From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #473

Study this Passage

  
/ 603  
  

473. Quia facta aut opera sunt voluntatis et cogitationis, ideo quoque sunt amoris et fidei proinde talia sunt qualis est amor et fides: nam sive dicas amorem sive voluntatem hominis, idem est et sive dicas fidem et cogitationem certam hominis, etiam idem est; nam quod homo amat, hoc quoque vult, et quod homo credit hoc quoque cogitat: si homo amat quod credit, tunc quoque vult id, et quantum potest facit id. Unusquisque scire potest, quod amor et fides insint hominis voluntati et cogitationi, et quod non sint extra illas, quoniam voluntas est quae incenditur amore, et cogitatio est quae illustratur in rebus fidei; quapropter non nisi quam illi qui sapienter cogitare possunt, illustrantur, ac secundum illustrationem cogitant vera et volunt vera, seu quod idem, credunt vera et amant vera. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod sicut omnia in universo, quae secundum ordinem existunt, se referant ad bonum et verum, ita apud hominem ad voluntatem et intellectum (803, 10122).

Causa, quia voluntas est recipiens boni, et intellectus recipiens veri (3332, 3623, 5332 [5232?] 6065, 6125, 7503, 9300, 9930 [9995?]).

Eodem recidit, sive dicas verum sive fidem, quia fides est veri ac verum est fidei; ac eodem recidit sive dicas bonum sive amorem, quia amor est boni et bonum est amoris (4353, 4997, 7178 [7179?] 10122, 10367).

Inde sequitur, quod intellectus sit recipiens fidei, et voluntas amoris (7178 [7179?] 10122, 10367).

Et quia intellectus hominis recipere potest fidem in Deum, et voluntas amorem in Deum, quod homo possit fide et amore conjungi Deo, et qui conjungi potest Deo amore et fide, non potest mori in aeternum (4525, 6323, 9231).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3623

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3623. ‘Quare mihi vitae?’: quod significet quod sic non conjunctio constat a significatione ‘vitarum’ quod sit conjunctio per vera et bona; cum enim vero naturali non aliquod verum ex communi stirpe seu genuino fonte adjungi posset, tunc nec adjunctio foret naturalis 1 ad verum rationalis, ita appareret rationali vita sua sicut nulla, n. 3493, 3620; inde hic, per ‘quare mihi vitae’ significatur quod sic non conjunctio. Quod hic et alibi vitae in plurali dicantur, est quia binae vitae facultates in homine sunt, una quae vocatur intellectus et est veri, altera quae voluntas et est boni; hae binae vitae seu vitae facultates unam faciunt, quando intellectus est voluntatis, seu quod idem, verum est boni: inde est quod in lingua Hebraea passim dicatur vita, et passim vitae; quod vitae, patet ab his locis,

'Formavit Jehovah Deus hominem, pulverem ex humo, et inspiravit in nares ejus spiraculum vitarum, et factus homo in animam viventem, ' Gen. 2:7;

'Progerminare fecit Jehovah Deus ex humo omnem arborem desiderabilem aspectu, et bonam ad cibum, et arborem vitarum in medio horti, ' Gen. 2:9;

'Ecce 2 Ego adducens diluvium aquarum super terram, ad perdendum omnem carnem, in qua spiritus vitarum, ' Gen. 6:17;

'Intrarunt ad Noahum in arcam bina bina de omni carne in qua spiritus vitarum, ' Gen. 7:15; n. 780;

'Exspiravit omne, cui flatus, spiritus vitarum in naribus ejus, ' Gen. 7:22:

apud Davidem,

'Credo videre bonum Jehovae in terra vitarum, ' Ps. 27:13:

apud eundem,

'Quis vir desiderans vitas, amans dies ad vivendum bonum?' Ps. 34:13:

apud eundem,

'Cum Te, Jehovah, fons vitarum, in luce Tua videmus lucem, ' Ps. 36:10:

apud Malachiam,

'Foedus Meum fuit cum Levi vitarum et pacis, ' 2:5:

apud Jeremiam,

'Ita dixit Jehovah, Ecce Ego do coram vobis viam vitarum, et viam mortis, ' 21:8:

apud Mosen,

'Ad amandum Jehovam Deum tuum, ad oboediendum voci Ipsius, et ad adhaerendum Ipsi, quia Ipse vitae tuae, et longitudo dierum tuorum, ad habitandum super terra, ' Deut. 30:20:

apud eundem,

Non Verbum inane a vobis, quia illud vitae vestrae; . et per verbum hoc prolongabitis dies super terra, Deut. 32:47 3 ; et alibi;

vitae in plurali dicuntur quia binae sunt, ut dictum, et tamen una; sicut etiam ‘caeli’ in lingua 4 Hebraea, qui plures sunt et tamen unum; pariter aquae quae superiores et inferiores, Gen. 1:7-9, quae sunt spiritualia quae rationali et naturali, quae quoque 5 unum erunt per conjunctionem. 6 Quod vitas attinet, illae in plurali significant tam quod voluntatis quam quod intellectus est, proinde quod boni et quod veri; vita enim hominis non est nisi bonum et verum in quibus vita a Domino; homo enim absque bono et vero, ac vita in illis, est nullus homo; nam homo absque illis nihil potuisset velle, nec cogitare; omne ejus velle est ex bono vel non bono, et ejus cogitare 7 ex vero vel non vero; inde sunt homini vitae, quae una vita sunt cum cogitare est ex velle, hoc est, cum verum quod est fidei ex bono quod est amoris.

Footnotes:

1. The Manuscript has cum vero

2. The Manuscript has Me

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript has illa

5. The Manuscript has conjuncta sicut in unum erunt

6. The Manuscript has vitae ibi

7. The Manuscript inserts est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.