From Swedenborg's Works

 

De Equo Albo #2

Study this Passage

  
/ 17  
  

2. In Propheticis Verbi multoties nominatur Equus, sed hactenus nemini notum fuit, quod Equus intellectum et Eques intelligentem significet, et hoc forsan quia alienum et mirabile apparet, quod per Equum tale in sensu spirituali et inde in Verbo intelligatur; sed usque quod ita sit, ex plurimis locis ibi constare potest, ex quibus velim solum aliqua hic afferre. In Prophetia Israelis de Dane, "Dan serpens super via, serpens jaculus super semita, mordens calcaneos Equi, et cadet Eques ejus retrorsum," Genesis 49:17-18; quid hoc Propheticum de una Tribu Israelis significat, nemo intellecturus est, nisi sciat quid significat serpens, tum quid Equus et Eques; quod spirituale sit quod involvitur, nemo non scit; quid itaque singula significant, videatur in Arcanis Caelestibus 6398, 6399, 6400, 6401, ubi explicatur hoc Propheticum. Apud Habakuk, "Deus equitas super Equis tuis, Currus tui salus, calcare fecisti in mari Equos tuos; Habakuk 3:8, 15; quod Equi hic, significent spirituale, patet, quia illa dicuntur de Deo; quid alioquin foret, quod Deus equitaret super Equis suis, et quod calcare faceret super mari Equos suos. Apud Sachariam, "In die illo erit super tintinnabulis Equi Sanctitas Jehovae," Sachariam 14:20, similiter. Apud Eundem, "In die illo, dictum Jehovae, percutiam omnem Equum stupore, et Equitem amentia, et super domum Jehudae aperiam oculos meos, et omnem Equum populorum percutiam caecitate," Sachariam 12:4-5; agitur ibi de Ecclesiae vastatione, quae fit quando non amplius alicujus veri intellectus; hoc describitur ita per Equum et Equitem; quid alioquin foret quod omnis Equus percuteretur stupore, et quod Equus populorum percuteretur caecitate, quid hoc ad Ecclesiam. Apud Hiobum, "Oblivisci fecit Deus eum Sapientiam, et non impertitus est ei Intelligentiam, juxta tempus in altum elevavit se, deridet Equum et Equitem illius," Hiobum 39:17-19 seq: quod hic per Equum significetur Intellectus, manifeste patet; similiter apud Davidem, ubi dicitur Equitare super verbum veritatis, Psalmus 45:5 [NCBSP: Psalmus 45:4]; praeter plurimis aliis in locis. Praeterea quis sciturus est, unde est, quod Elias et Elisaeus dicti fuerint Currus Israelis et Equites ejus; et cur puero Elisaei visus fuerit mons plenus Equis et Curribus igneis, nisi sciatur quid significant Currus et Equites, et quid repraesentaverunt Elias et Elisaeus; nam Elisaeus dixit ad Eliam, "Pater mi, Pater mi, Currus Israelis et Equites ejus," 2 Regum 2:11-12: Et Joas Rex ad Elisaeum, Pater mi, Pater mi, Currus Israelis et Equites ejus," 2 Regum 13:14. Et de puero Elisaei, "Aperuit Jehovah oculos pueri Elisaei, et vidit et ecce Mons plenus Equis et Curribus igneis circumcirca Elisaeum," 2 Regum 6:17. Quod Elias et Elisaeus dicti fuerint Currus Israelis et Equites ejus, est quia uterque repraesentavit Dominum quoad Verbum, et per Currus significatur Doctrina e Verbo, et per Equites intelligentia: quod Elias et Elisaeus repraesentaverint Dominum quoad Verbum, videatur in Arcanis Caelestibus, 5247, 7643, 8029, 9327, et quod Currus significent Doctrinam e Verbo, 5321, 8215.

  
/ 17  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2026

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2026. Quod ‘dabo tibi’ sit quod Ipsius sint quae in caelis et in terris, ex illis quae nunc dicta sunt, sequitur; ‘dare tibi’ in sensu litterae est quod Deus seu Jehovah Ipsi daret 1 , sicut etiam in Verbo evangelistarum, quod ‘Pater dederit ipsi omnia 2 quae in caelo et in terra’; sed in sensu interno in quo ipsum verum sistitur in sua puritate, est quod Dominus Sibi acquisiverit, quia 3 in Ipso et in singulis Ipsius fuit Jehovah, ut dictum est; quod per simile adhuc illustrari potest; sicut si interior seu rationalis homo aut cogitatio diceret, quod corporeum ejus haberet quietem seu tranquillitatem si desisteret hoc aut illud facere, tunc qui dicit est idem homo ac is ad quem dicitur, nam tam rationale est hominis quam corporeum 4 , quare cum illud dicitur, hoc intelligitur. Praeterea quod Domini sint quae in caelis et in terris, constat ex plurimis locis Verbi, praeter ex illis quae in Veteri Testamento, etiam ex his apud evangelistas, Matth. 11:27; 5 28:18; Luc. 10:22; Joh. 3:34, 35; 17:2;

et ex illis quae in Parte Prima ostensa sunt n. 458, 551, 552, 1607; et quia Dominus regit universum caelum, etiam regit omnia quae in terris, ita enim connexa sunt ut qui unum regit, omnia regat; a caelo enim angelorum, dependet caelum spirituum angelicorum, ab hoc mundus spirituum, ab hoc iterum genus humanum, et similiter a caelis omnia quae sunt in mundo et natura, nam absque influxu a Domino per caelos, nihil usquam quod in natura et triplici ejus regno est, existeret et subsisteret; videatur n. 1632.

