From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #5

Study this Passage

  
/ 340  
  

5. III. Quod hoc unum sit in quadam imagine in omni creato. Quod Divinus Amor et Divina Sapientia, quae in Domino unum sunt, ac ut unum procedunt ab Ipso, sint in quadam imagine in omni creato, constare potest ex illis quae in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA passim demonstrata sunt, et imprimis ex illis quae ibi de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA 47-51, 55-60, 282-284, 290-295, 313-326, 349-357; 1 in quibus locis ostensum est, quod Divinum sit in omni creato, quia Deus Creator, qui est Dominus ab aeterno, a Se Ipso produxerat Solem Mundi Spiritualis, et per illum Solem omnia Universi, consequenter quod ille Sol qui a Domino et ubi est Dominus, sit non modo prima substantia, sed etiam unica ex qua omnia; et quia est unica substantia, sequitur quod in omni creato sit illa, sed cum infinita varietate secundum usus.

[2] Nunc quia in Domino est Divinus Amor et Divina Sapientia, et in Sole ab Ipso Divinus ignis et Divinus splendor, et a Sole spiritualis calor et spiritualis lux, et haec duo unum faciunt, sequitur quod hoc unum in quadam imagine in omni creato sit. Inde est, quod omnia, quae in universo sunt, se referant ad Bonum et Verum, imo ad conjunctionem illorum, seu quod idem est, quod omnia in Universo se referant ad Amorem et Sapientiam, et ad conjunctionem illorum, nam bonum est amoris et verum est sapientiae, amor enim omne suum vocat bonum, et sapientia omne suum vocat verum: quod horum conjunctio sit in omni creato, videbitur in sequentibus.

Footnotes:

1. Prima editio habet "54" in loco "55" et "316" in loco "313" et "457" in loco "357."

  
/ 340  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #282

Study this Passage

  
/ 432  
  

282. PARS QUARTA

QUOD DOMINUS AB AETERNO, QUI EST JEHOVAH, CREAVERIT UNIVERSUM ET OMNIA EJUS A SEIPSO, ET NON A NIHILO. In Universo terrarum orbe notum est, et ab omni Sapiente ex interiori perceptione agnitum, quod Deus unus sit, qui Creator Universi; et ex Verbo notum est, quod Deus Creator Universi dicatur JEHOVAH, ex Esse quia Solus Est: quod Dominus ab aeterno sit ille Jehovah, in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE DOMINO multis ex Verbo demonstratum est. Jehovah vocatur Dominus ab aeterno, quia Jehovah assumsit Humanum, ut salvaret homines ab Inferno; et tunc mandavit discipulis, ut Ipsum vocarent Dominum: quare Jehovah in Novo Testamento vocatur Dominus; ut constare potest ex hoc[,] "Amabis JEHOVAM DEUM TUUM ex toto corde tuo, et ex tota anima tua[,]" Deuteronomium 6:5, et in Novo Testamento[,] "Amabis DOMINUM DEUM TUUM ex toto corde tuo et ex tota anima tua[,]" Matthaeum 22:35. 1 Similiter in aliis locis ex Veteri Testamento desumptis apud Evangelistas.

Footnotes:

1. Schmidt 22:35 = 22:37 in aliis versionibus

  
/ 432  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #313

Study this Passage

  
/ 432  
  

313. II. Quod in omnibus formis usuum sit aliqua imago creationis. Formae usuum sunt triplicis generis, Formae usuum Regni mineralis; Formae usuum Regni vegetabilis; et Formae usuum Regni animalis. Formae usuum Regni mineralis non describi possunt, quia ad visum non apparent; primae formae sunt substantiae et materiae, ex quibus terrae, in suis minimis; secundae formae sunt congregationes ex illis, quae infinitae varietatis sunt; tertiae formae sunt ex vegetabilibus collapsis in pulverem, exque animalibus exstinctis; et ex evaporationibus et exhalationibus continuis illorum, quae se addunt terris, et faciunt humum illarum. Hae trium graduum formae Regni mineralis in imagine referunt creationem in eo, quod a Sole per athmosphaeras et earum calorem et lucem actuatae producant usus in formis, qui fines creationis fuerunt: haec imago creationis in conatibus earum, de quibus supra 310, recondita latet.

  
/ 432