From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #169

Study this Passage

  
/ 178  
  

169. Cum Spiritus angelici, qui ab illa Tellure, venerunt in conspectum, alloquebantur nos, quaerentes quinam essemus, et quid vellemus; dicebamus quod peregrinationis causa, et quod illuc delati, et ne timeant a nobis: timebant enim quod essemus ex illis qui perturbant eos de Deo, de Fide, et de similibus, propter quos in illam plagam ad Tellurem suam se contulerunt, fugientes eos quocunque possent. Interrogati per quae perturbant, respondebant per ideam Trium, et per ideam Divini absque Humano in Deo, cum tamen sciunt et percipiunt quod Deus sit unus, et quod sit Homo. Perceptum tunc quod illi qui perturbarunt eos, et quod fugerunt, fuerint ex nostra Tellure; tum ex eo quod ex nostra Tellure sint qui ita circumvagantur in altera vita ex studio et jucundo peregrinationis quod contraxerunt in mundo; in aliis enim Telluribus non tales peregrinationes sunt: compertum dein est, quod essent Monachi, qui ex studio convertendi gentes in nostro Orbe peregrinati sunt: quapropter dicebamus eis, quod bene faciant quod fugiant illos, quia intentio illorum non est docere, sed lucrari et dominari; et quod per varia primum captare animos studeant, sed dein subjicere illos sibi ut servos. Praeterea, quod bene faciant, quod non patiantur ideam suam de Deo a talibus perturbari. Porro dicebant, quod etiam confundant illos per id, quod dicant se oportere fidem habere ac credere quae dicunt: at quod responderint illis, quod non sciant quid Fides seu quid sit credere, quum in se percipiunt quod ita sit; erant e Regno coelesti Domini, ubi omnes ex interiore perceptione sciunt vera, quae apud nos vocantur fidei; sunt enim in illustratione a Domino; secus ac illi qui in Regno spirituali sunt. Quod spiritus angelici illius Telluris ex Regno coelesti essent, videre etiam dabatur ex flammeo, ex quo ideae eorum; lux enim flammea est in Regno coelesti, et lux candida in Regno spirituali. Qui e Regno coelesti sunt, illi cum sermo est de Veris, non plus dicunt quam ita ita, vel non non, et nusquam ratiocinantur de illis num ita sit vel non ita sit; illi sunt, de quibus Dominus dicit, "Sermo vester erit ita ita, non non; quod ultra est ex malo est; " inde est quod spiritus illi dixerint, quod non sciant quid sit fidem habere seu credere; considerant hoc, sicut si aliquis diceret ad socium, qui oculis suis videt domos aut arbores, quod fidem habere debeat seu credere quod sint domus ac arbores, cum clare videt quod ita sit: tales sunt qui e Regno coelesti Domini sunt, et tales erant hi spiritus angelici. 1 Dicebamus illis, quod pauci in nostra Tellure sint qui interiorem perceptionem habent, ex causa quia in juventute sua discunt vera et non faciunt illa: sunt enim binae facultates homini, quae vocantur Intellectus et Voluntas; qui non ultra quam in memoriam et inde aliquantum in Intellectum admittunt vera, et non in vitam, hoc est, in voluntatem, illi quia in nulla illustratione aut interiori visu a Domino possunt esse, dicunt quod credenda sint seu quod fides habenda, et quoque ratiocinantur de illis num vera sint vel non, imo nec volunt ut percipiantur aliquo visu interiori seu quadam illustratione per intellectum; ita dicunt, quia vera apud illos sunt absque luce e coelo, et illis, qui absque luce e coelo vident, falsa possunt apparere ut vera, ac vera ut falsa: inde plures ibi tanta occupavit caecitas, ut tametsi homo non faciat vera, seu vivat secundum illa, usque dicant eum per solam fidem posse salvari, sicut quod homo non foret homo ex vita et secundum illam, sed ex scientia talium quae fidei absque vita. Postea loquebamur cum illis de Domino, de amore in Ipsum, de amore erga proximum, deque regeneratione; dicendo, quod amare Dominum sit amare praecepta, quae ab Ipso, quod est, ex amore vivere secundum illa. 2 Quod amor erga proximum sit velle bonum et inde facere bonum Concivi, Patriae, Ecclesiae, Regno Domini, non propter se ut videatur vel ut mereatur, sed ex affectione boni. 3 De Regeneratione, quod illi qui regenerantur a Domino, et immittunt vera illico in vitam, in interiorem perceptionem de illis veniant; at quod illi qui recipiunt vera primum in memoria, et dein volunt illa et faciunt illa, sint qui in fide sunt; nam ex fide, quae tunc vocatur conscientia, agunt. Haec dixerunt se percipere quod ita sit, proinde etiam quid fides. Loquutus sum cum illis per ideas spirituales, per quas sisti et comprehendi possunt talia in luce.

