From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #73

Study this Passage

  
/ 603  
  

73. [X.] QUOD INDE UNUSQUISQUE ANGELUS SIT IN PERFECTA FORMA HUMANA.

In binis praecedentibus articulis ostensum est, quod caelum in toto complexu referat unum hominem, et quod similiter unaquaevis societas in caelo: ex nexu causarum, quae ibi adductae sunt, sequitur quod unusquisque angelus pariter referat. Sicut caelum est homo in maxima forma, et societas caeli in minore, ita angelus est in minima; nam in perfectissima forma, qualis est forma caeli, similitudo totius est in parte, et partis in toto: causa quod ita sit, est, quia caelum est communio, communicat enim omnia sua cum unoquovis, et unusquisque recipit ex communione illa omnia sua; angelus est receptaculum, et inde caelum in minima forma, ut quoque in suo articulo supra ostensum est. Homo etiam, quantum recipit caelum, tantum quoque est receptaculum, est caelum, et est angelus (videatur supra, 57). Hoc describitur ita in Apocalypsi,

"Mensus est murum" sanctae Hierosolymae, "centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis quae est angeli," (21:17):

"Hierosolyma" ibi est ecclesia Domini, et in eminentiori sensu caelum; 1 "murus" est verum quod ab insultu falsorum et malorum tutatur; 2 "centum quadraginta quatuor" sunt omnia vera et bona in complexu 3 "mensura" est quale ejus 4 "homo" est in quo omnia illa in communi et in parte, ita in quo caelum et quia angelus etiam est homo ex illis, ideo dicitur, "mensura hominis quae est angeli." Hic sensus spiritualis est illorum verborum. Quis absque illo sensu intellecturus esset, quod murus sanctae Hierosolymae esset mensura hominis quae angeli? 5

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] "Hierosolyma" quod sit ecclesia (402, 3654, 9166).

2. [Swedenborg's footnote] "Murus" quod sit verum tutans ab insultu falsorum et malorum (6419).

3. [Swedenborg's footnote] Quod "duodecim" sint omnia vera et bona in complexu (577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913).

Similiter "septuaginta duo," et "centum quadraginta quatuor," quoniam 144 exsurgunt ex 12 in se multiplicatis (7973). Quod omnes numeri in Verbo significent res (482, 487, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 5265). Quod numeri multiplicati simile significent cum simplicibus, a quibus per multiplicationem exsurgunt (5291, 5335, 5708, 7973).

4. [Swedenborg's footnote] Quod "mensura" in Verbo significet quale rei quoad verum et bonum (3104, 9603).

5. [Swedenborg's footnote] De sensu spirituali seu interno Verbi, vide Explicationem de Equo Albo, in Apocalypsi, et Appendicem ad Doctrinam Caelestem.

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3913

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3913. 'Dixit, Ecce famula mea Bilhah': quod significet medium affirmans quod inter naturale verum et interius verum, constat ex significatione ‘famulae’ tum ancillae, quod sit affectio cognitionum quae sunt exterioris hominis, de qua n. 1895, 2567, 3835, 3849, et quia affectio illa est medium conjungendi vera interiora cum veris naturalibus seu externis, ideo hic per ‘famulam’ significatur medium affirmans inter illa; et ex repraesentatione ‘Bilhae’ quod sit quale illius medii. Per ancillas datas Jacobo a Rachele et Leah in mulieres ut procrearent sobolem, nihil aliud in sensu interno repraesentatum et significatum est quam tale quod inservit, hic pro medio conjunctionis, nempe interioris veri verum externo; per ‘Rachelem’ enim repraesentatur interius verum, per ‘Leam’ externum, n. 3793, 3819: agitur enim hic per duodecim filios Jacobi de duodecim communibus seu cardinalibus rebus per quas initiatur homo in spiritualia et caelestia dum regeneratur seu dum fit Ecclesia;

