From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #41

Study this Passage

  
/ 178  
  

41. Quidam, postquam visus est Dominus, deducti sunt versus anteriora dextrorsum, et cum progrederentur dicebant, quod viderent Lucem multo clariorem et puriorem, quam usquam prius viderant, et quod major Lux nusquam videri queat: et tunc erat hic tempus vesperae: qui id dicebant erant plures. 1

Footnotes:

1. Quod Lux magna sit in coelis, quae multis gradibus excedit lucem meridianam in terra, Arcana Coelestia 1117, 1521, 1533, 1619-1632, 4527, 5400, 8644. Quod omnis Lux incoepisset a Domino ut Sole ibi,Arcana Coelestia 1053, 1521, 3195, 3341, 3636, 3643, 4415, 9548, 9684, 10809. Quod divinum Verum procedens ex divino Bono divini Amoris Domini appareat in Coelis ut Lux, et sistat omnem lucem ibi, Arcana Coelestia 3195, 3222, 5400, 8644, 9399, 9548, 9684. Quod Lux coeli illuminet Angelorum et visum et intellectum, Arcana Coelestia 2776, 3138. Quod coelum in luce et calore dicatur esse, quod significet in sapientia et in amore, Arcana Coelestia 3643, 9399, 9401.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9401

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9401. ‘Quod pepigit Jehovah [cum vobis] super omnia verba haec’: quod significet quod conjunctio a Domino per omnia et singula Verbi, constat ex significatione ‘foederis quod pepigit Jehovah’ quod sit conjunctio a Domino, 1 nam ‘pangere foedus’ est sibi conjungere, n. 9396, et ‘Jehovah’ in Verbo est Dominus, n. 9373, et ex significatione ‘omnium verborum horum’ quod sint omnia et singula Verbi, nam per leges promulgatas e monte Sinai in sensu universali significatur omne Divinum Verum, ita Verbum quoad omnia et singula, n. 6752; quod Verbum sit inspiratum quoad omnem iotam, videatur n. 7933, 2 9094 fin. , 9198 fin. , 9349, consequenter quod per Verbum sit conjunctio cum caelo, et per caelum 3 Domino, per omnia et singula ejus.

[2] Dicitur conjunctio a Domino, quoniam Dominus Sibi conjungit hominem, non autem vicissim, nam omne bonum amoris et verum fidei influit a Domino, et recipitur ab homine quantum is desistit a malis, n. 9399; influxus enim reciprocus, nempe ab homine ad Dominum, qui ab eruditis vocatur influxus physicus, non datur, n. 6322, 9110, 9111, 9216; et praeterea quicquid ab homine exit ut ab ipso, non est nisi quam malum et inde falsum, n. 210, 215, 987, 5660, 5786; inde constat quod conjunctio hominis cum Domino sit a Domino et non ab homine; quod secus appareat, est fallacia.

Footnotes:

1. foedus enim pangere

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts cum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.