221. De Sacrificiis.
Quod "holocausta" et "sacrificia" significaverint omnia cultus ex bono amoris et veris fidei (Arcana Coelestia 923, 6905, 8680, 8936, 10042).
Quod "holocausta" et "sacrificia" significaverint Divina caelestia, quae sunt interna ecclesiae ex quibus cultus (Arcana Coelestia 2180, 2805, 2807, 2830, 3519): cum variatione et discrimine secundum maria cultus (Arcana Coelestia 2805, 6905, 8936).
Quod ideo plura genera sacrificiorum fuerint, et illorum varii processus, et quoque variae bestiae, ex quibus (Arcana Coelestia 2830, 9939, [9391?], 9990).
Varia, quae in genere significaverunt, quod constare 1 possint ex singulis per sensum internum evolutis (Arcana Coelestia 10042).
Quid "bestiae" quae sacrificabantur, in specie significaverunt (Arcana Coelestia 10042).
Quod in ritualibus et processualibus sacrificiorum contineantur arcana caeli (Arcana Coelestia 10057).
Quod in genere contineantur arcana glorificationis Humani Domini; ac in sensu respectivo arcana regenerationis et purificationis hominis a malis et falsis; quapropter erant pro variis peccatis, reatibus, et purificationibus (Arcana Coelestia 9990, 10022, 10042, 10053, 10057).
Quid significatum est per quod "imponerent manus" super bestias quae sacrificabantur (Arcana Coelestia 10023).
Quid per quod in holocaustis "inferiora mactatarum bestiarum ponerentur sub superioribus earum" (Arcana Coelestia 10051).
Quid per "minchas," quae tunc etiam adolebantur (Arcana Coelestia 10079).
Quid per "libamen" (Arcana Coelestia 4581, 10137).
Quid per "sal," quod etiam adhibebatur (Arcana Coelestia 10300).
Quid per "altare," et omnia ejus (Arcana Coelestia 921, 2777, 2784, 2811, 2812, 4489, 4541, 8935, 8940, 9388, 9389, 9714, 9726, 9963, 9964, 10028, 10123, 10151, 10242, 10245, 10344).
Quid per "ignem altaris" (Arcana Coelestia 934, 6314, 6832).
Quid per "comessationem ex sanctificatis" (Arcana Coelestia 2187, 8682).
Quod sacrificia non mandata fuerint, sed charitas et fides: ita quod modo permissa (ostensum ex Verbo, Arcana Coelestia 922, 2180).
Cur permissa (Arcana Coelestia 2180, 2818).
Quod holocausta et sacrificia, quae fiebant ex agnis capris, ovibus, haedis, hircis, juvencis, bobus, una voce dicta fuerint "panis" constare potest ex his locis:--
Illa "adolebit sacerdos super altari, panis igniti Jehovae" (Leviticus 3:11, 16);
Filii Aharonis "sancti erunt Deo suo, neque profanabunt nomen Dei sui, quia ignita Jehovae, panem Dei sui, illi offerentes..... Sanctificabis illum, quia panem Dei tui ille offerens. ....Vir de semine" Aharonis, "in quo fuerit macula, non accedet ad offerendum panem Dei sui" (Leviticus 21:6, 8, 17, 21);
"Praecipe filiis Israelis, et dicas ad eos, Oblationem meam, panem meum, in ignita odoris quietis observabitis, ut offeratis Mihi in stato tempore suo" (Numeri 28);
Qui tetigerit immundum non comedet de sanctificatis; sed lavabit..carnem suam in aqua,...."et postea comedet de sanctificatis, quia panis ejus hoc" (Leviticus 22:6);
"Qui offerunt super altari meo panem pollutum" (Malachias 1:7).
Inde nunc est, quod supra, (214) dictum sit, nempe, "Sancta Cena includit et comprehendit omnem cultum Divinum institutum in Ecclesia Israelitica; holocausta enim et sacrificia, in quibus cultus illius ecclesiae principaliter constabat, una voce dicta fuerunt 'panis;' inde etiam Sancta Cena est ejus complementum."
Ex omnibus his nunc videri potest quid per "panem" intelligitur apud Johannem:--
"Dixit..illis Jesus, Amen, amen dico vobis, non Moses dedit" illis "panem e caelo, sed Pater meus dat vobis panem e caelo verum; panis namque Dei est qui descendit e caelo, et vitam dat mundo. Dixerunt..Illi,...Domine, semper da nobis panem hunc. Dixit..illis Jesus, Ego sum panis vitae; qui venit ad Me, non esuriet, et qui credit in Me, non sitiet unquam. ....Qui credit in Me, habet vitam aeternam. Ego sum panis vitae. ....Hic est panis qui e caelo descendit, ut quis ex eo comedit non morietur. Ego sum panis vivens, qui e caelo descendit; si quis comederit ex hoc pane, vivet in aeternum" (Johannes 6:31-35, 47-51).
Ex his et illis patet quod "panis" sit omne bonum quod procedit a Domino, nam Ipse Dominus est in suo bono: ita quod "panis et vinum" in Sancta Cena sint omnis cultus Domini ex bono amoris et fidei.
Footnotes:
1. possint pro "possit"