[2] homo enim cum regeneratur seu fit Ecclesia, hoc est, cum fit a mortuo 1 homine vivus seu 2 a corporeo caelestis, per plures status a Domino ducitur; communes 3 status sunt qui designantur per duodecim illos filios, et dein per duodecim tribus, quapropter ‘duodecim tribus’ significant omnia fidei et amoris, ut n. 3858 ostensum videatur; communia enim involvunt omnia particularia et singularia, et haec se referunt ad illa. Cum homo regeneratur, tunc internus homo conjungendus est cum externo, proinde 4 bona et vera quae sunt interni hominis cum 5 bonis et veris quae sunt externi, ex veris et bonis enim homo est homo; illa non conjungi possunt absque mediis; media sunt talia quae aliquid trahunt ab una parte et aliquid ab altera, et quae faciunt ut quantum homo accedit ad unam, tantum subordinetur altera; haec media sunt quae significantur per ‘ancillas’, media a parte interni hominis per ‘ancillas Rachelis’, 6 et media a parte externi hominis per ‘ancillas Leae’.

[3] Quod media conjunctionis erunt, constare potest ex eo quod naturalis homo ex se prorsus non concordet cum spirituali, sed quod in tantum discordet, ut prorsus ei oppositus sit; naturalis enim homo spectat et amat se et mundum, spiritualis autem non spectat 7 se et mundum nisi quantum conducit ad promovendos usus in spirituali mundo, ita servitium ejus spectat et id amat ex usu et fine; naturalis homo tunc vitam habere sibi videtur, cum ad dignitates evehitur, ita ad supereminentiam super alios, at spiritualis homo vitam habere sibi videtur in humiliatione et quod minimus sit; nec dignitates spernit, modo per illas ut per media inservire possit proximo, societati communi, et Ecclesiae, et non reflectit super dignitates ad quas evehitur, propter se, sed propter illos usus qui ei fines sunt; naturalis homo in sua beatitudine est cum prae aliis opulentus 8 est ac mundi opes possidet, at spiritualis homo in sua beatitudine est cum in cognitionibus veri et boni, quae sunt ei opulentia, et magis cum in exercitio boni secundum vera est; nec tamen spernit opulentiam, quia per illam in exercitio potest esse et in mundo;

[4] ex his paucis constare potest quod status naturalis hominis et spiritualis sint sibi oppositi per fines, sed quod usque conjungi possint; quod fit cum illa quae sunt externi hominis subordinata sunt et inserviunt finibus interni; ideo ut homo fiat spiritualis, necessum est ut 9 illa quae sunt externi hominis ad obsequium redigantur, ita exuendi sunt fines pro se et mundo ac induendi fines pro proximo et pro regno Domini; illa exui et haec indui nequaquam possunt, ita non conjungi, nisi per media; haec media sunt quae significantur per ‘ancillas’, et 10 in specie per quatuor filios ab ancillis natos:

[5] primum medium est affirmans seu affirmativum veri interni, nempe quod ita sit; cum affirmativum fit, tunc homo est in principio regenerationis, bonum 11 ab interno operatur, et facit affirmationem; bonum illud non potest influere in negativum, ne quidem in dubitativum, antequam hoc affirmativum fit; id bonum dein se manifestat per affectionem, nempe per id quod homo afficiatur vero, seu incipiat delectari illo, primum quod sciat id, dein quod secundum id agat; ut pro exemplo, quod Dominus sit salus generi humano; nisi hoc fiat affirmativum ab homine, non possunt omnia illa quae de Domino ex Verbo aut in Ecclesia didicit, et in naturalis 12 ejus memoria inter scientifica sunt, conjungi cum interno ejus homine, 13 hoc est, cum illis quae ibi, possunt esse fidei, ita nec potest affectio influere, ne quidem in communia illius rei quae ad salutem hominis conducunt; at cum affirmativum fit, tunc innumerabilia accedunt, et implentur bono quod influit; nam bonum continue 14 influit a Domino, sed ubi non est affirmativum, non recipitur: est itaque affirmativum primum medium, et quasi primum habitaculum boni influentis a Domino: similiter se habet cum omnibus reliquis quae fidei vocantur.

