From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #281

Study this Passage

  
/ 603  
  

281. De innocentia multum locutus sum cum angelis, et informatus quod innocentia sit Esse omnis boni, et inde quod bonum tantum sit bonum quantum in illo est innocentia consequenter quod sapientia tantum sit sapientia quantum ducit ab innocentia similiter amor, charitas, et fides; 1 et quod inde sit, quod nemo intrare possit caelum nisi ei innocentia sit et quod id sit, quod intelligitur a Domino,

"Sinite infantes venire ad Me, ne prohibete eos, talium enim est regnum" caelorum. "Amen dico vobis, quicunque non receperit regnum" caelorum "ut infans, non ingredietur in illud" ([Matthaeus 19:14; 18:3;] Marcus 10:14-15; Luca 18:16-17):

per "infantes" ibi, ut quoque alibi in Verbo, intelliguntur innocentes: 2 innocentiae status etiam describitur a Domino (Matthaeus 6:24-25), 3 sed per meras correspondentias: causa quod bonum sit bonum quantum in eo est innocentia, est quia omne bonum est a Domino, et innocentia est velle duci a Domino. Informatus etiam sum, quod verum non conjungi possit bono ac bonum vero, nisi media innocentia inde quoque est, quod angelus non sit angelus caeli, nisi in illo innocentia sit; nam caelum non est in aliquo priusquam in illo conjunctum est verum bono: inde conjunctio veri et boni vocatur conjugium caeleste, et conjugium caeleste est caelum. Informatus etiam sum, quod amor vere conjugialis ducat suam existentiam ex innocentia, quia ex conjunctione boni et veri, in qua sunt binae mentes, nempe mariti et uxoris quae conjunctio cum descendit, sistitur sub specie amoris conjugialis: nam conjuges, sicut mentes eorum, se mutuo amant. Inde est lusus sicut infantiae et sicut innocentiae in amore conjugiali. 4

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod omne bonum amoris et verum fidei in se habere debeat innocentiam, ut sit bonum et verum (2526, 2780, 3111, 3994, 6013, 7840, 9262, 10134).

Quod innocentia sit essentiale boni et veri (2780, 7840). Quod nemo in caelum admittatur nisi ei sit aliquid innocentiae (4797).

2. [Swedenborg's footnote] Quod per "infantes" in Verbo significetur innocentia (5608) et quoque per "lactentes," (3183).

Quod per senem significetur sapiens, et in sensu abstracto sapientia (3183, 6523 [6524?]).

Quod homo ita creatus sit, ut quantum vergit ad senectam, fiat sicut infans, ac ut tunc innocentia sit in sapientia, ac ut homo in eo statu transeat in caelum, et fiat angelus (3183, 5608).

3. [Editor's footnote] 24, 25 pro 24 ad 25, nisi praetuleris 25 ad 34

4. [Swedenborg's footnote] Quod amor vere conjugialis sit innocentia (2736). Quod amor conjugialis sit velle quod alter, ita mutuo et vicissim (2731).

Quod qui in amore conjugiali sunt, intimis vitae cohabitent (2732).

Quod sit unio duarum mentium, et sic ut ex amore unum sint (10168, 10169).

Quod amor vere conjugialis ducat originem et essentiam ex conjugio boni et veri (2728, 2729).

De spiritibus angelicis qui perceptionem habent, num sit conjugiale, ex idea conjunctionis boni et veri (10756). Quod amor conjugialis se prorsus similiter habeat, sicut conjunctio boni et veri (1094 [1904?] 2173, 2429 [2729?] 2503 [2508?] 3101 [3103?] 3102 [3132?] 3155, 3179, 3180, 4358, 5407 [5807?] 5835, 9206, 9207, 9495, 9637).

Quod ideo in Verbo per "conjugium" intelligatur conjugium boni et veri, quale est in caelo, et quale erit in ecclesia (3132, 4434, 4834).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9207

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9207. ‘Et filii vestri orphani’: quod significet quod simul tunc vera, nempe peribunt, constat ex significatione ‘orphanorum’ quod sint qui in vero 1 et nondum in bono, et usque desiderant bonum, de qua 2 n. 9198, hic qui in vero 3 sed non desiderant bonum, ita apud quos vera pereunt, nam dicitur de malis quorum filii fient orphani. Quod vera pereant apud illos qui non desiderant bonum, patet ab illis quae mox supra n. 4 9206 de conjunctione boni et veri dicta sunt. Quomodo cum illa conjunctione se habet, porro dicendum est: vera quae conjuncta bono sunt, in se semper desiderium faciendi bonum habent, et simul per id se artius conjungendi cum bono; seu quod idem, illi qui in veris sunt semper desiderant facere bonum, et sic conjungere id suis veris; quapropter qui credunt se in veris esse et non desiderant facere bonum, illi non in veris sunt, hoc est, in fide illorum, utcumque putant quod sint;

