From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #489

Study this Passage

  
/ 603  
  

489. Jucunda autem vitae illorum, qui in amore caelesti in mundo vixerunt, vertuntur in correspondentia, qualia sunt in caelis, quae existunt ex Sole caeli, et ex luce inde, quae lux ad visum sistit talia, quae intus in se recondunt Divina: illa quae inde apparent, afficiunt angelorum interiora quae mentis eorum sunt, ac simul exteriora quae corporis eorum: et quia Divina Lux, quae est Divinum Verum procedens a Domino, influit in mentes eorum, quae per amorem caelestem apertae sunt, ideo in externis sistit talia quae correspondent jucundis amoris illorum.Quod illa, quae ad visum apparent in caelis, correspondeant interioribus angelorum, seu illis quae sunt fidei et amoris ac inde intelligentiae et sapientiae illorum, in articulo ubi actum est de Repraesentativis et Apparentiis in Caelo (170-176), et in articulo ubi de Sapientia Angelorum Caeli (265-275), ostensum est.

[2] Quoniam ab experientiae exemplis inceptum est confirmare hanc rem, ut illustrentur quae ex rerum causis prius dicta sunt, velim etiam aliqua de jucundis caelestibus, in quae vertuntur jucunda naturalia apud illos qui in caelesti amore vivunt in mundo, in medium afferre. Qui Divina vera ac Verbum amaverunt ex affectione interiore, seu ex affectione ipsius veri, illi in altera vita habitant in luce, in editis locis, quae apparent sicut montes, et ibi in luce caeli continue sunt: non sciunt quid tenebrae quales sunt noctis in mundo; et quoque in temperie verna vivunt. Ad aspectum eorum sistuntur quasi agri et messes, et quoque vineae; in domibus eorum fulgent singula sicut ex lapidibus pretiosis; aspectus eorum per fenestras est sicut per pura crystalla: haec jucunda visus eorum sunt, sed eadem haec interius jucunda sunt ex correspondentiis cum Divinis caelestibus; nam vera quae ex Verbo, quae amaverunt, correspondent messibus, vineis, lapidibus pretiosis, fenestris et crystallis. 1

[3] Illi qui doctrinalia ecclesiae, quae ex Verbo, statim applicuerunt vitae, in intimo caelo sunt, ac prae ceteris in jucundo sapientiae; in singulis objectis vident Divina; objecta quidem vident, sed Divina correspondentia influunt statim in mentes eorum, ac illas implent beatitudine, qua omnes eorum sensationes afficiuntur; inde omnia coram oculis illorum quasi rident, ludunt, et vivunt. (De his videatur supra, 270)

[4] Qui scientias amaverunt, et per illas rationale suum excoluerunt, et inde sibi comparaverunt intelligentiam, et simul agnoverunt Divinum, illorum voluptas scientiarum, et jucundum rationale, vertitur in altera vita in jucundum spirituale, quod est cognitionum boni et veri. In hortis habitant, ubi apparent floreta et vireta in areas pulchre distincta, et circumcirca ordines ex arboribus cum porticibus et ambulacris; arbores et flores indies variantur; aspectus omnium sistit jucunda mentibus eorum in communi, ac varietates in particulari jugiter innovant illa: et quia correspondent Divinis, ac illi in scientia correspondentiarum sunt, novis semper cognitionibus implentur, et per illas perficitur rationale eorum spirituale. Haec jucunda illis sunt, quia horti, floreta, vireta, et arbores correspondent scientiis, cognitionibus, et inde intelligentiae. 2

