From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #280

Study this Passage

  
/ 603  
  

280. Quia innocentia est duci a Domino, et non a semet, inde omnes qui in caelo sunt in innocentia sunt, nam omnes, qui ibi, amant duci a Domino sciunt enim quod ducere se ipsum sit duci a proprio, et proprium est amare semet, et qui amat semet non patitur duci ab alio. Inde est, quod quantum angelus in innocentia est, tantum in caelo sit, hoc est, tantum in Divino bono ac Divino vero, nam esse in his est in caelo. Distinguuntur ideo caeli secundum innocentiam; illi qui in caelo ultimo seu primo sunt, in innocentia primi seu ultimi gradus sunt; illi qui in caelo medio seu secundo sunt, in innocentia secundi seu medii gradus sunt; qui autem in caelo intimo seu tertio sunt, in innocentia tertii seu intimi gradus sunt; hi ideo sunt ipsae innocentiae caeli, nam prae ceteris amant duci a Domino, sicut infantes a suo patre; quare etiam recipiunt Divinum verum, quod vel immediate a Domino, vel mediate per Verbum ac per praedicationes, audiunt, statim voluntate et faciunt illud, et sic mandant vitae. Inde illis tanta sapientia prae angelis inferiorum caelorum (videatur 270, 271). Quia illi angeli tales sunt, ideo sunt proximi Domino, a quo illis est innocentia, et quoque sunt separati a proprio, adeo ut vivant quasi in Domino. illi apparent simplices in externa forma, ac coram oculis angelorum inferiorum caelorum sicut infantes, ita parvuli; et quoque sicut qui non multum sapiunt, tametsi sapientissimi angelorum caeli sunt norunt enim quod illis nihil sapientiae sit ex se, et quod sapere sit id agnoscere: tum quod sciunt sit quasi nihil respective ad id quod non sciunt id scire, agnoscere et percipere dicunt esse primum gradum ad sapientiam. Sunt etiam illi angeli nudi, quoniam nuditas correspondet innocentiae. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod omnes in intimo caelo sint innocentiae (154, 2736, 3887).

Et quod ideo appareant aliis ut infantes (154).

Quod etiam sint nudi (165, 8375, 9960).

Quod nuditas sit innocentiae (165, 8375).

Quod mos sit spiritibus testandi innocentiam per extrahere vestes et se sistere nudos ([165,] 8375, 9960).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2736

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2736. Instructus sum quod amor genuinus conjugialis sit ipsa innocentia quae habitat in sapientia; sunt qui in amore conjugiali vixerunt, in sapientia prae omnibus in caelo, et usque conspecti ab aliis apparent sicut infantes in aetate florente et vernali; et quicquid tunc contingit, est illis gaudium et felicitas: sunt illi in intimo caelo quod vocatur caelum innocentiae; per illud influit Dominus in amorem conjugialem; et ex illo caelo adsunt angeli hominibus qui in illo amore vivunt; adsunt etiam infantibus in prima eorum aetate.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3887

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3887. In caelo seu in Maximo Homine sunt bina regna, unum vocatur caeleste, alterum spirituale; regnum caeleste constituitur ab angelis qui caelestes vocantur, et illi sunt qui in amore in Dominum fuerunt, ac inde in omni sapientia, nam sunt prae aliis in Domino, et inde prae aliis in statu pacis et innocentiae; apparent aliis sicut infantes, nam status pacis et innocentiae illam apparentiam sistit 1 ; vivit quasi coram illis quicquid ibi est, nam quod immediate a Domino venit, hoc vivit; hoc est regnum caeleste. Alterum regnum vocatur spirituale; hoc constituitur ab angelis qui spirituales vocantur, et ibi sunt qui in bono charitatis erga proximum fuerunt; jucunditatem vitae in eo ponunt quod benefacere possint aliis absque retributione, hoc illis est retributio quod aliis liceat bonum facere; quo plus hoc volunt et desiderant, eo in majore intelligentia et felicitate sunt, nam quisque in altera vita intelligentia et felicitate a Domino donatur secundum usum quem ex affectione voluntatis praestat; hoc est regnum spirituale.

[2] Qui in caelesti regno Domini sunt, pertinent omnes ad provinciam cordis; et qui in spirituali regno, pertinent omnes ad provinciam pulmonum. Influxus a caelesti regno in spirituale se habet similiter sicut influxus cordis in pulmones; tum sicut influxus omnium quae 2 cordis sunt in illa quae pulmonum; cor enim in universo corpore et in singulis ejus regnat per vasa sanguinea, et quoque pulmo in singulis ejus per respirationem; inde est ubivis in corpore sicut influxus cordis in pulmones, sed secundum formas ibi et secundum status; inde existit 3 omnis sensatio, ut et omnis actio, quae propriae sunt corporis; quod etiam constare potest ab embryonibus et infantibus recens natis; hi non aliquam 4 sensationem corpoream habere possunt, nec aliquam actionem voluntariam, priusquam aperti illis sunt pulmones, et inde influxus unius in alterum datus. In spirituali mundo similiter se habet, sed cum differentia quod ibi non corporea et naturalia sint 5 , sed caelestia et spiritualia quae sunt bonum amoris et bonum fidei, inde cardiaci motus apud illos sunt 6 secundum status amoris, et respiratorii motus secundum status fidei; influxus unius in alterum facit ut spiritualiter sentiant et spiritualiter agant. Haec non possunt aliter apparere homini quam sicut paradoxa, quia de bono amoris et vero fidei non aliam ideam habet quam quod sint abstracta quaedam absque potentia aliquid efficiendi, cum tamen contrarium est, nempe quod inde sit omnis perceptio et sensatio, et omnis vis et actio, etiam quae in homine.

Footnotes:

1. The Manuscript has facit

2. The Manuscript inserts in corpore.

3. The Manuscript has venit

4. The Manuscript inserts prius.

5. The Manuscript has sunt

6. est, in the Manuscript and the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.