From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #4

Study this Passage

  
/ 432  
  

4. QUOD DEUS SOLUS ITA DOMINUS SIT IPSE AMOR, QUIA EST IPSA VITA; ET QUOD ANGELI ET HOMINES SINT RECIPIENTES VITAE. Hoc in Transactionibus de DIVINA PROVIDENTIA, et de VITA, 1 multis illustrabitur, hic modo quod Dominus, qui est Deus Universi, sit Increatus et Infinitus, homo autem et angelus est creatus et finitus; et quia Dominus est Increatus et infinitus, est ipsum Esse quod vocatur Jehovah, et est ipsa Vita seu Vita in se: ex Increato, Infinito, ipso Esse et ipsa Vita, non potest aliquis immediate creari, quia Divinum est unum et non dividuum, sed erit ex creatis et finitis, ita formatis, ut illis Divinum possit inesse:

[2] quia homines et angeli tales sunt, sunt recipientes vitae: quare si quis homo cogitatione eo usque se abduci patitur, [ut cogitetur] quod non sit recipiens vitae, sed vita, non potest abduci a cogitatione, quod sit Deus: quod homo sentiat sicut sit vita, et inde credat quod sit, est ex fallacia; in causa instrumentali enim non percipitur causa principalis aliter quam sicut una secum. Quod Dominus sit Vita in se, docet Ipse apud Johannem, "Quemadmodum Pater habet vitam in Se Ipso, ita etiam dedit Filio habere vitam in Se Ipso" Johannem 5:26., et quod sit "ipsa Vita" Joh. Johannem 11:25., Cap. Johannem 14:6. Nunc quia Vita et Amor unum sunt, ut ex supradictis, 1-2, patet, sequitur quod Dominus, quia est ipsa Vita, sit ipse Amor.

Footnotes:

1. I.e., Doctrina Vitae Pro Nova Hierosolyma (Amstelodami, 1763).

  
/ 432  
  

The Bible

 

Johannes 11:25

Study

       

25 Dixit ei Jesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet :