From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #148

Study this Passage

  
/ 178  
  

148. DE TERTIA TELLURE IN COELO ASTRIFERO, DEQUE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS

Apparebant spiritus e longinquo, qui non appropinquare volebant; causa erat, quia non simul potuerunt esse cum spiritibus nostrae Telluris, qui circum me tunc erant; inde appercepi, quod ex alia Tellure essent; et postea mihi dictum est, quod ex Tellure quadam in Universo; sed ubi illa Tellus, non mihi indicatum est. Spiritus illi nolebant prorsus cogitare de suo corpore, ne quidem de aliqua re corporea et materiali, secus ac spiritus e nostra Tellure; inde erat, quod non appropinquare vellent: sed usque post remotionem aliquorum spirituum nostrae telluris, propius accedebant, et mecum loquebantur. Verum tunc sentita est anxietas, oriunda ex collisione sphaerarum; sphaerae enim spirituales circumdant omnes spiritus et spirituum societates 1 , et quia emanant ex vita affectionum et inde cogitationum, ideo ubi contrariae affectiones sunt, fit collisio, et inde anxietas. Narrabant nostrae Tellurisspiritus, quod nec illi ausint ad illos approximare, quoniam cum approximant, non modo anxietate corripiuntur, sed etiam apparent sibi sicut ligati quoad manus et pedes serpentibus, e quibus non solvi possunt, priusquam recedunt; quod ita appareat, causam ducit ex Correspondentia; nam nostrae Telluris spiritus in maximo Homine referunt sensum externum, ita Sensuale corporeum, et hoc sensuale repraesentatur in altera vita per serpentes 2 .

Footnotes:

1. [NCBSP: In the Latin text, Swedenborg's footnote here refers back to footnote 1 of section 64, the text of which is copied here.] Quod sphaera spiritualis, quae est sphaera vitae, effluat exundet ex unoquovis homine, spiritu, et angelo, et circumstipet illos, Arcana Coelestia 4464, 5179, 7454. Quod effluat ex vita affectionis et inde cogitationis eorum,Arcana Coelestia 2489, 4464, 6206. Quod in altera vita consociationes fiant secundum sphaeras, et quoque dissociationes, Arcana Coelestia 6206, 9606, 9607, 10312.

2. Quod Sensuale externum hominis in mundo spirituali repraesentetur per serpentes, quia id in infimis est, et respective ad interiora apud hominem jacet humi et quasi serpit; et quod inde illi vocati sint serpentes, qui ex sensuali illo ratiocinati sunt, Arcana Coelestia 195, 196, 197, 6398, 6949.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #195

Study this Passage

  
/ 10837  
  

195. Antiquissimi non compararunt omnia quae erant in homine, bestiis et avibus, sed vocarunt; talis erat loquela eorum; talis etiam permansit in Antiqua Ecclesia post diluvium, et similis conservata apud Prophetas: sensualia hominis vocabant ‘serpentes’; quia, sicut serpentes proximi sunt terrae, etiam sensualia proxima corpori; inde ratiocinia ex sensualibus de mysteriis fidei vocabant ‘venena serpentis’; et ipsos ratiocinatores ‘serpentes’; qui quia ex sensualibus, seu visibilibus, ut sunt terrestria, corporea, mundana et naturalia, multum ratiocinantur, dictum, quod ‘serpens fuit astutus prae omni fera agri’. Apud Davidem similiter,

Exacuunt linguam suam, sicut serpens, venenum aspidis sub labiis eorum, Ps. 140:4-6 [KJV Ps. 140:3-5];

ubi de iis qui per ratiocinia seducunt hominem, agitur: apud eundem,

Aberrant ab utero loquentes mendacium; venenum iis instar veneni serpentis; sicut aspis venenata surda obturat aurem suam, ut non audiat vocem mussitantium, 1 sociantis sodalitia sapientis, Ps. 58:4-6 [KJV Ps. 58:3-5];

ratiocinia hic vocantur ‘venenum serpentis’, quae sunt talia ut ne quidem audiant quod sapiens, seu vocem sapientis; inde formula apud antiquos quod ‘serpens obturet aurem:’ apud Amosum, Sicut quis veniat in domum, nitaturque manu sua super parietem, et mordeat eum serpens; nonne tenebrae dies Jehovae, et non lux, et caligo, et non splendor ei? 5:19, 20;

‘manus super parietem’ pro potentia propria et fiducia sensualium, inde occaecatio quae describitur:

apud Jeremiam,

Vox Aegypti quasi serpens ibit, quia in robore ibunt, et cum securibus venient ei, tanquam caesores lignorum: excidant silvam ejus, dictum Jehovae, quia non investigabitur, nam multiplicati sunt prae locusta, et nullus eis numerus; pudefacta est filia Aegypti, dabitur in manum populi septentrionis, 46:20, 22-24;

‘Aegyptus’ pro ratiocinatione de Divinis ex sensualibus et scientificis; ratiocinia vocantur ‘vox serpentis’, et occaecatio inde significatur per ‘populum septentrionis:’ apud Hiobum,

Venenum aspidum suget, occidet eum lingua viperae; non videbit rivos, flumina fluviorum mellis et butyri, 20:16, 17;

‘fluvii mellis et butyri’ sunt spiritualia et caelestia, quae non visuri ratiocinatores; ratiocinia vocantur ‘venenum aspidum, et lingua viperae’. Plura de serpente videas infra ad vers. 14

Footnotes:

1. In Apocalypsis Revelata 462 this is rendered incantatoris incantationum. The Hebrew seems to allow of both renderings.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.