Footnotes:

1. The Manuscript has dederit.

2. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

3. The Manuscript has quippe.

4. The Manuscript inserts etiam.

5. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9327

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9327. ‘Terrorem Meum mittam ante te’: quod significet terrorem illorum qui in malis falsi pro veris boni, constat ex significatione ‘terroris’ quod sit terror eorum qui in malis falsi, et ex significatione ‘filiorum Israelis, ante quos mitteretur terror’ quod sint qui in bono spirituali seu vero boni, de qua n. 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826 1 , 5833, 2 7957, 8234, 8805; 3 quod gentes terrae Canaanis, quibus terror pro filiis Israelis, 4 significent mala falsi et falsa mali, videatur n. 1413, 1437, 1573, 1574, 5 1607, 1868, 4517, 6 6306, 8054, 8317; inde est quod per ‘terrorem Meum mittam ante te’ significetur 7 terror illorum qui in malis falsi pro veris boni.

[2] Cum hoc ita se habet: omnis potentia in spirituali mundo est ex veris quae ex bono, ita ex veris quae procedunt a Domino; quod manifeste ex eo constare potest quod Dominus disponat omnia in caelo et omnia in inferno, tum omnia in mundo, per vera quae ab Ipso, nam Divinum Verum procedens a Domino est ipsum illud per quod omnia exstiterunt et per quod omnia subsistunt; quod ita sit, non comprehendunt illi qui solum cogitant ex materiali, qualiter cogitant illi qui naturae originem et sustentationem omnium ascribunt; 8 hi non aliam ideam habere possunt 9 de veris quam quod sint nullius potentiae, quia solius cogitationis, de qua nihil essentiale, minus substantiale, percipiunt, tametsi sciunt quod cogitatio regat totum corpus, et excitet singula ejus in motum, prorsus secundum quale suum; tum quoque quod nihil non in universo se referat ad verum quod ex bono; quod verum sit cui omnis potentia, 10 et ipsissimum essentiale, videatur n. 8200; ex his patet quod potentia angelis sit ex vero Divino quod a Domino, et quod inde dicantur potentiae; qualis potentia veris ex bono est, hoc est, veris ex Domino, videatur experientia quae de brachio, quod tali vero correspondet, n. 4932-4935 11 allata est.

[3] Quia omnis potentia est veri, inde sequitur quod prorsus nulla potentia sit falso ex malo, hoc enim est privativum veri ex bono, ita privativum potentiae; quapropter etiam illi qui in inferno sunt, quia omnes ibi in falsis ex malo sunt, prorsus nihil potentiae habent 12 ; possunt ideo milia eorum ab uno angelo caeli abigi, dejici, et dissipari, vix aliter ac floccus in aere per ventum oris. Ex his videri potest unde terror illis qui in malis falsi 13 pro veris boni; hic terror vocatur ‘terror Dei’, Gen. 35:5; Hiob. 13:21;

et apud Ezechielem,

Dabo terrorem Meum in terra viventium; dum cubare factus fuerit in medio praeputiatorum cum confossis gladio, Pharao et omnis multitudo ejus, 32:32:

et apud Moschen, Si statuta Mea reprobaveritis, sique judicia Mea fastidiverit anima vestra, ut non faciatis omnia praecepta Mea, injiciam consternationem in cor eorum, ut persequatur eos sonus 14 folii impulsi, et fugiant fugam gladii, et cadant sine persequente, Lev. 26:15, 36;

describitur hic terror eorum qui statuta, judicia, et praecepta reprobant et rejiciunt, ita illorum qui in malis falsi et in falsis mali 15 sunt; dicitur quod ‘persequetur eos sonus folii, et fugient fugam gladii’; causa quod ita dicatur, est quia folium significat verum, n. 885, t ‘gladius’ verum pugnans contra falsum mali, n. 2799, 6353, 8294; quod illis prorsus nihil potentiae contra verum sit, significatur per quod ‘cadent sine persequente’.

Footnotes:

15820, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. inde (word in the Manuscript was not deciphered by the Editors) per terrorem meum mittam ante te significatur

8. The Manuscript inserts nam.

9. habent

10. The Manuscript inserts adeo ut sit ipsa potentia, .

11. The Manuscript places this after allata est.

12. habeant

13. falsis mali

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. falsis mali altered to malis falsi

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.