From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #15

Study this Passage

  
/ 340  
  

15. Quod bonum a vero, ac verum a bono, separari possit, et cum separatum est, usque appareat sicut bonum et verum, est quia est homini facultas agendi, quae vocatur Libertas, et facultas intelligendi, quae vocatur Rationalitas; ex harum facultatum abusu est, quod homo possit apparere alius in externis quam qualis est in internis; proinde quod malus possit facere bonum et loqui verum, seu quod diabolus 1 possit lucis angelum mentiri. Sed de hac re videantur in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, haec sequentia; Quod origo mali sit ex abusu facultatum, quae homini propriae sunt, et vocantur Rationalitas et Libertas, 2 264-270.

Quod binae illae facultates sint tam apud malos quam apud bonos, 425.

Quod Amor absque conjugio cum sapientia, seu bonum absque conjugio cum vero, non possit aliquid facere, 401.

Quod amor nihil agat nisi in conjunctione cum sapientia seu intellectu, 409.

Quod amor se conjungat sapientiae seu intellectui, et faciat ut sapientia seu intellectus reciproce conjungatur, 410, 411-412.

Quod sapientia seu intellectus ex potentia sibi data ab amore possit elevari, et percipere illa quae lucis sunt e coelo, ac recipere illa, 413.

Quod amor possit similiter elevari, et recipere illa quae caloris sunt e coelo, si amat suam conjugem sapientiam in eo gradu, 414, 415.

Quod amor alioquin retrahat sapientiam seu intellectum a sua elevatione, ut secum unum agat, 416-418.

Quod amor purificetur in intellectu, [si simul elevantur; at quod amor conspurcetur in intellectu,] 3 si non simul elevantur, n. 4 419-421. Quod amor purificatus a sapientia in intellectu fiat spiritualis et coelestis; at quod amor conspurcatus in intellectu fiat sensualis et corporeus, 422-424.

Quod simile sit cum charitate et fide et earum conjunctione, ut est cum amore et sapientia et horum conjunctione, 427-430. Quid Charitas in coelis, 431.

Footnotes:

1. Prima editio: diaholus

2. Prima editio: Libertas.

3. Videantur 419, 421, unde haec verba.

4. Prima editio: n,

  
/ 340  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #410

Study this Passage

  
/ 432  
  

410. XII. Quod Amor seu Voluntas se conjungat Sapientiae seu Intellectui, ac faciat ut sapientia seu intellectus reciproce conjungatur. Quod Amor seu Voluntas se conjungat Sapientiae seu Intellectui, patet a correspondentia eorum cum Corde et Pulmone. Experientia anatomica docet, quod Cor in suae vitae motu sit dum nondum Pulmo: hoc docet experientia ex illis qui deliquium patiuntur, et ex illis qui suffocantur; tum ex embryonibus in uteris, et ex pullis in ovis. Experientia anatomica etiam docet, quod Cor, dum solum agit, formet pulmonem, ac adaptet illum, ut possit ibi respirationem agere; et quod etiam reliqua viscera et organa formet, ut in illis possit varios usus agere, organa faciei ut possit sentire, organa motus ut possit agere, et reliqua in corpore, ut possit usus affectionibus amoris correspondentes sistere.

[2] Ex his primum constat, quod sicut cor talia producit propter varias functiones, quas in corpore obiturum est, ita amor similia in receptaculo suo, quod vocatur Voluntas, propter varias affectiones, quae faciunt formam ejus, quae quod sit forma humana, supra ostensum est. Nunc quia primae et proximae amoris affectiones sunt affectio sciendi, affectio intelligendi, et affectio videndi id quod scit et intelligit, sequitur quod Amor pro illis formet intellectum, et quod in illas actualiter veniat, dum incipit sentire et agere, et cum incipit cogitare. Quod Intellectus nihil ad hoc conferat, constat ex paralelismo cordis et pulmonis, de quo supra.

[3] Ex his videri potest, quod amor seu voluntas se conjungat sapientiae seu intellectui, et non sapientia seu intellectus se amori seu voluntati; et inde quoque constat, quod scientia, quam amor ex affectione sciendi sibi acquirit, ac perceptio veri quam ex affectione intelligendi, et cogitatio quam ex affectione videndi id quod scit et intelligit, non sit intellectus, sed quod sit amoris.

[4] Cogitationes, perceptiones et inde scientiae, influunt quidem e Mundo spirituali, at usque non recipiuntur ab intellectu, sed ab amore secundum ejus affectiones in intellectu. Apparet sicut Intellectus recipiat illa, et non amor seu voluntas, sed est fallacia: apparet etiam sicut Intellectus conjungat se amori seu voluntati, sed hoc etiam est fallacia; amor seu voluntas se conjungit intellectui, ac facit ut reciproce conjungatur: quod reciproce conjungatur, est ex conjugio amoris cum illo; 1 inde fit conjunctio sicut reciproca a vita et inde potentia amoris.

[5] Simile est cum conjugio boni et veri, nam bonum est amoris, et verum est intellectus; bonum agit omnia, ac recipit verum in domum suam, et se conjungit cum illo quatenus concordat: potest etiam bonum admittere vera quae non concordant, sed hoc facit ex affectione sciendi, intelligendi, et cogitandi sua, dum nondum determinavit se ad usus, qui sunt fines ejus, et vocantur bona ejus. Conjunctio reciproca, seu veri cum bono, est prorsus nulla; quod conjungatur reciproce, est ex vita boni.

[6] Inde est, quod omnis homo, ac omnis spiritus et angelus, spectetur a Domino secundum ejus amorem seu bonum, et nullus secundum ejus intellectum seu verum separatum ab amore seu bono: vita enim hominis est ejus amor, ut supra ostensum est, ac vita ejus est sicut affectiones suas exaltaverat per vera, hoc est, sicut affectiones perfecerat ex sapientia; nam affectiones amoris exaltantur et perficiuntur per vera, ita per sapientiam; 2 et tunc agit amor conjunctim cum illa, sicut ex illa, sed agit ex se per illam, ut per suam formam, quae prorsus nihil ducit ex intellectu, sed omne ex aliqua amoris determinatione, quae vocatur affectio.

Footnotes:

1. Prima editio: illa,

2. Prima editio: sapientiam:

  
/ 432