From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #204

Study this Passage

  
/ 340  
  

204. V. Quod Coelum et Infernum in tali forma sit. Quod Coelum in forma humana sit, in Opere de COELO ET INFERNO 59-102 Londini 1758 edito notum factum est; et quoque in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA; et quoque in hac Transactione aliquoties; quare illa ulterius confirmare supersedeo. Dicitur quod Infernum etiam in forma humana 1 sit, sed est in forma humana monstrosa, in quali est Diabolus, per quem intelligitur infernum in toto complexu: in forma humana est, quia etiam illi qui ibi sunt, nati sunt homines, et illis quoque sunt binae illae facultates humanae, quae vocantur Libertas et Rationalitas, tametsi Libertate abusi sunt ad volendum et faciendum malum, et Rationalitate ad cogitandum et confirmandum illud.

Footnotes:

1. Prima editio: hnmana

  
/ 340  
  

From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #59

Study this Passage

  
/ 603  
  

59. [VIII.] QUOD UNIVERSUM CAELUM IN UNO COMPLEXU REFERAT UNUM HOMINEM.

Quod caelum in toto complexu referat unum hominem, est arcanum nondum in mundo notum in caelis autem est notissimum; id scire, ac specifica et singularia de eo, est praecipuum intelligentiae angelorum ibi inde etiam pendent plura, quae absque illo ut suo communi principio non distincte et clare intrarent in ideas mentis eorum. Quia sciunt, quod omnes caeli una cum societatibus eorum referant unum hominem, ideo etiam caelum vocant Maximum et Divinum Hominem; 1 Divinum ex eo, quod Divinum Domini faciat caelum (vide supra, 7-12).

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod caelum in toto complexu appareat in forma sicut Homo, et quod caelum inde dicatur Maximus Homo (2996, 2998, 3624-3649, 3636-3643, 3741-3745, 4625).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3741

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3741. Continuatio de Maximo Homine et Correspondentia cum illo Regnum caeleste est instar unius hominis quia singula ibi correspondent soli Domino, nempe Ipsius Divino Humano, Qui solus est Homo, n. 49, 288, 565, 1894; ex correspondentia, imagine et similitudine cum Ipso caelum dicitur Maximus Homo; ex Divino Domini sunt omnia caelestia quae sunt boni, et omnia spiritualia quae sunt veri, in caelo; omnes angeli ibi sunt formae, seu substantiae formatae 1 secundum receptionem Divinorum quae a Domino; 2 Divina Domini recepta apud illos sunt quae vocantur caelestia et spiritualia, cum Divina vita ac inde Divina lux in illis ut recipientibus existit et modificatur:

[2] inde est quod etiam formae et substantiae materiales apud hominem quoque tales sint, sed in inferiore gradu, quia crassiores et magis compositae; quod hae quoque sint formae recipientes caelestium et spiritualium, patet manifeste a signis prorsus visibilibus, ut ex cogitatione quae influit in organicas formas linguae et producit loquelam; ex affectionibus animi quae se sistunt videndas in facie; exque voluntate quae per formas musculares fluit in actiones; et sic porro; cogitatio et voluntas, quae illa producunt, sunt spiritualia et caelestia, formae autem seu substantiae quae recipiunt illa, et mittunt in actum, sunt materiales; quod hae prorsus ad receptionem illorum formatae sint, constat; inde patet quod ab illis sint, et quod nisi 3 ab illis, non tales existere potuerint.

Footnotes:

1. The Manuscript has ad

2. The Manuscript has et

3. The Manuscript inserts ea.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.