From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #359

Study this Passage

  
/ 603  
  

359. Quoniam homo in externa forma potest vivere sicut alius, potest ditescere, epulari, habitare et vestiri splendide secundum conditionem et functionem, jucundis et laetis frui, ac mundanis fungi propter officia et negotia, et propter vitam animi et corporis, modo interius agnoscat Divinum, et benevelit proximo, patet, quod non tam difficile sit, sicut a multis creditur, ingredi viam caeli; sola difficultas est, posse resistere amori sui et mundi, et inhibere ne praedominentur, nam inde omnia mala. 1 Quod non tam difficile sit, sicut creditur, intelligitur per haec Domini verba,

"Discite a Me quod mitis sim, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris: jugum enim meum facile est, et onus meum leve," (Matthaeus 11:29-30)

quod jugum Domini facile sit, et onus leve, est quia quantum homo resistit malis ex amore sui et mundi scaturientibus, tantum ducitur a Domino, et non a semet; et quod Dominus dein illis apud hominem resistat, et illa removeat.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod ex amore sui et mundi omnia mala (1307, 1308, 1321, 1594, 1691, 3413, 7255, 7376, 7480 [7490?] 7488, 8318, 9335, 9348, 10038, 10742).

Quae sunt contemptus aliorum, inimicitiae, odia, vindictae, saevitiae, doli (6667, [7370, 7371,] 7372, 7373, 7374, 9348, 10038, 10742).

Quod homo in illos amores nascatur, ita quod in illis sint mala ejus hereditaria (694, 4317, 5660).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7373

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7373. Amor autem mundi apud hominem regnat, hoc est, homo in amore mundi est, quando in illis quae cogitat et facit non nisi quam lucrum spectat et intendit, nihil curans num hoc fiat cum damno proximi, 1 et cum damno publici.

Footnotes:

1. aut

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4317

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4317. Quod in sensu interno historico per ‘quia tetigit in vola femoris Jacobi nervum emoti’ significetur quia hereditarium illis quod per regenerationem eradicari non potuit quia non admitterent, constat ex significatione ‘femoris’ quod sit amor conjugialis, et inde omnis amor caelestis et spiritualis, de qua n. 4280, et quod ‘vola femoris’ sit ubi conjunctio amoris conjugialis, tum omnis amoris caelestis et spiritualis, cum bono naturali, n. 4277, 4280; inde ‘tangere illam’, seu laedere ut inde claudicatio, est destruere bonum quod amorum illorum est; et quia hoc in Jacobo, significatur quod ab illo id apud posteros, ita hereditarium; quod ‘nervus emoti’ sit falsum, videatur n. 4303, hic falsum quod a malo hereditario; quod hereditarium hoc per regenerationem illis eradicari non potuerit quia non admitterent, inde et ex serie sequitur.

[2] Quod tale hereditarium illis fuerit et quod non regenerari potuerint, constat manifeste ab omnibus iis quae de illis memorantur in Verbo, et adhuc ab his apud Mosen,

Vocavit Moses omnem Israelem et dixit ad eos, Vos vidistis omnia quae fecit Jehovah in oculis vestris in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis ejus, et omni terrae ejus; ... et non dedit Jehovah vobis cor ad sciendum, et oculos ad videndum, et aures ad audiendum, usque ad diem hunc, Deut. 29:1, 3 [KJV 2, 4]:

1 apud eundem,

Novi figmentum populi, quod is faciens hodie, antequam introduco illum in terram quam juravi, Deut. 31:3, et porro, Abscondam facies Meas ab eis, videbo quid novissimum, nam generatio perversitatum illi, filii non veritas in eis.... Exterminarem eos, cessare facerem ex homine memoriam eorum, nisi indignationem inimici timerem.... Quia gens periens consiliis illi, et non in eis intelligentia, ... quia ex vite Sodomae vitis eorum, et ex agris Amorae uvae eorum, uvae cicutae, botri amari eis. Venenum draconum vinum eorum, et caput aspidum crudele. Nonne illud reconditum apud Me, sigillatum in thesauris Meis? Deut. 32:20, 26-34: et alibi quam pluries, imprimis apud Jeremiam.