Footnotes:

1. Quod Coelum in duo Regna distinctum sit, quorum unum vocatur Regnum coeleste, alterum Regnum spirituale, Arcana Coelestia 3887, 4138. Quod Angeli in Regno coelesti innumerabiliasciant et immensum sapiant prae angelis in Regno spirituali, Arcana Coelestia 2718. Quod coelestes Angeli non cogitent et loquantur ex fide prout Angeli spirituales, sed ex perceptione interna, quod ita sit, Arcana Coelestia 202, 597, 607, 784, 1121, 1387, 1398, 1442, 1919, 7680, 7877, 8780. Quod Angeli coelestes de veris fidei modo dicant ita ita, aut non, at quod Angeli spirituales ratiocinentur num ita sit vel non ita sit, Arcana Coelestia 202, 337, 2715, 3246, 4448, 9196.

2. Quod amare Dominum sit vivere secundum praecepta Ipsius, Arcana Coelestia 10143, 10153, 10310, 10578, 10648.

3. Quod amare proximum sit facere bonum, justum et rectum in omni opere in omni functione ex affectione boni, justi et recti, Arcana Coelestia 8120, 8121, 8122, 10310, 10336. Quodvita amoris erga proximum sit vita secundum praecepta Domini, Arcana Coelestia 3249.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10579

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10579. ‘Quia non videt Me homo et vivit’: quod significet quod ipsum Divinum non videri possit quale in Se est, sed quale per Dominum in caelo, constare potest ex eo quod nemo viderit usquam Jehovam Patrem, sed cum est visus est Dominus qui visus; nam Dominus est ipsa facies Jehovae. Quod nemo viderit usquam Jehovam Patrem, constat ex Ipsius Domini verbis apud Johannem,

Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, 1:18:

apud eundem,

Non vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, Joh. 5:37 1 :

apud Matthaeum,

Non Patrem quisquam cognoscit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare, 11:27.

[2] Quod cum Jehovah Pater visus est, sit Dominus Qui visus, docet etiam Dominus apud Johannem,

Jesus dixit, Si cognovistis Me, etiam Patrem Meum cognovistis, et abhinc cognovistis Illum, et vidistis Illum: 2 dicit Philippus, Domine, monstra nobis Patrem; dicit illi Jesus, Tantum tempus vobiscum sum, et non nosti Me, philippe? qui vidit Me, vidit Patrem; quomodo ergo tu dicis, Monstra nobis Patrem? 14:7-9

apud eundem,

Abrahamus pater vester exsultavit, ut videret diem Meum, et vidit et gavisus est: amen amen dico vobis, Priusquam Abrahamus fuit, Ego sum, 8:56, 58;

inde constare potest quod Dominus quoad Divinum Humanum sit Jehovah Qui visus, et sic quod sit facies Jehovae.

[3] Quod Dominus sit facies Jehovae, constat etiam ex Verbo, ut apud Esaiam,

Factus est illis in Salvatorem, angelus facierum Jehovae liberavit eos, ob amorem Suum et indulgentiam Suam; Hic redemit eos, et assumpsit eos, et portavit eos omnibus diebus aeternitatis, 63:8, 9:

similiter in Exodo, Ecce Ego mitto angelum ante te, ad custodiendum te in via, et ad perducendum te ad locum quem praeparavi; , custodi a facie Ejus, ne exacerbes Eum, quia non feret praevaricationem vestram: quia nomen Meum in medio Ejus, 23:20, 21;

[4] Jehovah enim ante Domini Adventum in mundum cum apparuit, in forma angeli apparuit, nam cum pertransivit caelum, induit Se illa forma, quae fuit forma humana; nam universum caelum ex Divino ibi est sicut unus homo, prout multis ostensum est ubi de Maximo Homine 3 qui est caelum, actum est, inde tunc Divinum Humanum; et qui Jehovah apparuit in forma humana sicut angelus, patet quo usque esset Ipse Jehovah, et quod ipsa illa forma quoque Ipsius esset, 4 quia erat Divinum Ipsius in caelo, hoc fuit Dominus ab aeterno; sed quia illa forma humana assumpta fuit per transitionem per caelum, tamen ad salvandum genus humanum necessarium fuit realiter essentialiter esse homo, ideo 5 placuit Ipsi nasci, et sic humanam formam actualiter assumere in qua Ipse Jehovah; quod ita sit, 6 docet Dominus apud Johannem,

Credite Mihi quod Ego in Patre, et Pater in Me, 14:11:

et alibi,

Ego et Pater unum sumus, 10:30.

[5] Quod Dominus ab aeterno fuerit, etiam docet apud Johannem,

In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est. Et Verbum caro factum est, et habitavit inter nos, 1:1-3, 14:

apud eundem,

Exivi a Patre et veni in mundum, iterum relinquo mundum et vado ad Patrem, 16:28 [, 29]:

apud eundem,

Jesus dixit, Glorifica Me Tu, Pater, apud Te Ipsum gloria quam habui antequam mundus esset apud Te, 17:5:

et apud eundem,

Amen amen dico vobis, Priusquam Abrahamus fuit, Ego sum, 8:58;

[6] ex his manifeste cognosci potest quod Dominus etiam quoad Humanum Suum sit Jehovah, ita quod Humanum 7 Suum sit Divinum; idcirco 8 dicitur apud Johannem, Deus erat Verbum, et Verbum caro factum est, et quoque, Priusquam Abrahamus fuit, Ego sum, et non Ego fui, Sum enim est Jehovah, Exod. 3:14. Ex his nunc constare potest quod per 9 'Me non videt homo et vivit' significetur quod ipsum Divinum non videri possit quale in Se est, sed quale per Dominum in caelo. Per Dominum in caelo dicitur, quia Dominus est supra caelos, est enim Sol caeli, sed usque praesens est in 10 caelis; 11 est ibi Divinum Verum, et Divinum Verum procedens a Domino ut Sole est Dominus in caelo, est ideo Divinum Verum ibi facies Ipsius.

