From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #230

Study this Passage

  
/ 340  
  

230. Prophanatio sancti intelligitur in Secundo Praecepto decalogi per NON PROPHANABIS NOMEN DEI TUI: et quod non prophanandum sit, intelligitur in Oratione Dominica, per SANCTIFICETUR NOMEN TUUM: quid per Nomen Dei intelligitur, vix ab ullo in Christiano Orbe scitur: causa est, quia non scitur, 1 quod in spirituali Mundo non sint nomina sicut in naturali Mundo, sed quod unusquisque nominetur secundum quale amoris et sapientiae ejus; ut primum enim aliquis venit in societatem aut consortium cum aliis, nominatur illico secundum quale ejus ibi: nominatio fit per linguam spiritualem, quae talis est, ut nomen dare possit unicuique rei, quia ibi quaevis litera in alphabeto unam rem significat, et plures literae in unam vocem conjunctae, quae faciunt nomen personae, integrum statum rei involvunt: hoc inter mirabilia est in Mundo spirituali.

[2] Ex his patet, quod per Nomen Dei in Verbo significetur Deus cum omni Divino quod in Ipso est, et quod ex Ipso procedit; et quia Verbum est Divinum procedens, est id Nomen Dei; et quia omnia Divina, quae spiritualia Ecclesiae vocantur, ex Verbo sunt, etiam illa sunt Nomen Dei. Ex his videri potest quid intelligitur in Secundo Praecepto decalogi per Non prophanabis Nomen Dei; et in Oratione Dominica per Sanctificetur Nomen tuum. Similia per Nomen Dei ac Domini significantur 2 in multis locis in Verbo utriusque Testamenti, ut Matthaeus 7:22; 10:22; 18:5, 20; 19:29; 21:9; 24:9-10, 3 Johannes 1:12; 2:23; 3:17-18; 12:13, 28; 14:13-14, [15:] 16; 4 16:23-24, 26; 5 17:6; 20:31; praeter in aliis locis, et in permultis in Veteri Testamento.

[3] Qui significationem hanc Nominis novit, potest scire quid per haec Domini verba significatur, "Quisquis suscipit Prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet: quisquis suscipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet: et quisquis potaverit unum parvorum horum potu frigidae tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem," Matthaeus 10:41-42; 6 qui per nomen prophetae, justi et discipuli, hic solum intelligit prophetam, justum, et discipulum, is non scit ibi alium sensum, quam solum sensum literae, et ille nec scit quid merces prophetae, merces justi, et merces propter potum frigidae datum discipulo, cum tamen per nomen et per mercedem prophetae intelligitur status et felicitas eorum qui in Divinis veris sunt, per nomen et mercedem justi status et felicitas eorum qui in Divinis bonis sunt, et per discipulum status illorum qui in aliquibus spiritualibus Ecclesiae sunt, potus frigidae est aliquid veri.

[4] Quod quale status amoris et sapientiae, seu boni et veri, significetur per Nomen, constat etiam per haec Domini verba, "Qui ingreditur per januam, pastor est ovium; huic ostiarius aperit, et oves vocem illius audiunt, et proprias oves vocat nomine tenus, et educit illas," Johannes 10:2-3 7 ; vocare oves nomine tenus, est quemlibet qui in bono charitatis est, docere et ducere secundum statum amoris et sapientiae ejus: per januam intelligitur Dominus, ut constat ex Vers. 9 ibi, "Ego sum janua; per Me 8 si quis introiverit, salvabitur;" ex quibus patet, quod Ipse Dominus adeundus sit, ut quis salvari possit, et qui Ipsum adit, sit pastor ovium; et qui non Ipsum adit, sit fur et latro, ut dicitur Vers. 1, illius Capitis.

Footnotes:

1. Prima editio: scirur,

2. Prima editio: significatur

3Matthaeus 24:10 apud Biblia Sacra translata ex linguis originalibus a Sebastiano Schmidt (Argentorati, 1696) legitur: "Im� tunc scandalizabuntur multi, et se invicem tradent, et odio habebunt se invicem: et haec omnia propter Nomen Meum." In quo versu addita sunt verba "et haec omnia propter Nomen Meum," quae in aliis versionibus non inveniuntur.

4. Cap. XIV:13,14, [Cap. XV:]16 ubi in prima editione Cap. XIV:14.15.16.

5. Prima editio: XVI:23.24.26.27.

6. Prima editio: X:21;

7. Prima editio: Matthaeus

8. Prima editio: me

  
/ 340  
  

The Bible

 

Matthaeus 21:9

Study

       

9 turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna filio David : benedictus, qui venit in nomine Domini : hosanna in altissimis.