From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #169

Study this Passage

  
/ 178  
  

169. Cum Spiritus angelici, qui ab illa Tellure, venerunt in conspectum, alloquebantur nos, quaerentes quinam essemus, et quid vellemus; dicebamus quod peregrinationis causa, et quod illuc delati, et ne timeant a nobis: timebant enim quod essemus ex illis qui perturbant eos de Deo, de Fide, et de similibus, propter quos in illam plagam ad Tellurem suam se contulerunt, fugientes eos quocunque possent. Interrogati per quae perturbant, respondebant per ideam Trium, et per ideam Divini absque Humano in Deo, cum tamen sciunt et percipiunt quod Deus sit unus, et quod sit Homo. Perceptum tunc quod illi qui perturbarunt eos, et quod fugerunt, fuerint ex nostra Tellure; tum ex eo quod ex nostra Tellure sint qui ita circumvagantur in altera vita ex studio et jucundo peregrinationis quod contraxerunt in mundo; in aliis enim Telluribus non tales peregrinationes sunt: compertum dein est, quod essent Monachi, qui ex studio convertendi gentes in nostro Orbe peregrinati sunt: quapropter dicebamus eis, quod bene faciant quod fugiant illos, quia intentio illorum non est docere, sed lucrari et dominari; et quod per varia primum captare animos studeant, sed dein subjicere illos sibi ut servos. Praeterea, quod bene faciant, quod non patiantur ideam suam de Deo a talibus perturbari. Porro dicebant, quod etiam confundant illos per id, quod dicant se oportere fidem habere ac credere quae dicunt: at quod responderint illis, quod non sciant quid Fides seu quid sit credere, quum in se percipiunt quod ita sit; erant e Regno coelesti Domini, ubi omnes ex interiore perceptione sciunt vera, quae apud nos vocantur fidei; sunt enim in illustratione a Domino; secus ac illi qui in Regno spirituali sunt. Quod spiritus angelici illius Telluris ex Regno coelesti essent, videre etiam dabatur ex flammeo, ex quo ideae eorum; lux enim flammea est in Regno coelesti, et lux candida in Regno spirituali. Qui e Regno coelesti sunt, illi cum sermo est de Veris, non plus dicunt quam ita ita, vel non non, et nusquam ratiocinantur de illis num ita sit vel non ita sit; illi sunt, de quibus Dominus dicit, "Sermo vester erit ita ita, non non; quod ultra est ex malo est; " inde est quod spiritus illi dixerint, quod non sciant quid sit fidem habere seu credere; considerant hoc, sicut si aliquis diceret ad socium, qui oculis suis videt domos aut arbores, quod fidem habere debeat seu credere quod sint domus ac arbores, cum clare videt quod ita sit: tales sunt qui e Regno coelesti Domini sunt, et tales erant hi spiritus angelici. 1 Dicebamus illis, quod pauci in nostra Tellure sint qui interiorem perceptionem habent, ex causa quia in juventute sua discunt vera et non faciunt illa: sunt enim binae facultates homini, quae vocantur Intellectus et Voluntas; qui non ultra quam in memoriam et inde aliquantum in Intellectum admittunt vera, et non in vitam, hoc est, in voluntatem, illi quia in nulla illustratione aut interiori visu a Domino possunt esse, dicunt quod credenda sint seu quod fides habenda, et quoque ratiocinantur de illis num vera sint vel non, imo nec volunt ut percipiantur aliquo visu interiori seu quadam illustratione per intellectum; ita dicunt, quia vera apud illos sunt absque luce e coelo, et illis, qui absque luce e coelo vident, falsa possunt apparere ut vera, ac vera ut falsa: inde plures ibi tanta occupavit caecitas, ut tametsi homo non faciat vera, seu vivat secundum illa, usque dicant eum per solam fidem posse salvari, sicut quod homo non foret homo ex vita et secundum illam, sed ex scientia talium quae fidei absque vita. Postea loquebamur cum illis de Domino, de amore in Ipsum, de amore erga proximum, deque regeneratione; dicendo, quod amare Dominum sit amare praecepta, quae ab Ipso, quod est, ex amore vivere secundum illa. 2 Quod amor erga proximum sit velle bonum et inde facere bonum Concivi, Patriae, Ecclesiae, Regno Domini, non propter se ut videatur vel ut mereatur, sed ex affectione boni. 3 De Regeneratione, quod illi qui regenerantur a Domino, et immittunt vera illico in vitam, in interiorem perceptionem de illis veniant; at quod illi qui recipiunt vera primum in memoria, et dein volunt illa et faciunt illa, sint qui in fide sunt; nam ex fide, quae tunc vocatur conscientia, agunt. Haec dixerunt se percipere quod ita sit, proinde etiam quid fides. Loquutus sum cum illis per ideas spirituales, per quas sisti et comprehendi possunt talia in luce.

