From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #361

Study this Passage

  
/ 603  
  

361. Sors divitum in caelo est talis, quod in opulentia sint prae reliquis quidam illorum in palatiis habitant, ubi intus omnia fulgent sicut ex auro et argento; illis copia est omnium quae ad usus vitae verum prorsus non ponunt cor in illis, sed in ipsis usibus; hos spectant in claro et sicut in luce, aurum autem et argentum in obscuro et sicut in umbra respective: causa est, quia in mundo amaverunt usus, ac aurum et argentum modo sicut media et servitia: ipsi usus ita in caelo fulgent bonum usus ut aurum, et verum usus ut argentum. 1 Quales itaque illis usus fuerunt in mundo, talis est illis opulentia, et talis jucunditas et felicitas. Usus boni sunt, se et suos prospicere necessariis vitae abundantiam velle patriae causa, etiam proximi, cui dives prae paupere multis modis benefacere potest; et quia sic animum potest removere a vita otiosa, quae vita perniciosa est, nam in illa homo cogitat male ex malo sibi insito. Hi usus boni sunt, quantum in se Divinum habent, hoc est, quantum homo spectat Divinum et ad caelum, et suum bonum in illis ponit, et in opibus modo bonum inserviens.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod omne bonum suum jucundum habeat ex usu, et secundum usus (3049, 4984, 7038) et quoque suum quale, inde qualis est usus tale bonum (3049).

Quod omnis felicitas et jucunditas vitae sit ex usibus (997).

In genere, quod vita sit vita usuum (1964).

Quod vita angelica consistat in bonis amoris et charitatis, ita in usibus praestandis (453 [452?]).

Quod a Domino, et inde ab angelis, non spectentur nisi fines propter quos, qui sunt usus, apud hominem (1317, 1645, 5844). Quod regnum Domini sit regnum usuum (453 [454?] 696, 1103, 3645, 4054, 7038).

Quod servire Domino sit usus praestare (7038).

Quod omnes tales sint, quales sunt usus quos praestant (4054, 6815): illustratum (7038).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5844

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5844. ‘Quia quomodo ascendam ad patrem meum, et puer non ille cum me’: quod significet quod bonum spirituale e naturali absque vero interiore, constat ex repraesentatione ‘Israelis’ qui hic est pater, quod sit bonum spirituale e naturali, de qua prius; et ex repraesentatione ‘Benjaminis’ qui hic est ‘puer’, quod sit verum interius, de qua mox supra n. 5843.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3645

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3645. Universum Regnum Domini est regnum finium et usuum sic ut ne minimum ibi existat, quod non pro fine habeat usum; datum est mihi 1 manifeste percipere sphaeram Divinam illam, nempe finium et usuum, et quaedam tunc quae non enuntiabilia sunt; ex illa sphaera profluunt, et per illam reguntur, omnia et singula; quantum affectiones, cogitationes et actione in se habent finem benefaciendi ex corde, tantum homo, spiritus et angelus in Maximo Homine est, hoc est, in caelo; quantum autem homo et spiritus, finem malefaciendi ex corde habet, tantum extra Maximum Hominem est, hoc est, in inferno.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.