287. Quia inde sunt origines pacis, ideo Dominus vocatur "Princeps pacis," et dicit quod ab Ipso pax, et in Ipso pax; tum angeli dicuntur "angeli pacis," et caelum "habitaculum pacis" ut in his sequentibus locis:
Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super cujus humero principatus; et vocabitur nomen Ipsius Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps Pacis; multiplicanti principatum et pacem non erit finis (Esaias 9:5-6 [B.A. Esaias 9:6-7]).
Jesus dixit, "Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis non sicut mundus dat, Ego do vobis," (Johannes 14:27). "Haec locutus sum vobis, ut in Me pacem habeatis," (Johannes 16:33).
"Tollet Jehovah facies suas ad te, et dabit tibi pacem," (Numeri 6:26).
"Angeli pacis amare flent vastatae sunt semitae," (Esaias 33:7-8).
"Erit opus, justitiae pax et habitabit populus meus in habitaculo pacis," (Esaias 32:17-18).
[2] Quod sit pax Divina et caelestis, quae per "pacem" in Verbo intelligitur, constare etiam potest ex aliis locis, ubi nominatur (Ut Esaias 52:7; 54:10; 59:8; Jeremias 16:5; 25:37; 29:11; Haggaeus 9; Sacharia 8:12; Psalmus 37:37; et alibi).
Quia Pax significat Dominum et caelum, et quoque caeleste gaudium, et jucundum boni, ideo salutationes antiquis temporibus fuerunt, et inde quoque hodie sunt, "Pax vobiscum;" quod etiam Dominus confirmavit, dicendo ad discipulos quos emisit,
"Quam domum intraveritis, primum dicite Pax domui huic et si fuerit ibi filius pacis, requiescet super illo pax vestra," (Luca 10:5-6)
et quoque Ipse Dominus, cum apparuit apostolis, dixit,
Pax vobiscum (Johannes 20:19, 21, 26).
[3] Status pacis etiam intelligitur in Verbo per Quod Jehovah dicitur "odoratus odorem quietis" (ut Exodus 29:18, 25, 41; Leviticus 1:9, 13, 17; 2:2, 9; 6:8, 14; 23:12-13, 18; Numeri 15:3, 7, 13; 28:6, 8, 13; 29:2, 6, 8, 13, 16):
per "odorem quietis," in sensu caelesti significatur perceptio pacis. 1 Quoniam "pax" significat unionem ipsius Divini ac Divini Humani in Domino, ac conjunctionem Domini cum caelo et cum ecclesia, ac cum omnibus in caelo et quoque in ecclesia qui recipiunt Ipsum, ideo in recordationem eorum Sabbatum institutum est, ac nominatum a quiete seu pace, ac sanctissimum Ecclesiae Repraesentativum fuit; ac ideo Dominus Se vocavit "Dominum Sabbati" (Matthaeus 12:8; Marcus 2:27-28; Luca 6:5) 2
Footnotes:
1. [Swedenborg's footnote] Quod "odor" in Verbo significet perceptivum grati vel ingrati secundum quale amoris et dei de quo dicitur (3577, 4626, 4628, 4748, 5021 [5621?] 10292).
Quod "odor quietis," ubi de Jehovah, sit perceptivum pacis (925, 10054).
Quod ideo thura, suffimenta, odores in oleis et unguentis, facta sint repraesentativa (925, 4748, 5621, 10177).
2. [Swedenborg's footnote] Quod "sabbathum" in supremo sensu significaverit unionem ipsius Divini ac Divini Humani in Domino, in sensu interno conjunctionem Divini Humani Domini cum caelo et cum ecclesia, in genere conjunctionem boni et veri, ita conjugium caeleste (8495, 10356, 10730).
Inde quod "quies die sabbati" significaverit statum illius unionis, quia tunc Domino quies et per id pax et salus in caelis et in terris, et in sensu respectivo conjunctionem Domini cum homine, quia tunc ei pax et salus (8494, 8510, 10360, 10367, 10370, 10374, 10668, 10730).