[3] Quod hoc significatum sit per ‘tactum volae femoris Jacobi et claudicationem ejus inde’ pater apud Hoscheam,

Lis Jehovae cum Jehudah, ad visitandum super Jacob, juxta vias ejus, et juxta opera ejus reddet ei. In utero supplantavit fratrem suum; in dolore suo contendit cum Deo, et contendit ad angelum, et praevaluit, flevit et rogavit illum, 12:3, 4, 5 [KJV 2-4];

ubi ‘contendere cum Deo’ in sensu interno historico est 2 instare ut repraesentativum Ecclesiae esset apud illos, n. 4290, 4293 quod tale hereditarium illis fuerit ab ipso Jacobo, inde patet, et adhuc pluribus ostendi potest, sed pro tempore supersedendum.

[4] Quod in specie hereditarium attinet, creditur hodie in Ecclesia quod omne malum hereditarium sit a primo parente, et quod ideo omnes quoad illud damnati sint; sed res non ita se habet; malum hereditarium originem ducit a cujusvis parentibus et parentum parentibus seu avis et atavis successive; omne malum quod illi per actualem vitam sibi compararunt, usque ut per frequentem usum seu habitum naturae instar induerit, hoc derivatur in liberos, et fit illis hereditarium, una cum illo quod parentibus implantatum est 3 ab avis et atavis; malum hereditarium a patre est interius, et malum hereditarium a matre est exterius; illud non facile eradicari potest, hoc autem potest; cum regeneratur homo, tunc exstirpatur malum hereditarium a proximis parentibus irradicatum, at apud illos qui non regenerantur, aut regenerari possunt, remanet; hoc nunc est malum hereditarium, videatur etiam n. 313, 494, 2122, 2910, 3518, 3701; id quoque patet cuivis 4 qui reflectit, et quoque ex eo quod unaquaevis familia aliquod 5 peculiare malum aut bonum habeat per quod distinguitur ab aliis familiis; quod id a parentibus sit et avis, notum est. Similiter gens Judaica quae hodie superest, quod illa a ceteris gentibus distincta sit et internoscatur, non solum ex peculiari genio sed etiam ex moribus, loquela et facie, constat.

[5] Quid autem malum hereditarium, pauci sciunt; creditur quod sit facere malum, sed est velle et inde cogitare malum; in ipsa voluntate et inde cogitatione est malum hereditarium; est ipse conatus qui inest, et quoque cum bonum facit, se adjungit; noscitur per jucundum cum alteri malum accidit 6 ; radix illa alte latet, ipsa enim forma interior recipiens bonum et verum e caelo, seu per caelum a Domino, est depravata ac, ut ita dicatur, detorta, sic ut cum bonum et verum a Domino influit, id vel reflectatur, vel pervertatur, vel suffocetur; inde est quod perceptio boni et veri hodie nulla detur, sed loco ejus conscientia apud regeneratos, quae pro bono et vero agnoscit quod a parentibus et magistris discitur: ex malo hereditario est amare se prae altero, velle alteri malum si ‘se non’ honorat, jucundum percipere in vindictis, tum quoque amare mundum prae caelo et omnes cupiditates seu affectiones malae quae inde; homo ignorat quod talia ei insint, et magis quod talia sint opposita affectionibus caelestibus, sed usque in altera vita quantum mali 7 ex hereditario per actualem vitam sibi attraxerit, manifeste ostenditur, tum quantum per affectiones malas inde se removerit a caelo.

[6] Quod malum hereditarium posteris Jacobi per regenerationem eradicari non potuerit quia non admitterent, patet quoque ex historicis Verbi, succubuerunt enim in omnibus tentationibus in deserto, de quibus apud Mosen; et quoque postea in terra Canaane quoties non miracula viderent; et tamen tentationes illae fuerunt 8 externae, non autem internae seu spirituales; quoad spiritualia non tentari potuerunt quia interna vera non sciverunt nec interna bona habuerunt, ut prius ostensum est, et nemo tentari potest quam quoad illa quae scit 9 et quae habet, tentationes sunt ipsissima media regenerationis; haec significantur per quod regenerationem non admitterent; de illorum statu et sorte in altera vita, videatur n. 939-941, 3481.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts et.

2. pro

3. relictum

4. The Manuscript inserts manifeste.

5. aliquid

6. occidet, in the First Latin Edition

7. The Manuscript inserts is.

8. The Manuscript inserts solum.

9. credit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.