From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #323

Study this Passage

  
/ 340  
  

323. I. Quod finis creationis sit coelum ex Humano Genere. Quod Coelum non ex aliis consistat, quam qui nati sint homines, in Opere de COELO ET INFERNO, Londini an. 1758 edito, et quoque supra, ostensum est, et quia Coelum non ex aliis consistit, sequitur quod finis creationis sit Coelum ex Humano Genere. Quod ille Creationis finis fuerit, quidem supra 27-45, demonstratum est; sed idem adhuc manifestius videbitur ex his explicatis. 1. Quod omnis homo creatus sit ut vivat in aeternum. 2. Quod omnis homo creatus sit ut vivat in aeternum in statu beato. 3. Quod sic omnis homo creatus sit ut in coelum veniat. 4. Quod Divinus Amor non possit aliter quam id velle, et quod Divina Sapientia non possit aliter quam id providere.

  
/ 340  
  

The Bible

 

Lucas 10:25

Study

       

25 Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens : Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo ?