From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #264

Study this Passage

  
/ 340  
  

264. II. Quod contra Divinam Providentiam dubium possit inferri ex eo, quod huc usque nesciverint, quod in singulis Verbi sensus spiritualis sit, et quod sanctitas ejus inde sit: potest enim contra Divinam Providentiam inferri dubium, dicendo, cur hoc nunc primum revelatum est, tum cur per hunc aut per illum, et non per aliquem Primatem Ecclesiae; sed sive Primas sit, sive servus Primatis, in beneplacito Domini est; scit qualis unus et qualis alter. Sed causa, quod ille sensus Verbi non prius revelatus sit, est I, quia si prius, Ecclesia prophanavisset illum, et per id ipsam sanctitatem Verbi. II. Quod nec prius genuina vera a Domino revelata sint, in quibus spiritualis sensus Verbi est, quam postquam Ultimum 1 judicium peractum est, et nova Ecclesia, quae per Sanctam Hierosolymam intelligitur, a Domino instauranda est: sed haec singillatim lustrentur;

[2] PRIMUM. Quod sensus spiritualis Verbi non prius revelatus sit, quia si prius, Ecclesia prophanavisset illum, et per id ipsam sanctitatem Verbi: Ecclesia non diu post instaurationem ejus versa est in Babyloniam, et postea in Philisthaeam: et Babylonia quidem agnoscit Verbum, sed usque contemnit illud, dicendo quod Spiritus Sanctus aeque inspiret illos in supremo Judicio illorum, sicut inspiravit Prophetas: quod agnoscant Verbum, est propter Vicariatum stabilitum ex Verbis Domini ad Petrum; at usque contemnunt illud, quia non concordat; ideo etiam ereptum est populo, et reconditur in monasteriis, ubi pauci id legunt; quare si sensus spiritualis Verbi detectus fuisset, in quo est Dominus, et simul omnis sapientia angelica, prophanaretur Verbum, non solum ut fit, in ultimis ejus, quae sunt quae in sensu literae continentur, sed etiam in intimis ejus.

[3] Philisthaea, 2 per quam intelligitur fides separata a charitate, etiam sensum spiritualem Verbi prophanavisset, quia salvationem ponit in aliquibus 3 vocibus quas cogitent et loquantur, et non in bonis quae faciant, 4 ut prius ostensum est; et sic salvificum facit quod non salvificum est, et insuper removet intellectum e credendis; 5 quid illis cum luce, in qua est sensus spiritualis Verbi; numne verteretur in tenebras; cum sensus naturalis vertitur in illas, quid non sensus spiritualis: quis eorum, qui se in fide separata a charitate, et in justificatione per illam solam, confirmaverunt, 6 vult scire quid bonum vitae, quid amor in Dominum et erga proximum, quid charitas et quid bona charitatis, et quid bona opera, et quid facere, imo quid fides in sua essentia, et aliquod genuinum verum quod facit illam: scribunt volumina, et solum id quod vocant fidem, confirmant, et omnia illa, quae nunc nominata sunt, dicunt fidei isti inesse. Ex quibus patet, quod si sensus spiritualis Verbi prius detectus fuisset, fieret secundum verba Domini apud Matthaeum, "Si oculus tuus malus fuerit, totum corpus obtenebratum erit: si ergo lumen quod in te est, tenebrae fit, tenebrae quantae," 6:23 : per oculum in Verbi sensu spirituali intelligitur intellectus.

[4] ALTERUM. Quod nec prius genuina vera a Domino revelata sint, in quibus sensus spiritualis Verbi est, quam postquam Ultimum judicium peractum est, et nova Ecclesia, quae per sanctam Hierosolymam intelligitur, a Domino instauranda erat; praedictum est a Domino in Apocalypsi, quod postquam Ultimum judicium peractum est, genuina vera detegenda, nova Ecclesia instauranda, 7 et sensus spiritualis detegendus, essent: quod Ultimum judicium peractum sit, in Opusculo de ULTIMO JUDICIO, et dein in CONTINUATIONE ejus, ostensum est; et quod id intelligatur per Coelum et terram quae transitura, in Apocalypsis 21:1.

Quod genuina vera tunc detegenda sint, praedicitur per haec Verba in Apocalypsi, "Dixit Sedens super Throno, ecce nova omnia facio," vers. 5: tum 19:17-18; 21:18-21; 22:1-2.

Quod tunc sensus spiritualis Verbi revelandus sit, 19:11-16; hoc intelligitur per Equum album, super quo sedens vocabatur Verbum Dei, et qui erat Dominus dominorum et Rex regum, de qua re videatur Opusculum de EQUO ALBO.

Quod per sanctam Hierosolymam intelligatur Nova Ecclesia, quae tunc a Domino instauranda est, videatur in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE DOMINO 62-65, ubi id ostensum est.

[5] Ex his nunc patet, quod sensus spiritualis Verbi revelandus esset pro nova Ecclesia, quae solum Dominum agnoscet et colet, et Verbum Ipsius sanctum habebit, et Divina Vera amabit, et fidem separatam a charitate rejiciet. Sed plura de hoc Verbi sensu videatur in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA SACRA 5-26 et seq.: et ibi, ut quid sensus spiritualis, 5-26.