[7] Dictum est supra quod per ‘facies Jehovae’ significentur Divina interiora Verbi, Ecclesiae, et cultus, n. 10567, 10568; causa est quia Divina interiora Verbi, Ecclesiae, et cultus, sunt Divinum Verum procedens a Domino, ita Dominus in caelo; hoc significatur per ‘faciem Jehovae’ ubi nominatur in Verbo, ut apud Matthaeum,

Videte ne contemnatis ullum ex pusillis his; dico enim vobis quod angeli eorum in caelis semper videant faciem Patris Qui in caelis est, 18:10:

in Apocalypsi,

Thronus Dei et Agni in Sancta Hierosolyma erit, et servi Ipsius ministrabunt Ipsi, et videbunt, facies Ipsius, 22:3, 4:

[8] apud Moschen,

Illuminabit Jehovah facies super 12 te, et miserebitur tui; tollet Jehovah facies Suas super te, et ponet tibi pacem, Num. 6:25 [, 26]:

apud Davidem,

Multi dicentes, Quis ostendet nobis bonum? tolle super nos lucem facierum Tuarum, Jehovah, Ps. 4:7 [KJV Ps. 4:6]:

apud eundem,

Quousque, Jehovae, occultas facies Tuas a me? Ps. 13:2 [KJV Ps. 13:1]:

apud eundem,

Tibi dixit cor meum, Quaerite facies Meas' facies Tuas, Jehovah, quaero, Ps. 27:8:

apud eundem,

Deus miserebitur nostri, et benedicet nobis, illuminabit facies Suas nobis, Ps. 67:2 [KJV Ps. 67:1]:

apud eundem,

Deus, reduc nos, et lucere fac facies Tuas, ut salvemur, Ps. 80:4, 8, 20 [KJV Ps. 80:3, 7, 19]:

apud eundem,

Beatus populus Tuus, qui in luce facierum Tuarum ambulant, Ps. 89:16 [KJV Ps. 89:15]:

apud eundem,

Jehovah, ne abscondas facies Tuas me, Ps. 102:3 [KJV Ps. 102:2]:

apud eundem,

Abscondis facies Tuas, conturbantur, Ps. 104:29;

[9] quid per ‘facies Jehovae’ hic 13 intelligitur, quisque comprehendere potest, quod nempe Divinum, et quicquid Divini est, ita misericordia, pax, et Omne bonum, at in universali sensu Divinum Verum, quoniam in Divino Vero est Omne bonum; et apud hominem et apud angelum est Divinum Bonum in Divino Vero, et absque hoc non est illud, verum enim est recipiens boni, ita quoque misericordiae et pacis; inde nunc sequitur, 14 ubi non Divinum Bonum in Divino Vero est, ibi non facies Jehovae; 15 et quoque sequitur quod ubi malum in falso est, Divinum non appareat; hoc intelligitur per 16 quod Jehovah occultet et avertat facies in sequentibus his locis: apud Esaiam,

Peccata vestra absconderunt facies Jehovae a vobis, 59:2:

apud Jeremiam,

Propter malitiam eorum occultavi facies Meas ab urbe hac, 33:5:

apud Ezechielem,

Averto facies Meas ab illis, et profanant arcanum Meum, 7:22

et apud Micham,

Jehovah occultabit facies Suas ab illis, quemadmodum mala reddiderunt opera Sua, 3:4.

Sed sciendum est quod Jehovah, hoc est Dominus, nusquam avertat facies Suas ab homine, sed quod homo qui in malo est avertat suam faciem a Domino; et quia tunc Divinum ei a tergo est, ideo apparet sicut Id Se 17 occultet seu avertat; etiam res se actualiter ita habet: spiritus infernales omnes tergum vertunt ad Dominum ut Solem, at angeli semper faciem ad Ipsum; similiter homo quoad spiritum suum dum in mundo vivit.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. dixit, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

3. quod

4. ita quod Jehovah, Hoc

5. Deus voluit nasci homo, et assumere ipsam illam formam, in qua Ipse Jehovah essentialiter esset Homo

6. The Manuscript inserts etiam.

7. Ipsius

8. The Manuscript inserts etiam.

9. The Manuscript places this after videt.

10. coelo

11. ibi enim est

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. intelligatur

14. The Manuscript inserts quod.

15. et quod prorsus non appareat, ubi malum in falso est

16. occultare et avertere

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.