From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #281

Study this Passage

  
/ 603  
  

281. De innocentia multum locutus sum cum angelis, et informatus quod innocentia sit Esse omnis boni, et inde quod bonum tantum sit bonum quantum in illo est innocentia consequenter quod sapientia tantum sit sapientia quantum ducit ab innocentia similiter amor, charitas, et fides; 1 et quod inde sit, quod nemo intrare possit caelum nisi ei innocentia sit et quod id sit, quod intelligitur a Domino,

"Sinite infantes venire ad Me, ne prohibete eos, talium enim est regnum" caelorum. "Amen dico vobis, quicunque non receperit regnum" caelorum "ut infans, non ingredietur in illud" ([Matthaeus 19:14; 18:3;] Marcus 10:14-15; Luca 18:16-17):

per "infantes" ibi, ut quoque alibi in Verbo, intelliguntur innocentes: 2 innocentiae status etiam describitur a Domino (Matthaeus 6:24-25), 3 sed per meras correspondentias: causa quod bonum sit bonum quantum in eo est innocentia, est quia omne bonum est a Domino, et innocentia est velle duci a Domino. Informatus etiam sum, quod verum non conjungi possit bono ac bonum vero, nisi media innocentia inde quoque est, quod angelus non sit angelus caeli, nisi in illo innocentia sit; nam caelum non est in aliquo priusquam in illo conjunctum est verum bono: inde conjunctio veri et boni vocatur conjugium caeleste, et conjugium caeleste est caelum. Informatus etiam sum, quod amor vere conjugialis ducat suam existentiam ex innocentia, quia ex conjunctione boni et veri, in qua sunt binae mentes, nempe mariti et uxoris quae conjunctio cum descendit, sistitur sub specie amoris conjugialis: nam conjuges, sicut mentes eorum, se mutuo amant. Inde est lusus sicut infantiae et sicut innocentiae in amore conjugiali. 4

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod omne bonum amoris et verum fidei in se habere debeat innocentiam, ut sit bonum et verum (2526, 2780, 3111, 3994, 6013, 7840, 9262, 10134).

Quod innocentia sit essentiale boni et veri (2780, 7840). Quod nemo in caelum admittatur nisi ei sit aliquid innocentiae (4797).

2. [Swedenborg's footnote] Quod per "infantes" in Verbo significetur innocentia (5608) et quoque per "lactentes," (3183).

Quod per senem significetur sapiens, et in sensu abstracto sapientia (3183, 6523 [6524?]).

Quod homo ita creatus sit, ut quantum vergit ad senectam, fiat sicut infans, ac ut tunc innocentia sit in sapientia, ac ut homo in eo statu transeat in caelum, et fiat angelus (3183, 5608).

3. [Editor's footnote] 24, 25 pro 24 ad 25, nisi praetuleris 25 ad 34

4. [Swedenborg's footnote] Quod amor vere conjugialis sit innocentia (2736). Quod amor conjugialis sit velle quod alter, ita mutuo et vicissim (2731).

Quod qui in amore conjugiali sunt, intimis vitae cohabitent (2732).

Quod sit unio duarum mentium, et sic ut ex amore unum sint (10168, 10169).

Quod amor vere conjugialis ducat originem et essentiam ex conjugio boni et veri (2728, 2729).

De spiritibus angelicis qui perceptionem habent, num sit conjugiale, ex idea conjunctionis boni et veri (10756). Quod amor conjugialis se prorsus similiter habeat, sicut conjunctio boni et veri (1094 [1904?] 2173, 2429 [2729?] 2503 [2508?] 3101 [3103?] 3102 [3132?] 3155, 3179, 3180, 4358, 5407 [5807?] 5835, 9206, 9207, 9495, 9637).

Quod ideo in Verbo per "conjugium" intelligatur conjugium boni et veri, quale est in caelo, et quale erit in ecclesia (3132, 4434, 4834).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9206

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9206. ‘Et fient mulieres vestrae viduae’: quod significet quod bona apud illos peribunt, constat ex significatione ‘mulierum’ quod sint bona, de qua n. 6014, 1 8337; quod ‘mulieres’ sint bona, est quia per conjugium viri et mulieris repraesentatur 2 conjunctio veri et boni; quod per ‘virum’ significetur 3 verum, et per ‘mulierem’ bonum, videatur n. 4510, 4823; et ex significatione ‘viduarum’ quod sint qui in bono et non in veris, sed usque desiderant vera, n. 9198, hic autem qui non desiderant vera, quia de malis qui affligunt viduas 4 ; inde est quod per ‘viduas’ hic intelligantur apud quos bona pereunt.

[2] Cum hoc ita se habet: qui in bono sunt et non desiderant verum, illi non in bono sunt; causa est quia bonum fit bonum per vera, nam bonum accipit suum quale a veris, videatur n. 9154; bonum conjunctum vero est quod intelligitur per bonum spirituale, quapropter cum perit verum apud hominem, etiam perit bonum, et vice versa, cum perit bonum etiam perit verum, nam distrahitur et dissipatur conjunctio, videatur n. 3804, 4149, 4301, 4302, 5835, 6917, 7835, 8349, 8356; 5 inde cognoscitur bonum ex eo quod desideret verum et afficiatur vero propter usum bonum, ita propter vitam; ipsum desiderium, seu ipsa affectio veri propter vitam, in se spectata est affectio conjunctionis; se habet hoc sicut cibus aut panis quod desiderent aquam aut vinum conjunctionis causa, conjuncta enim nutriunt; se habet 6 quoque sicut lux et calor, lux conjuncta calori producit et vegetat omnia in tellure, at si 7 dissipatur conjunctio, perit quod productum ac 8 vegetatum est.

[3] Sicut se habet cum bono, ita se habet cum omni jucundo, amoeno, dulci, consentiente, et harmonico; illa non talia sunt ex se sed ex illis quae insunt; conjunctio facit ut talia sint, et secundum conjunctionem sunt; quae autem inibi se referunt ad bonum, et quae ad verum, intelligentes scire possunt si expendunt, nam omnia quaecumque in mundo sunt, et quaecumque in caelo, ita 9 quae in universo, se referunt ad bonum et ad verum; omne productum ab illis ad utrumque simul, ita ad conjunctionem eorum; inde est quod antiqui omnia assimilaverint conjugiis, videatur n. 54, 55, 1432, 5194, 7022, et quod in singulis Verbi sit conjugium boni et veri, n. 683, 793, 801, 2516, 2712, 4138 fin. , 5138, 5502, 6343, 7945, 8339 fin.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. repraesentetur

3. quae est conjugium coeleste; inde per virum significatur

4. sunt mali, de quibus hic dicitur

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. habent

7. The Manuscript inserts distrahitur ac.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript inserts omnia.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.