From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #474

Study this Passage

  
/ 603  
  

474. At sciendum est, quod voluntas faciat hominem, ac cogitatio modo quantum procedit ex voluntate, et quod facta aut opera procedant ex utraque; seu, quod idem est, quod amor faciat hominem, ac fides modo quantum procedit ex amore, et quod facta seu opera procedant ex utraque: inde sequitur, quod voluntas aut amor sit ipse homo, nam quae procedunt, sunt illius a quo procedunt; procedere est produci ac sisti in forma conveniente ut appercipiatur et appareat. 1 Ex his constare potest, quid fides separata ab amore, quod nempe sit nulla fides, sed modo scientia, quae nullam spiritualem vitam in se habet; similiter quid factum aut opus absque amore, quod nempe non sit factum seu opus vitae, sed quod sit factum seu opus mortis, cui apparens vitae inest ex amore mali et ex fide falsi; hoc apparens vitae est, quod vocatur mors spiritualis.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod voluntas hominis sit ipsum Esse vitae illius, quia est receptaculum amoris seu boni, et quod intellectus sit Existere vitae inde, quia est receptaculum fidei seu veri (3619, 5002, 9282).

Ita quod vita voluntatis sit vita principalis hominis, et quod vita intellectus procedat inde (585, 590, 3619, 7342, 8885, 9282, 10076, 10109, 10110).

Similiter ut lux ex igne seu flamma (6032, 6314).

Inde sequitur quod homo sit homo ex voluntate et inde intellectu (8911, 9069, 9071, 10076, 10109, 10110).

Unusquisque etiam homo ab aliis amatur et aestimatur secundum bonum suae voluntatis et inde intellectus, amatur enim et aestimatur qui vult bene et intelligit bene, ac rejicitur et vilipenditur qui intelligit bene et non vult bene (8911, 10076).

Quod homo post mortem etiam maneat sicut ejus voluntas et inde intellectus (9069, 9071, 9386, 10153).

Proinde quod homo post mortem maneat sicut ejus amor et inde fides, et quod quae fidei sunt et non simul amoris, tunc evanescant, quia non sunt in homine, ita non hominis (553, 2364, 10153).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3623

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3623. ‘Quare mihi vitae?’: quod significet quod sic non conjunctio constat a significatione ‘vitarum’ quod sit conjunctio per vera et bona; cum enim vero naturali non aliquod verum ex communi stirpe seu genuino fonte adjungi posset, tunc nec adjunctio foret naturalis 1 ad verum rationalis, ita appareret rationali vita sua sicut nulla, n. 3493, 3620; inde hic, per ‘quare mihi vitae’ significatur quod sic non conjunctio. Quod hic et alibi vitae in plurali dicantur, est quia binae vitae facultates in homine sunt, una quae vocatur intellectus et est veri, altera quae voluntas et est boni; hae binae vitae seu vitae facultates unam faciunt, quando intellectus est voluntatis, seu quod idem, verum est boni: inde est quod in lingua Hebraea passim dicatur vita, et passim vitae; quod vitae, patet ab his locis,

'Formavit Jehovah Deus hominem, pulverem ex humo, et inspiravit in nares ejus spiraculum vitarum, et factus homo in animam viventem, ' Gen. 2:7;

'Progerminare fecit Jehovah Deus ex humo omnem arborem desiderabilem aspectu, et bonam ad cibum, et arborem vitarum in medio horti, ' Gen. 2:9;

'Ecce 2 Ego adducens diluvium aquarum super terram, ad perdendum omnem carnem, in qua spiritus vitarum, ' Gen. 6:17;

'Intrarunt ad Noahum in arcam bina bina de omni carne in qua spiritus vitarum, ' Gen. 7:15; n. 780;

'Exspiravit omne, cui flatus, spiritus vitarum in naribus ejus, ' Gen. 7:22:

apud Davidem,

'Credo videre bonum Jehovae in terra vitarum, ' Ps. 27:13:

apud eundem,

'Quis vir desiderans vitas, amans dies ad vivendum bonum?' Ps. 34:13:

apud eundem,

'Cum Te, Jehovah, fons vitarum, in luce Tua videmus lucem, ' Ps. 36:10:

apud Malachiam,

'Foedus Meum fuit cum Levi vitarum et pacis, ' 2:5:

apud Jeremiam,

'Ita dixit Jehovah, Ecce Ego do coram vobis viam vitarum, et viam mortis, ' 21:8:

apud Mosen,

'Ad amandum Jehovam Deum tuum, ad oboediendum voci Ipsius, et ad adhaerendum Ipsi, quia Ipse vitae tuae, et longitudo dierum tuorum, ad habitandum super terra, ' Deut. 30:20:

apud eundem,

Non Verbum inane a vobis, quia illud vitae vestrae; . et per verbum hoc prolongabitis dies super terra, Deut. 32:47 3 ; et alibi;

vitae in plurali dicuntur quia binae sunt, ut dictum, et tamen una; sicut etiam ‘caeli’ in lingua 4 Hebraea, qui plures sunt et tamen unum; pariter aquae quae superiores et inferiores, Gen. 1:7-9, quae sunt spiritualia quae rationali et naturali, quae quoque 5 unum erunt per conjunctionem. 6 Quod vitas attinet, illae in plurali significant tam quod voluntatis quam quod intellectus est, proinde quod boni et quod veri; vita enim hominis non est nisi bonum et verum in quibus vita a Domino; homo enim absque bono et vero, ac vita in illis, est nullus homo; nam homo absque illis nihil potuisset velle, nec cogitare; omne ejus velle est ex bono vel non bono, et ejus cogitare 7 ex vero vel non vero; inde sunt homini vitae, quae una vita sunt cum cogitare est ex velle, hoc est, cum verum quod est fidei ex bono quod est amoris.

Footnotes:

1. The Manuscript has cum vero

2. The Manuscript has Me

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript has illa

5. The Manuscript has conjuncta sicut in unum erunt

6. The Manuscript has vitae ibi

7. The Manuscript inserts est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.