[5] Qui omnia addixerunt Divino, et naturam respective ut mortuam spectaverunt, modo inservientem spiritualibus, ac semet in eo confirmaverunt, illi in caelesti luce sunt, ac omnia quae coram oculis eorum apparent, ab illa luce trahunt quod pelluceant; et in pellucentia illa spectant innumerabiles variegationes lucis, quas visus eorum internus quasi immediate haurit; inde percipiunt jucunda interiora. Illa quae in domibus eorum apparent, sunt quasi adamantina, in quibus similes variegationes. Dictum est, quod parietes domuum eorum sint quasi crystallini, ita quoque pellucentes, et in illis apparent quasi fluentes formae rerum caelestium repraesentativae, etiam cum perpetua varietate, et haec, quia talis pellucentia correspondet intellectui illustrato a Domino, remotis umbris ex fide et amore naturalium. Talia sunt, et infinita alia, de quibus, ab illis qui in caelo fuerunt, dicitur quod viderint quae nusquam oculus vidit; et ex perceptione Divinorum ex illis secum communicata, quod audiverint quae nusquam auris audivit.

[6] Qui non clandestine egerunt, sed voluerunt ut omnia quae cogitant palam essent, quantum vita civilis permisit, illi quia non nisi quam sincerum et justum ex Divino cogitaverunt, in caelo lucent facie, et in facie ex luce illa apparent singulae affectiones et cogitationes prout in forma, et quoad loquelam et actiones sunt quasi suarum affectionum effigies. Amantur inde prae aliis. Cum loquuntur, obscurescit aliquantum facies, sed post loquelam eadem quae locuti sunt, apparent simul in facie plene ad visum. Omnia etiam quae circum illos existunt, quia correspondent interioribus eorum, in tali apparentia sunt, ut ab aliis percipiantur clare quid repraesentant et significant. Spiritus, quibus jucundum fuit clandestine agere, illos e longinquo fugiunt, et apparent sibi repere ab illis sicut serpentes.

[7] Qui adulteria pro nefandis reputaverunt, et in casto amore conjugii vixerunt, illi prae reliquis in ordine et forma caeli sunt, et inde in omni pulchritudine, et continue in juventutis flore: jucunda amoris illorum sunt ineffabilia, et crescunt in aeternum; nam in illum amorem omnia jucunda et gaudia caeli influunt, quia ille amor descendit ex conjunctione Domini cum caelo et cum ecclesia, et in genere ex conjunctione boni et veri, quae conjunctio est ipsum caelum in communi, et apud unumquemvis angelum in particulari (videatur supra, 366-386). Jucunda eorum externa, talia sunt, ut non describi vocibus humanis possint. Sed haec pauca sunt, quae de correspondentiis jucundorum apud illos qui in caelesti amore sunt, dicta sunt.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod "messis" in Verbo significet statum receptionis et incrementi veri ex bono, (9291 [9294?]).

Quod "seges stans" significet verum in conceptione (9146).

Quod "vineae" significent ecclesiam spiritualem, ac vera illius ecclesiae (1069, 9139).

Quod "lapides pretiosi" significent vera caeli et ecclesiae pellucentia ex bono (114, 9863, 9865, 9868, 9873, 9905). Quod "fenestra" significet intellectuale quod est visus interni (655, 658, 3391).

2. [Swedenborg's footnote] Quod "hortus," "lucus," et "paradisus," significent intelligentiam (100, 108, 3220).

Quod ideo antiqui cultum sanctum in lucis habuerunt (2722, 4552).

Quod "flores" et "floreta" significent vera scientifica et cognitiones (9553).

Quod "herbae," "gramina," et "vireta" significent vera scientifica (7571).

Quod "arbores" significent perceptiones et cognitiones (103, 2163, 2682, 2722, 2972, 7692).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9146

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9146. ‘Aut seges stans aut ager’: quod significet verum et bonum 1 fidei in conceptione, constat ex significatione ‘segetis’ quod sit verum fidei, de qua sequitur, et ex significatione ‘agri’ quod sit Ecclesia quoad bonum, ita bonum Ecclesiae, de qua supra n. 9139. Quod ‘seges’ sit verum fidei, est quia illa quae segetis sunt, ut triticum et hordeum, ac inde panis, 2 significant bona Ecclesiae, n. 3941, 7602; bona Ecclesiae sunt quae charitatis erga proximum et amoris in Dominum; haec bona sunt esse et 3 anima fidei, nam ex illis fides est fides, et vivit; quod ‘seges stans’ sit verum fidei in conceptione, est quia nondum collecta est in acervos nec illata in horrea; quapropter seges cum stat, aut 4 adhuc in nascentia est, est verum fidei in conceptione;

