From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #38

Study this Passage

  
/ 432  
  

38. Divinus Amor et Divina Sapientia in Verbo intelliguntur per Justitiam et Judicium, Divinus Amor per Justitiam et Divina Sapientia per Judicium; quare in Verbo dicitur Justitia et Judicium de Deo; ut apud Davidem, "Justitia et Judicium fulcrum Throni tui" Psalmus 89:15 1 : apud Eundem, "Jehovah educet sicut lucem Justitiam, et Judicium sicut meridiem" apud Hoscheam, "Desponsabo Me tibi in aeternum in Justitia et Judicio " Hoscheam 2:19 2 : apud Jeremiam, "Suscitabo Davidi germen justum, qui regnabit Rex, et faciet Judicium et Justitiam in terra" apud Esajam, "Sedebit super throno Davidis, et super regno ejus, ad stabiliendum illud in Judicio et in Justitia" Esajam 9:6 3 : apud Eundem, "Exaltetur Jehovah, quia implevit terram Judicio et Justitia" apud Davidem, "Cum didicero Judicia Justitiae tuae: septies in die laudo Te super Judiciis Justitiae tuae" Psalmus 119:7, 164. 4 Simile per Vitam et Lucem intelligitur apud Johannem, "In Ipso Vita erat, et Vita erat Lux hominum," Johannes 1:4; per Vitam ibi intelligitur Divinus Amor Domini, et per Lucem Divina Sapientia Ipsius. Simile etiam per Vitam et Spiritum apud Johannem, "Jesus dixit, verba quae Ego loquor vobis Spiritus et Vita sunt" Johannem 6:63.

Footnotes:

1. Prima editio: Biblia Angelica .

2. Biblia Hebraica: Johannem 2:21

3. Biblia Anglica: Johannem 9:7

4. Prima editio: . (ut videtur)

  
/ 432  
  

The Bible

 

Johannes 6:63

Study

       

63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius ?