From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #57

Study this Passage

  
/ 603  
  

57. De ecclesia simile dici potest quod de caelo, nam ecclesia est caelum Domini in terris. Sunt illae quoque plures, et tamen unaquaevis vocatur ecclesia, et quoque est ecclesia, quantum bonum amoris et fidei ibi regnat. Dominus etiam ibi ex variis unum facit, ita ex pluribus ecclesiis unam. 1 Simile quoque dici potest de homine ecclesiae in particulari, quod de ecclesia in communi quod nempe ecclesia sit intra hominem, et non extra illum, et quod quilibet homo sit ecclesia, in quo Dominus est praesens in bono amoris et fidei. 2 Simile etiam dici potest de homine in quo ecclesia, quod de angelo in quo caelum, quod sit ecclesia in minima forma, sicut angelus est caelum in minima forma: et adhuc magis, quod homo in quo ecclesia, aeque ac angelus, sit caelum; nam homo creatus est ut in caelum veniat, et fiat angelus quapropter ille, cui bonum est a Domino, est angelus homo. 3 Memorare licet, quid homo commune habet cum angelo, et quid prae angelis: Homo commune habet cum angelo, quod interiora ejus aeque formata sint ad imaginem caeli, et quoque quod fiat imago caeli, quantum in bono amoris et fidei est: homo prae angelis habet, quod exteriora ejus formata sint ad imaginem mundi et quod quantum in bono est, mundus apud illum subordinatur caelo, et serviat caelo; 4 et quod tunc Dominus praesens sit apud illum in utroque sicut in suo caelo; est enim in suo ordine Divino utrobivis, nam Deus est ordo. 5

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Si bonum foret character et essentiale ecclesiae, et non verum absque bono, quod ecclesia foret una (1285, 1316, 2982, 3267, 3445, 3451, 3452).

Quod etiam omnes ecclesiae faciant unam ecclesiam coram Domino ex bono (7395 [7396?] 9276).

2. [Swedenborg's footnote] Quod ecclesia sit in homine, et non extra illum, et quod ecclesia in communi sit ab hominibus, in quibus ecclesia (3884).

3. [Swedenborg's footnote] Quod homo qui ecclesia sit caelum in minima forma ad imaginem maximi, quia interiora ejus quae mentis disposita sunt ad formam caeli, et inde ad receptionem omnium caeli (911, 1900, 1982 [1928?] 3624-3614[NCBSP: Translations correct this reference as 3624-3631], 3634, 3884, 4041, 4279, 4523, 4524, 4625, 6013, 6057, 9279, 9632).

4. [Swedenborg's footnote] Quod homini sit internum et externum, et quod internum ejus a creatione formatum sit ad imaginem caeli, et quod externum ejus ad imaginem mundi, et quod ideo homo ab antiquis dictus sit microcosmus (4523, 4524, 5368 [3628, 5115?] 6013, 6057, 9279, 9706, 10156, 10472).

Quod ideo homo ita creatus sit, ut mundus apud illum serviat caelo quod etiam fit apud bonos, at quod inversum sit apud malos, ubi caelum servit mundo (9283, 9278).

5. [Swedenborg's footnote] Quod Dominus sit ordo, quoniam Divinum bonum et verum, quae procedunt a Domino, faciunt ordinem (1728, 1919, 2201 [2011?] 2258, 5110, 5703, 8988, 10336, 10619).

Quod vera Divina sint leges ordinis (2247, 7995).

Quod quantum homo secundum ordinem vivit, ita quantum in bono secundum vera Divina, tantum sit homo, et in illo ecclesia et caelum (4839, 6605, 8067 [8513?]).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1982

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1982. Quaedam animae recentes e mundo, quae desiderant videre gloriam Domini 1 , priusquam tales sint ut possint admitti, sopiuntur quoad sensus exteriores et facultates inferiores dulci quodam somno, et tunc interiores eorum sensus et facultates in vigiliam eminentem expergiscuntur, et sic i caeli gloriam immittuntur; sed inducta sensibus et facultatibus exterioribus iterum vigilia, in statum pristinum redeunt 2 .

