From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #361

Study this Passage

  
/ 603  
  

361. Sors divitum in caelo est talis, quod in opulentia sint prae reliquis quidam illorum in palatiis habitant, ubi intus omnia fulgent sicut ex auro et argento; illis copia est omnium quae ad usus vitae verum prorsus non ponunt cor in illis, sed in ipsis usibus; hos spectant in claro et sicut in luce, aurum autem et argentum in obscuro et sicut in umbra respective: causa est, quia in mundo amaverunt usus, ac aurum et argentum modo sicut media et servitia: ipsi usus ita in caelo fulgent bonum usus ut aurum, et verum usus ut argentum. 1 Quales itaque illis usus fuerunt in mundo, talis est illis opulentia, et talis jucunditas et felicitas. Usus boni sunt, se et suos prospicere necessariis vitae abundantiam velle patriae causa, etiam proximi, cui dives prae paupere multis modis benefacere potest; et quia sic animum potest removere a vita otiosa, quae vita perniciosa est, nam in illa homo cogitat male ex malo sibi insito. Hi usus boni sunt, quantum in se Divinum habent, hoc est, quantum homo spectat Divinum et ad caelum, et suum bonum in illis ponit, et in opibus modo bonum inserviens.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod omne bonum suum jucundum habeat ex usu, et secundum usus (3049, 4984, 7038) et quoque suum quale, inde qualis est usus tale bonum (3049).

Quod omnis felicitas et jucunditas vitae sit ex usibus (997).

In genere, quod vita sit vita usuum (1964).

Quod vita angelica consistat in bonis amoris et charitatis, ita in usibus praestandis (453 [452?]).

Quod a Domino, et inde ab angelis, non spectentur nisi fines propter quos, qui sunt usus, apud hominem (1317, 1645, 5844). Quod regnum Domini sit regnum usuum (453 [454?] 696, 1103, 3645, 4054, 7038).

Quod servire Domino sit usus praestare (7038).

Quod omnes tales sint, quales sunt usus quos praestant (4054, 6815): illustratum (7038).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7038

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7038. 1 ‘Et 2 serviat Mihi’: quod significet elevationem in caelum ad usus inde praestandos, constat ex significatione ‘servire Jehovae seu Domino’ quod sit usus praestare; et quia agitur de illis qui ab Ecclesia spirituali salvati sunt per Adventum Domini, et qui illorum ante 3 Adventum Domini fuerunt 4 in terra inferiore, et dein elevati in caelum, n. 6854, 6914, 5 ac inde venerunt in statum usus praestandi, ideo per ‘servient Mihi’ significatur elevatio in caelum ad usus inde praestandos. Quod ‘servire Domino’ sit usus praestare, est inde, quia verus cultus consistit in praestatione usuum, ita in charitatis exercitiis; qui credit quod servire Domino consistat solum in frequentare 6 templum, audire ibi 7 praedicationem, et precari, et quod hoc satis sit, multum fallitur; ipse cultus Domini consistit in praestandis usibus; et usus 8 sunt, cum homo vivit in mundo, ut quisque in sua statione functionem suam 9 rite obeat, ita inserviendo patriae, societatibus, et proximo, ex corde, utque sincere cum socio agat, et 10 officia praestet prudenter secundum cujusvis quale; hi usus sunt praecipue exercitia charitatis, et sunt per quae praecipue colitur Dominus; frequentatio templi, auditio praedicationum, et preces, sunt quoque necessaria; sed absque illis usibus nihil valent, nam illa non sunt vitae, sed docent qualis vita erit. Angeli in caelo omnem felicitatem habent ex usibus, et secundum usus, 11 adeo ut usus sint illis caelum.

[2] Quod ex ordine Divino secundum usus sit felicitas, constare potest ex illis quae apud hominem correspondent illis quae in Maximo Homine, 12 prout ex sensibus externis, 13 nempe ex visu, auditu, gustu, odoratu, tactu, qui quod correspondeant, ad finem plurium capitum ostensum est; his sensibus inde sunt jucunda prorsus secundum usus quos praestant; 14 jucundissimum 15 est sensus amoris conjugialis ob maximum usum, quia inde propagatio generis humani, et ex genere humano caelum; jucundum gustus dein sequitur, cui tale jucundum est quia inservit nutricioni, ac inde sanitati corporis, secundum quam mens sane agat; jucundum odoratus est minus jucundum, 16 quia modo inservit recreationi 17 , ac ita quoque sanitati; jucundum auditus et jucundum visus ultimo loco sunt quia modo excipiunt illa quae inservitura sunt pro usibus, ac intellectuali parti, non ita voluntariae, famulantur.

