From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #61

Study this Passage

  
/ 603  
  

61. Talis idea est angelorum de homine; quapropter nusquam attendunt ad illa quae homo corpore facit, sed ad voluntatem ex qua corpus facit: hanc vocant ipsum hominem, et intellectum quantum ille cum voluntate unum agit. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod voluntas hominis sit ipsum Esse vitae illius, et quod intellectus sit Existere vitae inde (3619, 5002, 9282). Quod vita voluntatis sit principalis vita hominis, et quod vita intellectus procedat inde (585, 590, 3619, 7342, 8885, 9282, 10076, 10109, 10110).

Quod homo sit homo ex voluntate et inde intellectu (8911, 9069, 9071, 10076, 10109, 10110).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9282

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9282. ‘Et omne quod dixi ad vos custodietis’: quod significet quod praecepta, judicia, et statuta facienda sint, constat ex significatione ‘omne quod Jehovah dixit ad eos’ quod sint omnia quae vitae, quae cultus, et quae status civilis 1 ; quae vitae vocabantur praecepta, quae cultus statuta, et quae status civilis judicia 2 , n. 8972; et ex significatione ‘custodire’ seu 3 observare, quod sit facere, nam per facere observantur. Quia illa quae vitae, quae cultus, et quae status civilis, 4 non sunt aliquid apud hominem quamdiu in solo ejus intellectu sunt, sed tunc apud illum sunt quando in voluntate, ideo in Verbo dicitur ubivis quod facienda, nam facere est voluntatis; sed scire, intelligere, agnoscere, et credere sunt intellectus, at 5 haec non sunt apud hominem priusquam fiunt voluntatis 6 , nec existunt apud illum priusquam fiunt intellectus ex voluntate, nam esse hominis est velle, et existere est inde agnoscere et credere; quae non ita sunt et existunt apud hominem non ei appropriata sunt; stant 7 foris nondum in domum recepta; ita nec faciunt aliquid ad vitam aeternam hominis, nam talia si non facta sunt vitae 8 , dissipantur in altera vita, remanentibus solum quae cordis sunt, hoc est, quae voluntatis et inde intellectus; quia ita est, in Verbo ubivis dicitur quod praecepta et statuta facienda sint, ut apud Moschen, Judicia Mea facietis, et statuta Mea custodietis ad 9 eundum in illis; quare costodietis statuta Mea et judicia Mea, quae si fecerit homo, vivet per ea, Lev. 18:4, 5 10 ;

tum Matth. v 11 19, 7:24-27, 16:27; Joh. 3:21;

et perpluries 12 alibi.

Footnotes:

1. quae status civilis et quae cultus

2. quae status civilis judicia, et quae cultus statuta

3. ac

4. status civilis et cultus

5. inde

6. The Manuscript inserts sunt.

7. The Manuscript inserts quasi.

8. per velle et inde intelligere, et per sic facere illa

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. pluries

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.