[2] hoc describitur a Domino per ‘salem’ apud Matthaeum, Vos estis sal terrae; quod si sal infatuetur, per quid salietur? ad nihil conducet amplius, nisi ut projiciatur foras et conculcetur ab hominibus, 5:13, 14;

haec dicit Dominus ad discipulos et ad populum; per ‘salem terrae’ intelligitur verum Ecclesiae quod desiderat bonum, per ‘salem infatuatum’ intelligitur verum absque desiderio ad bonum 5 ; quod tale verum ad nihil prosit, describitur per quod sal infatuatum 6 ad nihil conducat amplius, nisi ut projiciatur foras et conculcetur 7 ; desiderare bonum est desiderare facere bonum, et sic conjungi bono:

[3] apud Marcum, Omnis igne salietur, et omne sacrificium sale salietur; bonum est sal, si autem sal 8 insulsum fit, quonam id condietis? habete in vobis salem, et pacem colite inter vos invicem, 9:49, 50;

‘igne saliri’ est desiderium boni ad verum, et ‘sale saliri’ est desiderium veri ad bonum, ‘sal insulsum’ est verum absque desiderio ad bonum, ‘habere in se salem’ est id desiderium:

[4] apud Lucam, Omnis ex vobis qui non abnegat omnes suas facultates non potest Meus esse discipulus; bonum 9 sal est, si vero sal infatuatum fuerit, per quid condietur? neque in terram neque in 10 sterquilinium commodum est; foras projiciunt id, 14 [33, ] 34, 35; hic similiter ‘sal’ pro vero desiderante bonum, et ‘sal infatuatum’ pro vero quod est absque desiderio ad bonum; ‘non commodum in terram nec in 11 sterquilinium’ pro quod prorsus non conducat ad aliquem usum, neque bonum neque malum; qui sunt 12 in tali vero sunt 13 qui vocantur tepidi, quod patet ab illis quae praecedunt ‘quod non discipulus Domini esse possit qui non abnegat omnes suas facultates’, hoc est, qui non amat Dominum supra omnia; qui enim amant 14 Dominum, et quoque semet pari gradu, illi sunt qui vocantur tepidi, et qui non commodi sunt ad usum bonum nec ad usum malum 15 :

[5] apud Moschen, Omne munus minhae tuae sale salietur; nec cessare facies sal foederis Dei tui super minha 16 tua; super omni munere tuo offeres sal 17 , Lev. 2:13;

quod ‘in omni munere esset sal’ significabat quod desiderium veri ad bonum ac boni ad verum esset in omni cultu; inde quoque sal illud vocatur ‘sal foederis Dei’, foedus enim est conjunctio, n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 2037, 6804, 8767, 8778, et ‘sal’ est desiderium conjunctionis.

[6] Cum desiderat unum conjungi alteri reciproce, hoc est, bonum vero et verum bono, tunc se mutuo spectant; cum autem se divellit verum a bono, tunc se avertunt a se mutuo, et spectant retro aut 18 post se; hoc significatur per uxorem Lothi factam statuam salis, apud Lucam, Quicumque erit super domo et vasa illius in domo; ne descendito ad tollendum ea, et quicumque in agro similiter, ne revertatur in quae post illum; mementote uxoris Lothi, 17:31, 32;

quod id sit spectare post se seu retro, videatur n. 3652, 5895 fin. , 5897, 7857, 7923, 8505, 8506, 8510, 8516;

[7] quod ‘sal’ significet desiderium veri, est quia sal fertilem reddit 19 terram, et sapidum facit cibum, et quia 20 sali igneum et simul conjunctivum inest, sicut inest vero ardens desiderium ad bonum, et simul conjunctivum; statua salis 21 est disjunctio a vero 22 , nam 23 sal in opposito sensu significat destructionem et vastationem 24 veri, ut apud Zephaniam 2:9;

apud Ezech. 47:11; 25 apud Jeremiam 17:6;

apud Davidem Ps. 107:33, 34;

in Deut. 29:22 [KJV Deut. 29:23]; in libro Judicum 9:45;

et in libro 2 Regum 2:19-22. Haec allata sunt ut sciatur quid intelligitur per desiderium veri 26 ad bonum, et per desiderium boni ad verum 27 , quae per ‘orphanum’ et per ‘viduam’ significantur.

Footnotes:

1. vero altered to veris in the Manuscript, vera, in the First Latin Edition.

2. The Manuscript inserts supra.

3. vero altered to veris

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. illo

6. infatuatis

7. The Manuscript inserts ab hominibus.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The Manuscript places this after vero.

13. The Manuscript inserts hic.

14. sed qui amat

15. malum aut bonum

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. salem

18. seu

19. facit

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. The Manuscript inserts hic.

22. veri a bono

23. The Manuscript inserts per.

24. significatur destructio et vastatio

25. The Manuscript places this after Jeremiam 17:6

26. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

27. verum quod desiderat bonum, tum quid per bonum quod desiderat verum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.