Quod sensus spiritualis sit in omnibus et singulis Verbi, 9-17.

Quod ex sensu spirituali sit quod Verbum sit Divinitus inspiratum, et in omni voce sanctum, 18, 19.

Quod sensus spiritualis hactenus ignotus fuerit, et cur non prius revelatus, 20-25.

Quod sensus spiritualis non alicui posthac detur, nisi qui in genuinis veris a Domino est, 26.

[6] Ex his nunc constare potest, quod ex Divina Domini Providentia sit, quod sensus spiritualis usque ad hoc saeculum coram Mundo latuerit, ac interea in Coelo apud Angelos, qui inde sapientiam suam hauriunt, reservatus fuerit. Ille sensus apud antiquos, qui ante Mosen vixerunt, notus fuit, et quoque excultus; sed quia posteri eorum, correspondentias, ex quibus solis Verbum eorum et inde religio constabat, verterunt in varias idololatrias, ac Aegyptii in magias, ille ex Divina Domini Providentia occlusus est, primum apud filios Israelis, et postea apud Christianos, propter causas, de quibus supra, et nunc primum 8 pro Nova Domini Ecclesia apertus.

Footnotes:

1. Prima editio: Uitimum

2. Prima editio: Philistaea,

3. Prima editio: aliquibus

4. Prima editio: faciant,

5. Prima editio: credendis;

6. Prima editio: confirmavit,

7. Prima editio: instrauranda,

8. Prima editio: ptimum

  
/ 340  
  

The Bible

 

Apocalypsis 19:17-18

Study

      

17 Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus, quæ volabant per medium cæli : Venite, et congregamini ad cœnam magnam Dei :

18 ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes omnium liberorum, et servorum, et pusillorum et magnorum.

      

From Swedenborg's Works

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra #9

Study this Passage

  
/ 118  
  

9. [(ii.)] Quod sensus spiritualis in omnibus et singulis Verbi sit, non melius videri potest quam ab exemplis; quae sint haec sequentia. Dicit Johannes in Apocalypsi,

"Vidi caelum apertum, cum ecce Equus albus, et qui Sedens super eo vocabatur fidelis et verus, qui in justitia judicat et pugnat. Et oculi Ejus... flamma ignis, ac super capite Ejus diademata multa; habens nomen scriptum, quod nemo scit nisi Ipse; et indutus erat vestimento tincto sanguine; et vocatur nomen Ipsius Verbum Dei. Exercitus Ejus in caelo sequebantur Ipsum super equis albis, induti byssinum album et mundum... Habet super vestimento et super femore suo nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum. Vidi porro unum angelum stantem in sole, qui clamavit voce magna, ... Venite et congregamini ad cenam magnam..; ut comedatis carnes regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum et sedentium super illis, et carnes omnium liberorum et servorum, et parvorum et magnorum" (19:11-18).

Quid haec significant, nemo videre potest, nisi ex sensu spirituali Verbi, et nemo sensum spiritualem nisi ex scientia correspondentiarum; nam omnes voces sunt correspondentiae, et nulla vox ibi est vana. Scientia correspondentiarum docet quid significat "Equus albus," et quid "Sedens super illo," quid "oculi" qui sicut flamma ignis, quid "diademata" quae super capite, quid "vestimentum tinctum sanguine," quid "byssinum album," quo induti qui ab exercitu Ipsius in caelo, quid "angelus stans in sole," quid "cena magna" ad quam venirent et congregarentur, tum quid "carnes regum," et "chiliarchorum," et plurium aliorum, quas comederent. Quid autem singula in sensu spirituali significant, videatur in opusculo De Equo Albo, ubi explicata sunt; quare illa ulterius explicare hic supersedetur. Ostensum est in illo opusculo, quod Dominus quoad Verbum ibi describatur; et quod per "oculos Ipsius" qui sicut flamma ignis, et per "diademata" quae super capite, et per "nomen" quod nemo scit nisi Ipse, intelligatur sensus spiritualis Verbi, et quod nemo illum sciat nisi Ipse Dominus, et cui Ipse vult illum revelare; tum quod per "vestimentum tinctum sanguine" intelligatur sensus naturalis Verbi, qui est sensus litterae ejus, cui violentia illata est; quod sit Verbum, quod ita describitur, manifeste patet, nam dicitur, "Vocatur nomen ejus Verbum Dei;" et quod sit Dominus qui intelligitur, etiam manifeste patet, nam dicitur quod Nomen Sedentis super Equo scriptum sit, "Rex regum et Dominus dominorum." Quod sensus spiritualis Verbi aperiendus sit in fine ecclesiae, significatur non modo per illa quae de Equo et de Sedente super illo nunc dicta sunt, sed etiam per "cenam magnam," ad quam per angelum in sole stantem omnes invitati sunt ut venirent, ac ederent carnes regum et chiliarchorum, fortium, equorum, sedentium super illis, omnium liberorum et servorum. Omnes hae expressiones forent voces vanae, et absque vita et spiritu, nisi spirituale intus in illis esset, sicut anima in corpore.

  
/ 118