Arcana Coelestia #7038

By Emanuel Swedenborg

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7038. 1 ‘Et 2 serviat Mihi’: quod significet elevationem in caelum ad usus inde praestandos, constat ex significatione ‘servire Jehovae seu Domino’ quod sit usus praestare; et quia agitur de illis qui ab Ecclesia spirituali salvati sunt per Adventum Domini, et qui illorum ante 3 Adventum Domini fuerunt 4 in terra inferiore, et dein elevati in caelum, n. 6854, 6914, 5 ac inde venerunt in statum usus praestandi, ideo per ‘servient Mihi’ significatur elevatio in caelum ad usus inde praestandos. Quod ‘servire Domino’ sit usus praestare, est inde, quia verus cultus consistit in praestatione usuum, ita in charitatis exercitiis; qui credit quod servire Domino consistat solum in frequentare 6 templum, audire ibi 7 praedicationem, et precari, et quod hoc satis sit, multum fallitur; ipse cultus Domini consistit in praestandis usibus; et usus 8 sunt, cum homo vivit in mundo, ut quisque in sua statione functionem suam 9 rite obeat, ita inserviendo patriae, societatibus, et proximo, ex corde, utque sincere cum socio agat, et 10 officia praestet prudenter secundum cujusvis quale; hi usus sunt praecipue exercitia charitatis, et sunt per quae praecipue colitur Dominus; frequentatio templi, auditio praedicationum, et preces, sunt quoque necessaria; sed absque illis usibus nihil valent, nam illa non sunt vitae, sed docent qualis vita erit. Angeli in caelo omnem felicitatem habent ex usibus, et secundum usus, 11 adeo ut usus sint illis caelum.

[2] Quod ex ordine Divino secundum usus sit felicitas, constare potest ex illis quae apud hominem correspondent illis quae in Maximo Homine, 12 prout ex sensibus externis, 13 nempe ex visu, auditu, gustu, odoratu, tactu, qui quod correspondeant, ad finem plurium capitum ostensum est; his sensibus inde sunt jucunda prorsus secundum usus quos praestant; 14 jucundissimum 15 est sensus amoris conjugialis ob maximum usum, quia inde propagatio generis humani, et ex genere humano caelum; jucundum gustus dein sequitur, cui tale jucundum est quia inservit nutricioni, ac inde sanitati corporis, secundum quam mens sane agat; jucundum odoratus est minus jucundum, 16 quia modo inservit recreationi 17 , ac ita quoque sanitati; jucundum auditus et jucundum visus ultimo loco sunt quia modo excipiunt illa quae inservitura sunt pro usibus, ac intellectuali parti, non ita voluntariae, famulantur.

[3] Ex his et aliis similibus 18 patescit quod usus sint secundum quos a Domino datur felicitas in caelo; et quod usus sint per quos Dominus principaliter colitur 19 ; inde est quod Johannes ad pectus Domini ad mensam accubuerit, et Dominus illum prae ceteris amaverit, sed hoc non propter ipsum, sed quia 20 repraesentavit exercitia charitatis, hoc est, usus; quod Johannes illa repraesentaverit, videatur Praefatio ad xviii et xxii Gen. et n. 3934. (n. 7038[a]. ‘Et renuis dimittere illum’: quod significet obstinationem usque ad ultimum, constat ex significatione ‘renuere dimittere illum’ quod sit ex obstinato non liberatio, ut supra n. 7032.

Footnotes:

1. In, in the Manuscript, this and the next are each numbered 7038; in the First Latin Edition they appear as a single .

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. e

5. et sic

6. cultum Ipsius in templo

7. praedicationes, et vocare precibus

8. The Manuscript places this after mundo.

9. sincere

10. dispenset officia quae charitatis

11. et usus sunt

12. ut

13. qui sunt corporis prout visus, auditus, gustus, odoratus, tactus

14. The Manuscript inserts et.

15. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

16. qui

17. The Manuscript inserts interiorum cerebri.

18. constare potest

19. The Manuscript inserts et servitur.

20. repraesentabat

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.