[2] simile per ‘segetem stantem’ significatur apud Hoscheam, Israel regem fecerunt, et non a Me; principes fecerunt, et non novi; argentum suum et aurum suum fecerunt idola: quia ventum serunt, procellam metent; seges stans non illi, germen non faciet farinam; si forte fecerit, alieni deglutient illam, 8:4, 7;

agitur ibi de veris et bonis fidei Ecclesiae dissipatis per vana et falsa; quod de illis agatur, patet a serie rerum, sed quid de illis dicitur, patet ex sensu interno; in hoc sensu enim per ‘regem’ intelligitur verum fidei Ecclesiae in complexu, videatur n. 1672, 2015, 5 2069, 3009, 3670, 4575, 4581, 4966, 5044, 6148, per ‘principes’ vera primaria, n. 1482, 2089, 5044; inde patet quid intelligitur per quod ‘Israel regem fecerunt, et non a Me, principes fecerunt, et 6 non novi’, ‘Israel’ enim est Ecclesia, n. 4286, 6426, 6637; per ‘argentum’ ibi significatur verum boni, ac in opposito sensu falsum mali, n. 1551, 2954, 5658, 6112, 6914, 6917, 8932, per ‘aurum’ bonum, ac in opposito sensu malum, n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 8932, per ‘idola’ cultus ex falsis et malis, n. 8941; inde patet quid significatur per ‘argentum suum et aurum suum fecerunt idola’; per ‘ventum quem serunt’ significantur inania, per ‘procellam quam metent’ turba 7 inde in Ecclesia, per ‘segetem stantem quae non illi’ verum fidei in conceptione, per ‘germen quod non faciet farinam’ sterilitas, per ‘alienos qui deglutient illam’ significantur falsa quae consument.

Footnotes:

1. See P. 438, note 4

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. seu

4. seu cum

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

7. turbae

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2722

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2722. ‘Plantavit lucum in Beersheba’: quod significet doctrinam inde cum ejus cognitionibus et ejus quali, constat a significatione ‘luci’, et a significatione ‘Beersheba’. Quod ‘lucos’ attinet, in Antiqua Ecclesia fiebat cultus sanctus super montibus et in lucis; super montibus quia ‘montes’ significabant caelestia cultus, et in lucis quia ‘luci’ significabant spiritualia ejus; quamdiu Ecclesia illa, nempe Antiqua, in sua simplicitate fuit, tunc cultus eorum super montibus et in lucis sanctus erat, ex causa quia caelestia quae sunt amoris et charitatis, per illa quae alta et excelsa erant ut sunt montes et colles, repraesentabantur, et spiritualia quae inde, per fructifera et frondosa ut sunt horti et luci: sed postquam repraesentativa et significativa coeperunt fieri idololatrica, per id quod colerent externa absque internis, cultus ille sanctas factus est profanus; et ideo interdictum quod cultum haberent super montibus et in lucis:

[2] quod Antiqui cultum sanctum habuerint super montibus, constare potest ex cap. xii Gen. de Abramo, Transtulit inde in montem ab oriente Betheli, et tetendit tentorium, Bethel a mari, et Ai ab oriente, et aedificavit ibi altare; et invocavit nomen Jehovae, vers. 8;

n. 1449-1455; et ex significatione ‘montis’ quod sit caeleste amoris, n. 795, 796, 1430; quod etiam cultum sanctum habuerint in lucis, constat ex illis quae in hoc versu, ‘Plantavit Abraham lucum in Beersheba, et invocavit ibi nomen Dei aeternitatis’, tum a significatione ‘horti’ quod sit intelligentia, n. 100, 108, 1588, et ‘arborum’ quod sint perceptiones, n. 103, 2163: quod interdictum, constat ex his quae sequuntur;

apud Mosen,

Non plantabis tibi lucum omnis arboris juxta altare Jehovae Dei tui, quod facies tibi; et non eriges tibi statuam, quae odit Jehovah Deus tuus, Deut. 16:21, 22:

apud eundum, Altaria gentium destruetis, statuas eorum confringetis, et lucos eorum diruetis, Exod. 34:13;

Et quod lucos igne comburerent, Deut. 12:3;

[3] et quia Judaei et Israelitae, apud quos ritus Antiquae Ecclesiae repraesentativus introductus est, solum in externis fuerunt, nec nisi quam idololatrae corde, quid internum, et quid vita post mortem, tum quod Messiae regnum esset caeleste, nescientes ac scire non volentes, quoties in libero fuerunt, cultum profanum habebant super montibus et collibus, ut et in lucis et silvis, tum quoque loco montium et collium sibi excelsa fecerunt, et loco lucorum sculptilia luci, ut constare potest a pluribus locis in Verbo, ut in libro Judicum, Filii Israelis servierunt Baalibus et lucis, 3:7: in libro Regum, Israel fecit lucos, ad irritandum Jehovam, 1 Reg. 14:15: et alibi, Jehudah aedificavit sibi excelsa, et statuas, et lucos, super omni colle alto, et sub omni arbore frondosa, 2 Reg. 14:23:

alibi, Israel aedificavit sibi excelsa in omnibus urbibus, et statuerunt statuas et lucos super omni colle alto, et sub omni arbore frondosa, 2 Reg. 17:9, 10: et alibi, Menasheh rex Jehudae erexit altaria Baali, et fecit lucum, sicut fecerat Ahab rex Israelis, ... et posuit sculptile luci, quod fecerat, in domo Dei, 2 Reg. 21:3, 7;

ex quo, quod etiam sculptilia luci sibi fecerint, patet; quae quod destructa sint a Joshia rege, ibidem, Joshiah fecit educi de templo Jehovae omnia vasa facta Baali et luco, et soli et lunae, et omni exercitui caelorum, et combussit ea extra Hierosolymam, ... et domos quas mulieres texuerunt ibi luco.... etiam succidit lucos, quos fecerat Salomo, ... tum quoque lucum in Bethel, quem fecerat Jeroboam, 2 Reg. 23:4, 6, 7, 14, 15; praeter quod a 1 Hizkia rege 2 talia diruta 3 sint, ibidem, Hizkiah rex Jehudae removit excelsa, et fregit statuas, et excidit lucum, et confregit serpentem aeris, quem fecerat Moses, 2 Reg. 18:4;

[4] quod serpens aeris sanctus fuerit tempore Mosis, constat 4 , at cum externum coleretur, profanus factus est, et 5 confractus, ex simili causa ac interdictus cultus super montibus et in lucis: haec adhuc constant apud Prophetas;

apud Esaiam,

Incalescentes diis sub omni arbore frondosa; mactantes natos in fluviis sub prominentiis petrarum; etiam fluviis effudisti libamen, obtulisti munus, ... super monte alto et elato posuisti habitaculum tuum, et ibi obtulisti ad sacrificandum sacrificium, 57:5-7:

apud eundem,

In die illo aspiciet homo ad Factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israelis videbunt; et non aspiciet ad altaria opus manuum ejus, et quod fecerunt digiti ejus non videbit, et lucos et statuas solares, 17:7, 8:

apud Micham, Exscindam sculptilia tua, et statuas tuas e medio tui, et non incurvabis te amplius operi manuum tuarum: et evellam lucos tuos e medio tui, et perdam urbes tuas, 5:12, 13:

apud Ezechielem,

Ut sint confossi in medio idolorum eorum, circum altaria eorum ad omnem collem excelsum, in omnibus capitibus montium, et sub omni arbore frondosa, et sub omni quercu implexa, locum quo dederunt odorem quietis omnibus idolis suis, 6:13.

