From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #85

Study this Passage

  
/ 178  
  

85. DE TELLURE SEU PLANETA MARTIS, DEQUE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS

Spiritus Martis sunt inter Spiritus, qui ex telluribus Mundi hujus Solis sunt, omnium optimi, sunt enim quoad plurem partem ut coelestes homines, non absimiles illis qui ab Antiquissima Ecclesia in hac Tellure fuerunt. 1 Quando repraesentantur quales sunt, repraesentantur facie in coelo et corpore in mundo spirituum; et qui eorum angeli sunt, facie versus Dominum, et corpore in coelo.

Footnotes:

1. Quod Prima et antiquissima Ecclesia in hac Tellure fuerit Ecclesia coelestis, quae omnium primaria, de qua, Arcana Coelestia 607, 895, 920, 1121, 1122, 1123, 1124, 2896, 4493, 8891, 9942, 10545. Quod Ecclesia coelestis dicatur, in qua principale est amor in Dominum, Ecclesia autem spiritualis in qua principale est charitas erga proximum et fides, Arcana Coelestia 3691, 6435, 9468, 9680, 9683, 9780.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1122

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1122. Porro instructus sum quod Antiquissimae Ecclesiae homines habuerint deliciosissima somnia, et praeterea visiones, et quod iis una tunc insinuatum, quid significarent; inde illorum repraesentationes paradisiacae, et plura: ideo illis objecta sensuum externorum quae terrestria et mundana, nihil erant, nec in iis quicquam jucunditatis percipiebant, modo in illis quae significabant et repraesentabant; quare cum objecta terrestria videbant, nihil de illis cogitabant, solum de illis quae significabant et repraesentabant, quae illis jucundissima 1 fuerunt, nam erant talia quae in caelo sunt, ex quibus Ipsum Dominum vident.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.