[3] Ex his et aliis similibus 18 patescit quod usus sint secundum quos a Domino datur felicitas in caelo; et quod usus sint per quos Dominus principaliter colitur 19 ; inde est quod Johannes ad pectus Domini ad mensam accubuerit, et Dominus illum prae ceteris amaverit, sed hoc non propter ipsum, sed quia 20 repraesentavit exercitia charitatis, hoc est, usus; quod Johannes illa repraesentaverit, videatur Praefatio ad xviii et xxii Gen. et n. 3934. (n. 7038[a]. ‘Et renuis dimittere illum’: quod significet obstinationem usque ad ultimum, constat ex significatione ‘renuere dimittere illum’ quod sit ex obstinato non liberatio, ut supra n. 7032.

Footnotes:

1. In, in the Manuscript, this and the next are each numbered 7038; in the First Latin Edition they appear as a single .

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. e

5. et sic

6. cultum Ipsius in templo

7. praedicationes, et vocare precibus

8. The Manuscript places this after mundo.

9. sincere

10. dispenset officia quae charitatis

11. et usus sunt

12. ut

13. qui sunt corporis prout visus, auditus, gustus, odoratus, tactus

14. The Manuscript inserts et.

15. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

16. qui

17. The Manuscript inserts interiorum cerebri.

18. constare potest

19. The Manuscript inserts et servitur.

20. repraesentabat

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7032

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7032. ‘Et Ego obfirmabo cor illius, et non mittet populum’: quod significet obstinationem et sic nondum liberationem, constat ex significatione ‘obfirmare’ quod sit obstinatio; et ex significatione ‘cordis’ quod sit voluntas, de qua n. 2930, 3888; ita per illa verba significatur obstinatio ex voluntate, proinde ex jucundo 1 faciendi malum, nam quod voluntatis est, hoc 2 jucundum est, et quod jucundum, hoc ex amore est; et ex significatione ‘non mittere populum’ quod sit ex 3 obstinato non liberare velle, ita nondum liberatio. Dicitur hic et in sequentibus quod ‘Jehovah obfirmaverit cor Pharaonis’; ita dicitur ex apparentia et ex communi notione de Divino, quod efficiat omnia, sed hoc intelligendum est, prout quod Jehovae seu Domino tribuatur malum, ira, furor, devastatio, et similia plura, n. 2447, 4 6071, 6991, 6997.

[2] Quod obstinationem illorum attinet qui in falsis et inde malis ac in malis et inde falsis sunt, sciendum quod obstinatio talis sit ut 5 describi non possit; nusquam desistunt, nisi per graves punitiones et inde timores; exhortationes et minae nihil prorsus 6 faciunt; causa est quia jucundum vitae eorum est malum facere; jucundum illud traxerunt dum vixerunt in mundo, ex eo imprimis quod se solum amaverint, non proximum, ita quod in nulla charitate Christiana fuerint; illi qui tales sunt, quia non duci se patiuntur a Domino, ex proprio voluntario suo agunt, quod voluntarium malum est 7 ex hereditario, 8 et quoque ex actuali vita; et qui ex proprio voluntario agunt, illi ex amore malum agunt, nam quod voluntarii est amoris est; inde illis jucundum malum faciendi et quantum in jucundo illo sunt, tantum in obstinatione sunt;

[3] quod ita sit, non apparet in mundo, sed hoc ex causa quia in mundo detinet illos amor sui et mundi, nam timent jacturam famae, et inde lucri et honoris, si malum aperte facerent; leges quoque et timor vitae arcent; at 9 si non obstarent illa, ruerent in perniciem omnium qui sibi non favent, ac depraedarentur omnium facultates, et absque ulla misericordia occiderent quoscumque; talis est homo interius, hoc est, talis est 10 quoad spiritum suum, utcumque in mundo non talis apparet; hoc perquam manifeste constare potest ab illis in altera vita: illis qui tales fuerunt in mundo auferuntur externa, et relinquuntur 11 voluntati, ita suis amoribus; et cum iis 12 relicti sunt, nihil jucundius 13 appercipiunt quam malum facere; quod etiam faciunt cum tanta obstinatione ut nusquam desistant nisi per punitiones, ut dictum est, et dein per demersiones in infernum. Ex his constare potest qualis est homo qui in nulla charitate erga proximum est; tum quod unumquemvis vita sua maneat, non vita civilis quae fuit externa et apparens in mundo, sed vita spiritualis quae fuit interna, et non in mundo apparuit.

Footnotes:

1. mali ac falsi

2. jucundi e

3. obfirmato

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. valent

7. The Manuscript inserts tam.

8. quam ex actualitate

9. The Manuscript inserts usque.

10. ejus spiritus

11. The Manuscript inserts suae.

12. relicta, in the First Latin Edition.

13. illis est

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.