From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #148

Study this Passage

  
/ 178  
  

148. DE TERTIA TELLURE IN COELO ASTRIFERO, DEQUE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS

Apparebant spiritus e longinquo, qui non appropinquare volebant; causa erat, quia non simul potuerunt esse cum spiritibus nostrae Telluris, qui circum me tunc erant; inde appercepi, quod ex alia Tellure essent; et postea mihi dictum est, quod ex Tellure quadam in Universo; sed ubi illa Tellus, non mihi indicatum est. Spiritus illi nolebant prorsus cogitare de suo corpore, ne quidem de aliqua re corporea et materiali, secus ac spiritus e nostra Tellure; inde erat, quod non appropinquare vellent: sed usque post remotionem aliquorum spirituum nostrae telluris, propius accedebant, et mecum loquebantur. Verum tunc sentita est anxietas, oriunda ex collisione sphaerarum; sphaerae enim spirituales circumdant omnes spiritus et spirituum societates 1 , et quia emanant ex vita affectionum et inde cogitationum, ideo ubi contrariae affectiones sunt, fit collisio, et inde anxietas. Narrabant nostrae Tellurisspiritus, quod nec illi ausint ad illos approximare, quoniam cum approximant, non modo anxietate corripiuntur, sed etiam apparent sibi sicut ligati quoad manus et pedes serpentibus, e quibus non solvi possunt, priusquam recedunt; quod ita appareat, causam ducit ex Correspondentia; nam nostrae Telluris spiritus in maximo Homine referunt sensum externum, ita Sensuale corporeum, et hoc sensuale repraesentatur in altera vita per serpentes 2 .

Footnotes:

1. [NCBSP: In the Latin text, Swedenborg's footnote here refers back to footnote 1 of section 64, the text of which is copied here.] Quod sphaera spiritualis, quae est sphaera vitae, effluat exundet ex unoquovis homine, spiritu, et angelo, et circumstipet illos, Arcana Coelestia 4464, 5179, 7454. Quod effluat ex vita affectionis et inde cogitationis eorum,Arcana Coelestia 2489, 4464, 6206. Quod in altera vita consociationes fiant secundum sphaeras, et quoque dissociationes, Arcana Coelestia 6206, 9606, 9607, 10312.

2. Quod Sensuale externum hominis in mundo spirituali repraesentetur per serpentes, quia id in infimis est, et respective ad interiora apud hominem jacet humi et quasi serpit; et quod inde illi vocati sint serpentes, qui ex sensuali illo ratiocinati sunt, Arcana Coelestia 195, 196, 197, 6398, 6949.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #196

Study this Passage

  
/ 10837  
  

196. Antiquitus dicti serpentes qui fiderunt sensualibus plus quam revelatis; hodie adhuc pejus, sunt enim non solum qui nihil credunt nisi videant et sentiant, sed etiam qui se confirmant per scientifica antiquissimis ignota, ac ita se multo magis occaecant: ut sciatur quomodo ii qui ex sensualibus, scientificis et philosophicis concludunt de caelestibus, se occaecant ut dein nihil prorsus videant et audiant sintque non solum serpentes surdi, sed etiam serpentes volantes, qui multo perniciosiores, de quibus etiam in Verbo; sit in exemplum quid credant de spiritu:

[2] qui sensualis est seu sensibus modo credit, is negat dari spiritum, quia eum non videt, dicens nihil esse ‘quia non sentio; quod video et tango, hoc scio quod sit’. Qui scientificus est seu ex scientiis concludit, is dicit, ‘Quid spiritus, nisi forte halitus vel calor vel aliud quidpiam quod scientiae ejus est, quo extincto evanescit? annon animalia quoque habent corpus, sensus, analogon rationis? et illa dicunt moritura, et hominis spiritum victurum: ita negant dari spiritum. Philosophi, qui ceteris acutiores volunt esse, de spiritu per terminos loquuntur quos ipsi non sciunt, quia de iis litigant; contendentes non applicabilem esse unicam vocem quae aliquid ex materiali, organico aut extenso trahit; ita subducunt eum suis ideis, sic ut iis evanescat fiatque nihil.

[3] Saniores autem usque dicant esse cogitationem; sed cum de cogitatione ratiocinantur, tandem, quia separant illam a substantiali, concludant, quod evanitura sit cum corpus exspirat. Ita omnes qui ex sensualibus, scientificis et philosophicis ratiocinantur, negant quod sit spiritus, et cum negant quod sit, nihil usquam credunt, quid de spiritu et de spiritualibus dicitur. At vero, si interrogantur simplices corde, dicunt ii quod sciant dari, quia Dominus dixit se victuros post mortem; ii non exstinguunt suum rationale sed vivere faciunt per Verbum Domini.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.