From Swedenborg's Works

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti #22

Study this Passage

  
/ 325  
  

22. (2.) De illis qui in veris sunt et non in bono ita de veris absque bono.

Quod vera absque bono non in se sint vera, quia non habent vitam, omnis enim vita veris est a bono (Arcana Coelestia 3603).

Ita quod sint quasi corpus absque anima (Arcana Coelestia 3180, [8530?], 9454, [9154?],).

Quod cognitiones veri et boni, quae modo in memoria et non in vita sunt, credantur illis esse vera (Arcana Coelestia 5276).

Quod vera non approprientur homini, nec fiant ejus, quae modo scit, et agnoscit ex causis quae procedunt ex amore sui et mundi (Arcana Coelestia 3402, 3834).

Sed quod approprientur quae agnoscit propter ipsum verum et bonum (Arcana Coelestia 3849).

Quod vera absque bono non acceptentur a Domino (Arcana Coelestia 4368): nec salvent (Arcana Coelestia 2261).

Quod illi qui in veris absque bono sunt, non ab ecclesia sint (Arcana Coelestia 3963).

Quod nec possint regenerari (Arcana Coelestia 10637, [1036?],.

Quod Dominus non influat in vera, nisi quam per bonum (Arcana Coelestia 10367).

De separatione veri a bono (Arcana Coelestia 5008, 5009, 5022, 5028).

Quale verum absque bono, et quale ex bono (Arcana Coelestia 1949, 1950, 1964, 5951): ex comparativis (Arcana Coelestia 5830).

Quod verum absque bono sit morosum (Arcana Coelestia 1949-1951, 1964).

Quod in mundo spirituali appareat durum (Arcana Coelestia 6359, 7068); et acuminatum (Arcana Coelestia 2799).

Quod verum absque bono sit sicut lux hiemis, in qua omnia telluris torpent, et nihil producitur: at quod verum ex bono sit sicut lux veris et aestatis, in qua omnia florent et producuntur (Arcana Coelestia 2231, 3146, 3412, 3413).

Quod lux talis hiemalis vertatur in densas tenebras cum influit lux e caelo; et quod illi tunc, qui in illis veris sunt, in caecitatem et stupiditatem veniant (Arcana Coelestia 3412, 3413).

Quod qui vera a bono separant in tenebris sint, et in ignorantia veri ac in falsis (Arcana Coelestia 9186).

Quod se conjiciant a falsis in mala (Arcana Coelestia 3325, 8094).

Errores et falsa in quae se conjiciunt (Arcana Coelestia 4721, 4730, 4776, 4783, 4925, 7779, 8313, 8765, 9221, [9222?],).

Quod Verbum illis occlusum sit (Arcana Coelestia 3773, 4783, 8780).

Quod non videant et attendant ad omnia illa quae Dominus locutus de amore et charitate, ita de bono (Arcana Coelestia 3051, [2051?], 341).

Quod nesciant quid bonum, ita quid amor caelestis et charitas (Arcana Coelestia 2507, [2471?], 3603, 4136, 9995).

Qui vera fidei sciunt, et male vivunt, quod in altera vita abutantur veris ad dominandum; quales illi, et qualis sors illorum ibi (Arcana Coelestia 4802).

Quod Verum Divinum damnet ad infernum, at Divinum Bonum elevet ad caelum (Arcana Coelestia 7258, [2258?],).

Quod Verum Divinum terreat, non Divinum Bonum (Arcana Coelestia 4180).

Quid sit judicari ex vero, et judicari ex bono (Arcana Coelestia 2335).

  
/ 325  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10367

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10367. ‘Et in die septimo sabbatum sabbati’: quod significet statum boni qui finis propter quem, ita cum homo fit Ecclesia ac intrat caelum, constat ex significatione ‘diei septimi’ quod sit status boni qui finis propter quem; cum enim sex dies qui praecedunt significant statum hominis qui praecedit et praeparat ad conjugium caeleste, 1 inde dies septimus est cum homo in conjugio illo est; conjugium illud est conjunctio veri et boni apud hominem, ita cum homo fit Ecclesia ac intrat caelum; 2 quod homo intret caelum, et fiat Ecclesia, cum in bono est, inde est quia Dominus influit in bonum apud hominem, et per bonum in verum ejus; influxus fit in internum hominem, ubi caelum ejus est, et per internum in externum, ubi mundus ejus est; quare nisi homo sit in bono, non aperitur internus ejus homo sed clausus manet, utcumque in veris quoad doctrinam est; et quia caelum in interno homine 3 est, ideo cum hic aperitur, 4 homo est in caelo, nam caelum non est in loco sed in interioribus hominis; quod homo ad imaginem et caeli et mundi creatus sit, internus ejus homo ad imaginem caeli, et externus ad imaginem mundi, videatur in locis citatis n. 9279, 9706.