Footnotes:

1. The Manuscript inserts in caelo.

2. The Manuscript has relabuntur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3451

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3451. ‘Dixerunt, Videndo vidimus quod fuit Jehovah cum te’: quod significet quod scirent Divinum inesse, constat a significatione ‘videndo videre’ quod sit appercipere et sic pro certo scire; et a significatione ‘esse Jehovah cum te’ quod sit Divinum inesse; agitur hic ut supra n. 3447 dictum, de concordantia sensus litteralis Verbi cum sensu interno, consequenter de concordantia doctrinalium fidei quae per ‘Abimelechum, Ahuzzath, et Phicolem’ significantur, quatenus ex sensu litterali Verbi sunt, cum eodem, nempe cum sensu interno; 1 ita de conjunctione regni Domini in terris, cum regno Domini in caelis, 2 proinde cum Domino, per Verbum; est enim Verbum quoad sensum supremum Ipse Dominus, et est quoad sensum internum ipsum regnum Domini in caelis, et quoad sensum litteralem ipsum regnum Domini in terris, ut quoque prius dictum:

[2] sed ita se habet cum regno Domini in terris, hoc est, cum Ecclesia Ipsius, quod quia ex sensu litterali Verbi sua doctrinalia habet, non possit quin varia et diversa sit quoad illa, nempe quod una societas dicat id esse verum fidei, quia ita dicitur in Verbo, altera dicat illud esse quia etiam ita dicitur, et sic porro; proinde quod Ecclesia Domini quia ex sensu litterali Verbi sua doctrinalia habet, differat ubivis, et hoc non modo secundum societates, sed quandoque secundum singulos in societate; 3 at dissensus in doctrinalibus fidei non facit quia una Ecclesia sit, si modo unanimitas sit quoad velle bene et agere bene;

[3] sicut pro exemplo: si quis pro doctrinali agnoscit quod charitas sit ex fide, et ille in charitate erga proximum vivit, tunc quidem non in vero est quoad doctrinam sed usque in vero quoad vitam, consequenter est in illo Ecclesia seu regnum Domini: aut quoque si quis dicat quod facienda sint bona opera ut ei merces sit in caelo, secundum sensum litteralem Verbi, apud Matthaeum 10:41, 42; 25:34-46, et alibi, et tamen 4 cum facit bona opera, nusquam cogitat de merito, is similiter in regno Domini est quia quoad vitam in vero; et quia talis quoad vitam, facile se instrui patitur quod nemo mereri queat caelum, et quod opera in quibus meritum ponitur, non sint bona; ita in reliquis; sensus enim litteralis est talis quod pluribus in locis appareat sibi oppositus, sed est causa quia in illo sunt apparentiae veri accommodatae illis qui in externis sunt, proinde qui etiam in mundanis amoribus et quoque in corporeis sunt:

[4] hic itaque per Abimelechum agitur de illis qui in doctrinalibus fidei sunt, qui quod sint illi qui fidem essentialem salutis faciunt, supra dictum est, et de doctrinalium illorum concordantia cum sensu interno, cum quibus quod etiam conjunctio facta sit, constat; sed modo cum illis qui in bono sunt, hoc est, cum illis qui tametsi fidem essentialem faciunt quoad doctrinam, usque charitatem essentialem faciunt quoad vitam; cum enim apud illos confidentia seu fiducia est in Dominum, quam vocant ipsam fidem, tunc in affectione amoris sunt in Dominum, consequenter quoad vitam in bono: sed videantur quae de his prius dicta et ostensa sunt, nempe quod doctrinale non faciat Ecclesiam sed charitas, n. 809, 916, 1798, 1799, 1834, 1844: quod doctrinalia nihil sint nisi vivant secundum illa, n. 1515 quod Ecclesia varia sit quoad vera, sed una sit per charitatem, n. 3267: quod parallelismus sit inter Dominum et hominem quoad caelestia quae sunt boni, non autem quoad spiritualia quae sunt veri, n. 1831, 1832: quod unica doctrina sit, nempe amoris in Dominum et charitatis erga proximum, n. 3445 quod Ecclesia foret una si charitas omnibus, tametsi quoad cultus et quoad doctrinalia differrent, n. 809, 1285, 1316, 1798, 1799, 1834, 1844, 2982: quod Ecclesia foret sicut regnum Domini in caelis, si omnibus charitas, n. 2385: quod innumerabiles varietates boni et veri sint in caelo, at quod per harmoniam usque unum faciant, sicut organa et membra corporis, n. 684, 690, 3241.

Footnotes:

1. The Manuscript has consequenter

2. The Manuscript has ac ita

3. The Manuscript has sed

4. The Manuscript has facit bona opera est

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.