[5] Exinde nunc patet e qua origine cultus idololatricus, nempe quod objecta repraesentantia et significantia colerentur; antiquissimi qui ante diluvium, in omnibus et singulis, sicut in montibus, in collibus, in campis, in vallibus, in hortis, lucis, silvis, in fluviis et aquis, in agris et sementibus, in arboribus omnis generis, in 6 animalibus etiam omnis generis, in luminaribus caeli, aliquid repraesentativum et significativum regni Domini videbant, sed nusquam haerebant oculis, minus mentibus, in objectis, sed erant illis media cogitandi de caelestibus et spiritualibus quae in regno Domini; et hoc usque adeo ut prorsus nihil esset in universa natura quod non illis inserviret pro mediis; in se etiam ita est quod omnia et singula in natura repraesentent, quod hodie est arcanum, et vix ab aliquo creditur: sed postquam caeleste, quod est amoris in Dominum, ‘apud hominem’ periit, tunc non amplius genus humanum in illo statu fuit quod nempe ab objectis ut mediis videret caelestia et spiritualia regni Domini;

[6] sed usque antiqui post diluvium a traditionibus et quorundam collectaneis sciebant quod illa significarentur; et quia significabant, etiam sancta habebant; inde cultus repraesentativus Ecclesiae Antiquae, quae Ecclesia quia spiritualis, non erat in perceptione quod ita esset, sed in cognitione, nam erat in obscuro respective, n. 2715, usque tamen non colebat externa, sed per externa recordati sunt internorum, et inde cum in repraesentativis et significativis illis erant, in sancto cultus erant; potuerunt etiam, quia in spirituali amore erant, hoc est, in charitate, quam essentialem cultus fecerunt, quare sanctum a Domino in cultum eorum influere potuit: at vero cum status humani generis ita mutatus est et perversus factus, ut se removerent a bono charitatis, ita nec amplius crederent dari regnum caeleste, aut vitam post mortem, sed quod in simili statu essent cum animalibus, praeterquam solum quod cogitarent, sicut etiam hodie, tunc cultus sanctus repraesentativus versus est in idololatricum, et colebantur externa; inde apud plures gentiles illo tempore, etiam apud Judaeos et Israelitas cultus erat non repraesentativus, sed repraesentativorum et significativorum, hoc est, externorum absque internis.

[7] Quod ‘lucos’ in specie attinet, erant illi apud antiquos variae significationis, et quidem secundum species arborum quae ibi; ‘luci ubi oleae’ significabant caelestia cultus; ‘luci ubi vites’ significabant spiritualia ejus, ‘luci autem ubi ficus, ubi cedri, ubi abietes, ubi populi, ubi quercus’ varia quae caelestium et spiritualium erant; heic 7 lucus seu arboretum simpliciter nominatur, et significat illa quae sunt rationalium quae adjuncta doctrinae et ejus cognitionibus; ‘arbores’ enim in genere significant perceptiones, n. 103, 2163, sed cum praedicantur de Ecclesia spirituali, significant cognitiones, ex causa quia spiritualis Ecclesiae homini non aliae perceptiones sunt quam quae per cognitiones e doctrina aut Verbo; hae enim fiunt fidei ejus, ita conscientiae e qua perceptio.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts prius.

2. The Manuscript inserts Judae.

3. The Manuscript has destructa.

4. The Manuscript has a space here, apparently for insertion of a reference, but there is no other reference in the Word to this worship, nor in previous nos. of AC.

5. The Manuscript inserts ideo.

6. The Manuscript has inque.

7. heic, an old form of hic ( = here), probably shows that it is adverbial, not demonstrative.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.