[2] Quod homo totus sit qualis est quoad bonum et non quoad verum 5 absque bono, unusquisque qui reflectit scire potest, 6 per bonum 7 enim suum et secundum id agit cum altero, sentit cum altero, conjungit se alteri, patitur se duci ab altero, non autem per verum et secundum id, nisi hoc cum bono ejus concordat; cum dicitur bonum, intelligitur jucundum ejus, voluptas ejus, seu amor ejus, nam 8 omnia quae illorum sunt, illi sunt bona, et quantum sibi ipsi relinquitur, ut ex se cogitet, sunt vera quae illis 9 favent; inde constare potest quod homo per bonum conjungatur Domino, et nequaquam per verum absque bono.

[3] Actum quidem saepe prius est de conjunctione 10 per bonum cum Domino, ubi de regeneratione ejus 11 ; sed quia homo Ecclesiae hodie multum studet veris quae fidei, et parum bono quod amoris, 12 ac inde in ignorantia est de bono, licet adhuc aliquid de conjunctione 13 boni et veri, quae vocatur conjugium caeleste, dicere: homo nascitur in omnis generis mala, et inde in omnis generis falsa, ita ex se damnatus est inferno; ut itaque ab inferno eripiatur, omnino renascetur a Domino; renascentia illa est quae vocatur regeneratio; ut ergo renascatur, primum discet vera, illi qui ab Ecclesia, ex Verbo, seu ex doctrina e Verbo; Verbum et doctrina 14 ex Verbo docent quid verum et bonum, ac verum et bonum docent quid falsum et malum; nisi homo illa sciat, nequaquam potest regenerari, manet enim in suis malis et inde falsis, ac illa vocat bona, et haec vera;

[4] inde est quod cognitiones veri et boni praecedent, ac 15 intellectum hominis illustrabunt; intellectus enim homini datus est, 16 ut per cognitiones 17 boni et veri illustretur, ob finem ut recipiantur a voluntate ejus, ac fiant bonum; nam vera tunc fiunt bonum cum homo vult illa et ex velle facit illa; inde patet quomodo bonum apud hominem formatur, et quod nisi homo in bono sit, non sit e novo natus seu regeneratus ; cum itaque homo in bono est quoad voluntatem, tunc in 18 veris illius boni est quoad intellectum, intellectus enim apud hominem actualiter unum agit cum voluntate ejus, nam quod vult homo hoc cogitat cum sibi relictus est; hoc nunc est quod vocatur conjunctio veri et boni seu conjugium caeleste 19 ; sive dicas velle bonum sive amare bonum, idem est, nam quod homo 20 amat hoc vult; et tunc sive dicas intelligere verum quod boni, sive credere 21 illud, etiam idem est; inde sequitur quod apud hominem regeneratum amor et fides unum agant; haec conjunctio, seu hoc conjugium est quod vocatur Ecclesia, et caelum, et quoque regnum Domini, 22 immo in supremo sensu Dominus apud hominem.

[5] Qui autem amant sua mala, quae vel ex hereditario acceperunt et 23 ex infantia apud se confirmarunt, vel quae ex semet superaddiderunt ac e novo imbuerunt, illi quidem capere et quodammodo intelligere vera ex Verbo aut ex doctrina e Verbo possunt, sed usque non regenerari; quisque enim homo tenetur a Domino in illo statu quoad intellectum, ob finem ut regeneretur, at cum amat sua mala, tunc intellectuale interni ejus hominis non imbuitur illis; sed solum intellectuale externi ejus hominis, quod intellectuale est mere scientificum; tales homines non sciunt quid bonum, nec curant scire 24 quid sit, se solum quid verum; inde est quod in veris, quae dicuntur fidei, ponant Ecclesiam et caelum, et non in bonis quae vitae; etiam ad favorem principii sui 25 Verbum explicant variis modis; inde est quod apud tales qui non simul in 26 veris sunt quoad vitam, non sit conjunctio veri et boni, ita nec Ecclesia et caelum; 27 separantur etiam ab illis 28 vera quae vocarunt fidei, in altera vita, nam malum voluntatis ejicit 29 illa, et loco illorum succedunt falsa conformia malis in quibus sunt.

