From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #286

Study this Passage

  
/ 325  
  

286. Quod Dominus conceptus sit a Jehovah Patre, et sic a conceptione Deus, notum est in ecclesia; et quoque quod resurrexerit cum toto corpore, nam nihil reliquit in sepulcro; de quo etiam postea confirmavit discipulos, dicendo,

"Videte manus meas et pedes meos, quod Ipse Ego sim; palpate Me et videte; nam spiritus carnem et ossa non habet, sicut Me videtis habere" (Lucas 24:39);

Et tametsi fuit Homo quoad carnem et ossa, usque intravit per fores clausas, ac postquam Se manifestavit, invisibilis factus est (Johannes 20:19, 26; Lucas 24:31.) 1 Secus fit omni homini, homo enim modo quoad spiritum, et non quoad corpus resurgit; quare cum dixit quod non sit sicut spiritus, dixit quod non sit sicut alius homo. Inde patet quod etiam Humanum in Domino Divinum sit.

Footnotes:

1. 31 pro "3"

  
/ 325  
  

The Bible

 

Johannes 20:19

Study

       

19 Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum : venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis : Pax vobis.