From Swedenborg's Works

 

De Divina Providentia #15

Study this Passage

  
/ 340  
  

15. Quod bonum a vero, ac verum a bono, separari possit, et cum separatum est, usque appareat sicut bonum et verum, est quia est homini facultas agendi, quae vocatur Libertas, et facultas intelligendi, quae vocatur Rationalitas; ex harum facultatum abusu est, quod homo possit apparere alius in externis quam qualis est in internis; proinde quod malus possit facere bonum et loqui verum, seu quod diabolus 1 possit lucis angelum mentiri. Sed de hac re videantur in Transactione de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, haec sequentia; Quod origo mali sit ex abusu facultatum, quae homini propriae sunt, et vocantur Rationalitas et Libertas, 2 264-270.

Quod binae illae facultates sint tam apud malos quam apud bonos, 425.

Quod Amor absque conjugio cum sapientia, seu bonum absque conjugio cum vero, non possit aliquid facere, 401.

Quod amor nihil agat nisi in conjunctione cum sapientia seu intellectu, 409.

Quod amor se conjungat sapientiae seu intellectui, et faciat ut sapientia seu intellectus reciproce conjungatur, 410, 411-412.

Quod sapientia seu intellectus ex potentia sibi data ab amore possit elevari, et percipere illa quae lucis sunt e coelo, ac recipere illa, 413.

Quod amor possit similiter elevari, et recipere illa quae caloris sunt e coelo, si amat suam conjugem sapientiam in eo gradu, 414, 415.

Quod amor alioquin retrahat sapientiam seu intellectum a sua elevatione, ut secum unum agat, 416-418.

Quod amor purificetur in intellectu, [si simul elevantur; at quod amor conspurcetur in intellectu,] 3 si non simul elevantur, n. 4 419-421. Quod amor purificatus a sapientia in intellectu fiat spiritualis et coelestis; at quod amor conspurcatus in intellectu fiat sensualis et corporeus, 422-424.

Quod simile sit cum charitate et fide et earum conjunctione, ut est cum amore et sapientia et horum conjunctione, 427-430. Quid Charitas in coelis, 431.

Footnotes:

1. Prima editio: diaholus

2. Prima editio: Libertas.

3. Videantur 419, 421, unde haec verba.

4. Prima editio: n,

  
/ 340  
  

From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #409

Study this Passage

  
/ 432  
  

409. XI. Quod Amor seu Voluntas nihil agat nisi in conjunctione cum sapientia seu intellectu. Cum enim amori non aliqua vita sensitiva, nec aliqua vita activa, est absque intellectu, 1 et cum amor introducit intellectum in omnia mentis, ut supra 407-408, ostensum est, sequitur quod amor seu voluntas nihil agat nisi in conjunctione cum intellectu; quid enim est ex amore agere absque intellectu[;] hoc non aliter vocari potest quam irrationale, intellectus enim instruit quid agendum, et quomodo agendum est[;] hoc nescit amor absque intellectu; quapropter tale conjugium est inter amorem et intellectum, ut tametsi duo sunt, usque ut unum agant. Simile conjugium est inter bonum et verum, nam bonum est amoris, et verum est intellectus. Tale conjugium est in singulis universi, quae 2 a Domino creata sunt[;] usus illorum se refert ad bonum, ac forma usus ad verum. 3

[2] Ex hoc conjugio est quod in omnibus et singulis corporis sit dextrum et sinistrum, et dextrum se refert ad bonum ex quo verum, ac sinistrum ad verum ex bono, ita ad conjunctionem: ex eo est quod paria sint in homine; sunt duo Cerebra, sunt duo Haemisphaeria cerebri, sunt duo Ventriculi cordis, sunt duo Lobi pulmonis, sunt duo Oculi, Aures, Nares, Brachia, Manus, Lumbi, Pedes, Renes, Testes, et alia, et ubi non sunt paria, ibi est dextrum et sinistrum: haec sunt, quia bonum spectat verum ut existat, ac verum spectat bonum ut sit. Simile est in coelis angelicis, et in singulis illorum societatibus. Plura de his videantur supra 401, ubi ostensum est, Quod Amor seu Voluntas absque conjugio cum sapientia seu intellectu non possit per humanam suam formam aliquid facere. De Conjunctione mali et falsi, quae opposita est conjunctioni boni et veri, alibi dicetur.

Footnotes:

1. Prima editio: intellectu;

2. Prima editio: qu[upsidedown "e"]e

3. Prima editio: verum,

  
/ 432