From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #361

Study this Passage

  
/ 603  
  

361. Sors divitum in caelo est talis, quod in opulentia sint prae reliquis quidam illorum in palatiis habitant, ubi intus omnia fulgent sicut ex auro et argento; illis copia est omnium quae ad usus vitae verum prorsus non ponunt cor in illis, sed in ipsis usibus; hos spectant in claro et sicut in luce, aurum autem et argentum in obscuro et sicut in umbra respective: causa est, quia in mundo amaverunt usus, ac aurum et argentum modo sicut media et servitia: ipsi usus ita in caelo fulgent bonum usus ut aurum, et verum usus ut argentum. 1 Quales itaque illis usus fuerunt in mundo, talis est illis opulentia, et talis jucunditas et felicitas. Usus boni sunt, se et suos prospicere necessariis vitae abundantiam velle patriae causa, etiam proximi, cui dives prae paupere multis modis benefacere potest; et quia sic animum potest removere a vita otiosa, quae vita perniciosa est, nam in illa homo cogitat male ex malo sibi insito. Hi usus boni sunt, quantum in se Divinum habent, hoc est, quantum homo spectat Divinum et ad caelum, et suum bonum in illis ponit, et in opibus modo bonum inserviens.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod omne bonum suum jucundum habeat ex usu, et secundum usus (3049, 4984, 7038) et quoque suum quale, inde qualis est usus tale bonum (3049).

Quod omnis felicitas et jucunditas vitae sit ex usibus (997).

In genere, quod vita sit vita usuum (1964).

Quod vita angelica consistat in bonis amoris et charitatis, ita in usibus praestandis (453 [452?]).

Quod a Domino, et inde ab angelis, non spectentur nisi fines propter quos, qui sunt usus, apud hominem (1317, 1645, 5844). Quod regnum Domini sit regnum usuum (453 [454?] 696, 1103, 3645, 4054, 7038).

Quod servire Domino sit usus praestare (7038).

Quod omnes tales sint, quales sunt usus quos praestant (4054, 6815): illustratum (7038).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6815

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6815. Insinuare datum illis, annon ex cognitionibus suis aliquem usum facere vellent; nam delectari cognitionibus non satis est, quia cognitiones spectant usus, et usus erunt fines; ex solis cognitionibus non illis est usus, sed aliis cum quibus cognitiones suas communicare velint, et quod nequaquam conveniat homini qui sapiens vult esse, in solis cognitionibus subsistere quia hae sunt modo causae instrumentales, inserviturae indagandis usibus qui vitae erunt; sed 1 responderunt quod delectentur cognitionibus et quod cognitiones illis usus sint.

Footnotes:

1. respondebant

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #997

Study this Passage

  
/ 10837  
  

997. Quod ‘dari vobis id omne’ significet fruitionem ob usum, quod est ‘in cibum’, nam quicquid in cibum datur, est in usum; quod usum attinet, ita se habet, quod illi qui in charitate, hoc est, in amore erga proximum sunt, a quo amore jucundum voluptatum quod vivum est, non spectent fruitionem voluptatum quam propter usum; nam charitas nulla est nisi sint opera charitatis; in exercitio seu usu consistit charitas; qui amat proximum ut se, nusquam jucundum charitatis percipit nisi in exercitio seu in usu, quare vita charitatis est vita usuum; talis vita est totius caeli, nam regnum Domini quia est regnum amoris mutui, est regnum usuum; ideo omnis voluptas quae ex charitate, ex usu habet suum jucundum; quo insignior usus, eo majus jucundum; inde est quod secundum essentiam et qualitatem usus, angeli habeant felicitatem a Domino.

[2] Ita se habet cum omni voluptate, quo insignior usus ejus est, eo jucundum ejus est majus; ut solum pro exemplo jucundum amoris conjugialis, quia inde seminarium societatis humanae, et ex hoc regnum Domini in caelis, qui usus omnium maximus est, ideo tantum jucunditatis ei inest, ut dictum, quod sit felicitas caelestis: cum ceteris voluptatibus se similiter habet sed cum differentia secundum praestantiam usuum; qui usus tam multiplices sunt ut vix in genera et species possint dispesci; quorum unus proximius et directius, alter remotius et obliquius, spectat regnum Domini seu Dominum. Ex his quoque constat quod omnes voluptates homini concessae sint sed propter usum; quae sic ex usu in quo sunt, cum differentia, ex felicitate caelesti participant et vivunt.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.