[6] Ex his nunc constare potest quid conjunctio boni et veri, quae significatur per ‘sabbatum’. Quod ea conjunctio dicatur sabbatum, est a quiete, nam sabbatum est quies; cum enim homo in primo statu est, hoc est, cum per vera ducitur ad bonum, tunc in pugnis est contra mala et falsa quae apud illum, per pugnas enim, quae sunt tentationes, discutiuntur et separantur mala et eorum falsa, nec ab illis quies est, priusquam bonum et verum conjuncta sunt; tunc quies est homini, et quies est Domino, 30 nam homo non pugnat contra mala et falsa, se Dominus apud illum.

[7] Quod ‘sabbatum’ in supremo sensu significet Divinum Humanum Domini, est quia Dominus cum 31 in mundo fuit, ex Humano Suo pugnavit contra omnia inferna ac subjugavit illa, et simul redegit caelos in ordinem, et post hunc laborem univit Humanum Suum Divino, ac id quoque fecit Divinum Bonum; inde Ipsi tunc quies, nam contra Divinum Bonum inferna non hiscunt; inde nunc est quod per ‘sabbatum’ in supremo sensu intelligatur Divinum Humanum Domini;

[8] sed de his videantur quae prius ostensa sunt, ut quod Dominus cum in mundo fuit, Humanum Suum primum fecerit Divinum Verum, ob finem ut pugnare cum infernis posset, et illa subjugare, et quod postea glorificaverit Suum Humanum, et id fecerit Divinum Bonum Divini Amoris, in locis citatis n. 9199, 9315, tum n. 9715, 9809; quod Dominus cum in mundo fuit, gravissimas tentationes subiverit, in locis citatis n. 9528 fin. , quod inde Ipsi Divina Potentia salvandi hominem, removendo 32 ab illo inferna et sic regenerando illum, n. 10019, 10152; de bino statu hominis qui regeneratur a Domino, in locis citatis n. 9274, et quod homo non prius in caelum veniat quam cum conjunctio facta est veri et boni apud illum, n. 8516, 8539, 8722, 8772, 9139, 9832; quod regeneratio hominis sit imago glorificationis Domini, n. 3138, 3212, 3296, 3490, 4402, 5688. 14 d ut i et

Footnotes:

1. tunc

2. The Manuscript has an indistinct marginal note here, but there is no sign to indicte where it is to be inserted in the text. It reads: quod tunc aperiatur internushomoper bonum et sic cum angelis, hoc fit per vera. Apparently this was expanded on the separate sheet which follows immediately.

3. The Manuscript places this before in interno.

4. etiam coelum aperitur

5. inde separatum, unicuivis

6. The Manuscript inserts quisque enim.

7. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

8. haec

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. illa apud hominem

11. The Manuscript inserts, nam regeneratio non aliud est.

12. et ideo

13. illa

14. inde

15. intellectus hominis per illas illustrabitur

16. The Manuscript deletes ut and inserts et.

17. veri et boni illustratur

18. vero

19. The Manuscript inserts apud illum.

20. vult, hoc amat

21. verum

22. ac

23. quae ipsi ex infanti per vitam

24. quod, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

25. The Manuscript inserts de fide.

26. vita boni sint

27. separatur

28. verum, quod

29. id ab intellectu eorum

30. The Manuscript inserts (in the margin) nam cum homo in bono est, tunc in coelo est, hoc est, in Domino, et tunc tutus ab omni infestatione ab infernis:quod etiam tunc quies sit Domino, est qui nam [virtually deleted] homo non pugnavit [pugnat written first] contra mala et false, sed Dominus apud illum

31. The Manuscript places this after fuit.

32. The Manuscript places this after inferna.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.