Footnotes:

1. The Manuscript deletes homine.

2. The Manuscript inserts quod idem.

3. The Manuscript inserts illi.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The Manuscript has at

7. The Manuscript inserts ac amat.

8. The Manuscript has fit

9. The Manuscript has redigantur illa quae externi hominis sunt ad obsequium

10. The Manuscript has quoque

11. The Manuscript inserts a Domino.

12. The Manuscript has hominis

13. The Manuscript has quae ibi sunt

14. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3849

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3849. ‘Et dedit Laban Racheli filiae suae Bilham ancillam suam illi ad ancillam’: quod significet exteriores affectiones, quae vincula seu media inservientia, constat ex illis quae supra n. 3835

dicta sunt; quod per ‘Bilham ancillam’ significentur exteriores affectiones, et per ‘Zilpam ancillam Leae’ externae affectiones, est quia per ‘Rachelem’ repraesentatur affectio veri interni, et per ‘Leam’ affectio veri externi; exteriores affectiones sunt affectiones naturales inservientes internis. Quod affectiones illae sint media inservientia conjunctioni veri cum bono, inde est quia nihil quod doctrinae est, immo nec quicquam quod scientiae est, intrare possit apud hominem, nisi per affectiones; in affectionibus enim est vita, non autem in veris doctrinae ac scientiae absque illis; quod ita sit, patet manifeste; absque affectione enim ne quidem cogitare potest homo, immo nec potest ullam vocem eloqui; 1 qui attendit, percipiet quod vox absque affectione sit quasi vox automati, ita modo sonus absque vita,

2 et quantum affectionis et quale affectionis inest, tantum vitae et tale vitae insit; inde patet quid vera sunt absque bono, et quod veris insit affectio ex bono;

[2] idem quoque 3 scire potest ab intellectu hominis quod nullus sit nisi ei voluntas insit, vita enim intellectus est ex voluntate; inde quoque patet quid vera absque bono, quod nempe nulla sint, et quod a bono trahant suam vitam, nam ad intellectualem partem pertinent vera, et ad voluntariam bonum; judicare inde quisque potest quid fides sit quae veri, absque charitate quae boni, et quod fidei vera absque charitatis bono mortua sint, nam, ut dictum, quantum affectionis et quale affectionis veris inest, tantum vitae et tale vitae inest sed quod 4 vera usque animata appareant tametsi non est bonum charitatis, est ex affectionibus amoris sui et mundi, quae non aliam vitam habent quam quae in spirituali sensu vocatur mors et est vita infernalis. Affectio dicitur, et per illam intelligitur amoris continuum.

[3] Ex his nunc constare potest quod affectiones sint media inservientia conjunctioni veri cum bono; et quod affectiones sint quae introducunt vera, et quoque quae disponunt vera in ordinem, affectiones genuinae quae sunt amoris in Dominum et amoris erga proximum, in ordinem caelestem, at affectiones malae quae sunt amoris sui et mundi, in ordinem infernalem, hoc est, in oppositum ordini caelesti.

[4] Extimae affectiones sunt quae sunt corporis, et vocantur appetitus et voluptates; quae proxime interiores sunt, sunt animi, et vocantur affectiones naturales; internae autem sunt mentis rationalis, et vocantur affectiones spirituales; ad has affectiones, nempe ad mentis spirituales, introducuntur vera quae sunt doctrinalium, per affectiones exteriores et extimas, seu per naturales et corporeas; hae inde sunt media inservientia, et significantur per ancillas datas Racheli et datas Leae a Labane: quod illae Labanis ancillae dicantur 5 , significat quod originem 6 duxerint a bono quod per Labanem repraesentatur, de quo bono prius actum est; vera enim quae primum discuntur, non per affectiones alias primum insinuari possunt; affectiones genuinae tempore veniunt, nec nisi quam cum homo ex bono agit.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts constare hoc potest cuivis, si attendat, .

2. The Manuscript has at

3. The Manuscript has sciri

4. The Manuscript has sicut animata appareant, est ex and c. but altered absque illis usque vivere appareant est ex and c.

5. The Manuscript inserts fuisse.

6. The Manuscript inserts affectiones illae.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.