From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #17

Study this Passage

  
/ 340  
  

17. Homo in conjunctionem seu unionem unam aut alteram, hoc est, boni et veri, aut mali et falsi, aegre potest venire in mundo, nam quamdiu ibi vivit, in statu reformationis seu regenerationis tenetur, sed in unam 1 aut alteram 1 venit omnis homo post mortem, quia tunc non amplius reformari et regenerari potest; manet tunc qualis ei vita mundo fuerat, hoc est, qualis ei amor regnans; quare si vita amoris mali ei fuerat, aufertur omne verum quod sibi ex magistro, praedicatione, aut Verbo in mundo comparavit, quo ablato imbuit, sicut spongia aquam, falsum malo suo concordans; et vicissim; si autem vita amoris boni ei fuerat, removetur omne falsum, quod per auditum et per lectionem in mundo tulerat, et non apud se confirmaverat, et loco ejus datur verum, quod cum bono ejus concordat. Hoc intelligitur per haec Domini verba, "Tollite ab eo talentum, et date habenti decem talenta: habenti enim omni dabitur ut abundet; ab eo autem, qui non habet, etiam quod habet auferetur," Matthaeus 25:28-29; 13:12, Marcus 4:25, Lucas 8:18; 19:24-26.

Footnotes:

1. Prima editio: unum

  
/ 340  
  

The Bible

 

Matthaeus 13:12

Study

       

12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit : qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.