Footnotes:

1. Quod Coelum in duo Regna distinctum sit, quorum unum vocatur Regnum coeleste, alterum Regnum spirituale, Arcana Coelestia 3887, 4138. Quod Angeli in Regno coelesti innumerabiliasciant et immensum sapiant prae angelis in Regno spirituali, Arcana Coelestia 2718. Quod coelestes Angeli non cogitent et loquantur ex fide prout Angeli spirituales, sed ex perceptione interna, quod ita sit, Arcana Coelestia 202, 597, 607, 784, 1121, 1387, 1398, 1442, 1919, 7680, 7877, 8780. Quod Angeli coelestes de veris fidei modo dicant ita ita, aut non, at quod Angeli spirituales ratiocinentur num ita sit vel non ita sit, Arcana Coelestia 202, 337, 2715, 3246, 4448, 9196.

2. Quod amare Dominum sit vivere secundum praecepta Ipsius, Arcana Coelestia 10143, 10153, 10310, 10578, 10648.

3. Quod amare proximum sit facere bonum, justum et rectum in omni opere in omni functione ex affectione boni, justi et recti, Arcana Coelestia 8120, 8121, 8122, 10310, 10336. Quodvita amoris erga proximum sit vita secundum praecepta Domini, Arcana Coelestia 3249.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7877

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7877. ‘Et videro sanguinem’: quod significet apperceptionem illius veri ab illis qui damnationem inferunt, constat ex significatione ‘videre’ quod sit intelligere et appercipere, de qua n. 2150, 2325, 2807, 3764, 4403-4421, 4567, 4723, 5400; quod sit apperceptio ab illis qui damnationem inferunt, sequitur; et ex significatione ‘sanguinis’ quod sit verum boni innocentiae, ut supra n. 7846.

[2] Quid verum boni innocentiae, dicendum: bonum innocentiae est bonum amoris in Dominum; qui enim in hoc amore sunt in innocentia sunt; inde est quod illi qui in intimo seu tertio caelo sunt in innocentia sint prae reliquis quia in amore in Dominum 1 ; ex innocentia apparent illi qui ibi, aliis sicut infantes, et usque sunt sapientissimi omnium qui in caelo, videatur n. 2306, nam innocentia habitat in sapientia, n. 2305, 3495, 4797; verum boni innocentiae quod apud illos non est verum fidei sed est bonum charitatis; nam illi qui in tertio caelo sunt non sciunt quid fides, ita nec quid verum ejus, sunt enim in perceptione veri quod fidei, ex qua sciunt ilico quod ita sit, nec usquam ratiocinantur de illo num ita sit, minus litigant de illo; quod eo modo in perceptione est, hoc non cadit in scientiam; aliter apud spirituales qui in secundo caelo; hi per verum quod fidei 2 ducuntur ad bonum quod charitatis, quare illi ratiocinantur num id verum sit vel non, quia num sit non percipiunt, inde vera illis fiunt scientia, et vocantur doctrinalia fidei.

[3] Quod illi qui in intimo seu tertio caelo in tali statu sint, quod percipiant quid verum fidei, ac ideo illud non ad scientiam referant, videatur n. 202, 337, 2715, 2718, 3246, 4448. 3 Quomodo cum hoc se habet quod a Jehovah dicatur ‘videro’, ita de Se, significetur apperceptio ab illis qui damnationem inferunt, hoc est, ab infernalibus, patere potest ab illis quae prius 4 ostensa sunt, quod nempe malum tribuatur Jehovae seu Domino, tametsi nihil mali ab Ipso 5 provenit, sed ab inferno, videatur n. 2447, 6 6071, 6991, 6997, 7533, 7 7632, 7643; quod malum permittatur, hoc apparet sicut ab Ipso Qui permittit, cum potest auferre; ita hic quod morti dati sint primogeniti Aegyptiorum; hoc tribuitur Jehovae, nam dicitur, ‘Transibo per terram Aegypti in nocte illa, et percutiam omne primogenitum in terra Aegypti: et factum in media nocte, et jehovah percussit omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis sessuro super throno illius, usque ad primogenitum captivi qui in domo foveae’, vers. 12, 29, 29;

et tamen in hoc versu vocatur illi ‘perditor’ qui hoc facit, ‘Erit sanguis vobis ad signum super domibus ubi vos, et videro sanguinem, et praeteribo praeter vos, et non erit vobis plaga perditori’;

[4] similiter se habet cum devastatione malorum in altera vita, deque damnatione, et 8 dejectione in infernum, quae in sensu interno per plagas, et 8 per mortem primogenitorum 9 , et per immersionem in mare Suph, intelliguntur; Jehovah seu Dominus nullum vastat, minus damnat et in infernum dejicit; sed est ipse spiritus malus qui hoc sibi facit, hoc est, est malum quod in illo; inde nunc est quod per ‘videro sanguinem’ significetur apperceptio ab illis qui damnationem inferunt.

[5] Quomodo cum permissione se habet, non potest paucis dici quia perplura arcana involvit; quod damnentur impii et quod crucientur, non est a Domino permissio qualis est volentis sed qualis est non volentis, qui non potest auxilium ferre, urgente et resistente fine, qui est salvatio totius generis humani, nam si auxilium ferret, foret malum facere, quod prorsus contra Divinum est; sed de his plura, ex Divina Domini Misericordia, alibi.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts sunt.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. Quod per

4. The Manuscript inserts aliquoties.

5. provenit altered to venit

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript inserts tandem.

9. The Manuscript inserts in Aegypto.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.