From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #360

Study this Passage

  
/ 603  
  

360. Locutus sum cum aliquibus post mortem, qui dum in mundo vixerunt, abdicaverunt mundum, et se dederunt vitae paene solitariae, ut per abstractionem cogitationum a mundanis, vacarent piis meditationibus; credentes sic ingredi viam caeli: sed illi in altera vita tristi genio sunt, spernunt alios qui non sibi similes sunt, indignantur quod non felicia prae reliquis sortiantur, credentes se meruisse, nec curant alios, et avertunt se ab officiis charitatis, per quae conjunctio est cum caelo. Caelum prae reliquis cupiunt; sed cum elevantur ubi angeli sunt, inducunt anxietates, quae felicia angelorum perturbant; quapropter dissociantur, ac dissociati conferunt se in loca deserta, ubi similem vitam, qualem in mundo, 1 agant.

[2] Homo ad caelum non formari potest, nisi per mundum ibi sunt ultimi effectus, in quos terminanda est cujusvis affectio: quae nisi exserit se seu effundit in actus, quod fit in societate plurium, suffocatur illa, tandem adeo, ut homo non spectet amplius proximum, sed semet solum. Inde patet, quod vita charitatis erga proximum, quae est facere justum et rectum in omni opere et in omni functione, ducat ad caelum; non autem vita pietatis absque illa: 2 consequenter quod exercitia charitatis et inde incrementa illius vitae, tantum dari possint, quantum homo in negotiis est; et tantum non dari, quantum se removet ab illis.

[3] De his loquar nunc ab experientia. Plures ex illis qui negotiationibus et mercaturis operam in mundo dederunt, et quoque per illas divites facti sunt, in caelo sunt; pauciores autem ex illis qui honorati sunt et divites facti per functiones; ex causa quia hi per lucrationes et per honores ob dispensationes justi et recti, tum lucrorum et honorum, sibi datos, inducti sunt semet et mundum amare, et per id cogitationes et affectiones e caelo removere, et ad se vertere: nam quantum homo semet et mundum amat, et se ac mundum in omnibus spectat, tantum se abalienat a Divino, ac removet a caelo.

Footnotes:

1. [Editor's footnote] "agant:"--sic, nisi legeris agunt.

2. [Swedenborg's footnote] Quod charitas erga proximum sit facere bonum, justum et rectum in omni opere et in omni functione (8120-8122). Inde quod charitas erga proximum se extendat ad omnia et singula, quae homo cogitat, vult et facit (8124).

Quod vita pietatis absque vita charitatis ad nihil valeat, sed cum illa conducat ad omnia (8252, 8253).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7038

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7038. 1 ‘Et 2 serviat Mihi’: quod significet elevationem in caelum ad usus inde praestandos, constat ex significatione ‘servire Jehovae seu Domino’ quod sit usus praestare; et quia agitur de illis qui ab Ecclesia spirituali salvati sunt per Adventum Domini, et qui illorum ante 3 Adventum Domini fuerunt 4 in terra inferiore, et dein elevati in caelum, n. 6854, 6914, 5 ac inde venerunt in statum usus praestandi, ideo per ‘servient Mihi’ significatur elevatio in caelum ad usus inde praestandos. Quod ‘servire Domino’ sit usus praestare, est inde, quia verus cultus consistit in praestatione usuum, ita in charitatis exercitiis; qui credit quod servire Domino consistat solum in frequentare 6 templum, audire ibi 7 praedicationem, et precari, et quod hoc satis sit, multum fallitur; ipse cultus Domini consistit in praestandis usibus; et usus 8 sunt, cum homo vivit in mundo, ut quisque in sua statione functionem suam 9 rite obeat, ita inserviendo patriae, societatibus, et proximo, ex corde, utque sincere cum socio agat, et 10 officia praestet prudenter secundum cujusvis quale; hi usus sunt praecipue exercitia charitatis, et sunt per quae praecipue colitur Dominus; frequentatio templi, auditio praedicationum, et preces, sunt quoque necessaria; sed absque illis usibus nihil valent, nam illa non sunt vitae, sed docent qualis vita erit. Angeli in caelo omnem felicitatem habent ex usibus, et secundum usus, 11 adeo ut usus sint illis caelum.

[2] Quod ex ordine Divino secundum usus sit felicitas, constare potest ex illis quae apud hominem correspondent illis quae in Maximo Homine, 12 prout ex sensibus externis, 13 nempe ex visu, auditu, gustu, odoratu, tactu, qui quod correspondeant, ad finem plurium capitum ostensum est; his sensibus inde sunt jucunda prorsus secundum usus quos praestant; 14 jucundissimum 15 est sensus amoris conjugialis ob maximum usum, quia inde propagatio generis humani, et ex genere humano caelum; jucundum gustus dein sequitur, cui tale jucundum est quia inservit nutricioni, ac inde sanitati corporis, secundum quam mens sane agat; jucundum odoratus est minus jucundum, 16 quia modo inservit recreationi 17 , ac ita quoque sanitati; jucundum auditus et jucundum visus ultimo loco sunt quia modo excipiunt illa quae inservitura sunt pro usibus, ac intellectuali parti, non ita voluntariae, famulantur.

[3] Ex his et aliis similibus 18 patescit quod usus sint secundum quos a Domino datur felicitas in caelo; et quod usus sint per quos Dominus principaliter colitur 19 ; inde est quod Johannes ad pectus Domini ad mensam accubuerit, et Dominus illum prae ceteris amaverit, sed hoc non propter ipsum, sed quia 20 repraesentavit exercitia charitatis, hoc est, usus; quod Johannes illa repraesentaverit, videatur Praefatio ad xviii et xxii Gen. et n. 3934. (n. 7038[a]. ‘Et renuis dimittere illum’: quod significet obstinationem usque ad ultimum, constat ex significatione ‘renuere dimittere illum’ quod sit ex obstinato non liberatio, ut supra n. 7032.

Footnotes:

1. In, in the Manuscript, this and the next are each numbered 7038; in the First Latin Edition they appear as a single .

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. e

5. et sic

6. cultum Ipsius in templo

7. praedicationes, et vocare precibus

8. The Manuscript places this after mundo.

9. sincere

10. dispenset officia quae charitatis

11. et usus sunt

12. ut

13. qui sunt corporis prout visus, auditus, gustus, odoratus, tactus

14. The Manuscript inserts et.

15. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

16. qui

17. The Manuscript inserts interiorum cerebri.

18. constare potest

19. The Manuscript inserts et servitur.

20. repraesentabat

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.