From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #267

Study this Passage

  
/ 603  
  

267. Quod angeli tantam sapientiam recipere possint. est quia aperta sunt interiora eorum, et sapientia sicut omnis perfectio crescit versus interiora, ita secundum aperitionem eorum. 1 Sunt tres gradus vitae, qui correspondent tribus caelis, apud unumquemvis angelum (videatur 29-40); illi, apud quos primus gradus apertus est, in caelo primo seu ultimo sunt illi, apud quos secundus gradus apertus est, in caelo secundo seu medio sunt illi autem apud quos tertius gradus apertus est, in caelo tertio seu intimo sunt: secundum hos gradus est sapientia angelorum in caelis inde sapientia angelorum intimi caeli immensum transcendit sapientiam angelorum medii caeli, et horum sapientia sapientiam angelorum ultimi caeli (videatur supra, 209, 210; et quales gradus sint, 38). Quod talia discrimina sint, est quia illa quae in superiori gradu sunt, singularia sunt, et quae in inferiori communia, et communia sunt continentia singularium se habent singularia ad communia sicut millia aut myriades ad unum, ita sapientia angelorum superioris caeli ad sapientiam angelorum inferioris caeli respective. Sed horum sapientia usque similiter transcendit sapientiam hominis, nam homo in corporeo et ejus sensualibus est, et sensualia corporea hominis sunt in infimo gradu. inde patet. qualis sapientia est illis qui ex sensualibus cogitant, hoc est, illis qui sensuales homines vocantur, quod nempe non sint in aliqua sapientia, sed solum in scientia. 2 Aliter vero illi homines, quorum cogitationes elevatae sunt supra sensualia, et magis quorum interiora aperta sunt usque in lucem caeli.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod quantum homo ab externis elevatur versus interiora, tantum in lucem, ita tantum in intelligentiam veniat (6183, 6313).

Quod actualis sit elevatio (7816, 10330).

Quod elevatio ab externis ad interiora sit sicut a nimbo in lucem (4598).

Quod exteriora remotiora sint a Divino apud hominem, quare obscura respective sunt (6451).

Et quoque inordinata respective (996, 3855).

Quod interiora sint perfectiora quia propiora Divino (5146, 5147).

Quod in interno millia et millia sint, quae in externo apparent ut commune unum (5707).

Quod inde cogitatio et perceptio quo interior eo clarior (5920).

2. [Swedenborg's footnote] Quod sensuale sit ultimum vitae hominis adhaerens et inhaerens corporeo ejus (5077, 5767, 9212, 9216, 9331, 9730). Quod is sensualis homo dicatur, qui omnia judicat et concludit ex sensibus corporis, et qui nihil credit nisi quod oculis videt et manibus tangit (5094, 7693).

Quod talis homo cogitet in externis et non interius in se (5089, 5094, 6564, 7693).

Quod interiora ejus clausa sint, ut ibi nihil veri spiritualis videat (6564, 6844, 6845).

Verbo, qui in crasso lumine naturali est, et sic nihil percipit quod e luce caeli (6201, 6310, 6564, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6844, 6845).

Quod interius sit contra illa quae caeli et ecclesiae sunt (6201, 6316, 6844, 6845, 6948, 6949).

Quod tales fiant eruditi qui se confirmaverunt contra vera ecclesiae (6316).

Quod sensuales homines astuti sint et malitiosi prae reliquis (7693, 10236).

Quod ratiocinentur acriter et solerter, sed ex memoria corporea, in qua ponunt omnem intelligentiam (195, 196, 5700, 10236).

Sed quod ex fallaciis sensuum (5084, 6948, 6949, 7693).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6845

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6845. ‘Quia locus quo tu stas super, humus sanctitatis ille’: quod significet quod alioquin Divinum intrare nequeat, constat ex significatione ‘loci’ quod sit status, de qua n. 2625, 2837, 3356, 3387, 4321, 4882, 1 5605; inde ‘locus quo tu stas super’ est status in quo adhuc est; et ex significatione ‘humi sanctitatis’ quod sit sanctum quod procedit ex 2 Domino; ita est status sancti procedentis a Divino Humano Domini, qui per illa verba intelligitur. Quod significetur quod alioquin Divinum intrare nequeat, sequitur ex 3 antecedentibus; si nempe 4 homo non removeretur a sensualibus quae sunt externa naturalis, hoc est, si non elevaretur ab illis ad interiora, quod Divinum non posset influere; causa quod Divinum non influere possit apud hominem quamdiu ille est in sensualibus illis, est quia influxus a Divino pergit usque ad illa quae in ordine ultima sunt, ita usque ad sensualia quae sunt externa naturalis apud hominem, 5 si inibi mere corporea et terrestria sunt, Divina quae influunt, ibi dissipantur, nam non concordant; quapropter cum homo recepturus est Divinum, hoc est, illa quae fidei et amoris sunt, elevatur is a sensualibus, et cum elevatus est ab illis, tunc Divinum non amplius influit illuc, nempe in sensuale externum 6 , sed in planum interius in quod homo elevatus est. Quod ita sit, a multa experientia scire datum est.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. Divino

3. The Manuscript inserts mox.

4. The Manuscript places this after removeretur.

5. The Manuscript inserts quae.

6. The Manuscript inserts influit Divinum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5649

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5649. ‘Et dixerunt, Super verbum argenti reducti in manticis nostris 1 in initio nos adducimur’: quod significet quia verum in exteriore naturali apparet gratis donatum, quod ideo subjicerentur, constat ex significatione ‘argenti reducti’ quod sit verum gratis donatum, de qua n. 5530, 5624; ex significatione ‘manticae’ quod sit limen naturalis exterioris, de qua n. 5497; et ex significatione ‘adduci’ quod sit adjungi et subjici, de qua mox supra n. 5648.

[2] Hoc ita se habet: quia perceptum quod vera scientifica in exteriore naturali essent gratis donata, et ideo allicerentur ad conjungendum se interno, et sic ei subjicerentur, inde, ut mox supra dictum, 2 privarentur suo libero et sic omni jucundo vitae; quod ita sit, nempe quod percipiatur quod vera scientifica gratis donata sint, et id in naturali vel exteriore vel interiore est prorsus ignotum homini; causa est quia is in nulla tali perceptione est, ne hilum enim scit quid ei gratis donatur, minus quid in naturali exteriore, et quid in interiore reponitur; quod id non percipiat, communis causa est quod mundana et terrestria ei cordi sint, non autem caelestia et spiritualia, et quod ideo non credat aliquem influxum per caelum a Domino, ita nequaquam quod aliquid ei donetur; cum tamen omne id verum quod 3 rationaliter concludit ex scientificis, et putat quod ex propria potentia, sit tale quod ei donatur; minus potest homo percipere num id positum sit in exteriore naturali vel in interiore, quia ignorat quod naturale sit binum, nempe exterius quod accedit ad sensus externos, et interius quod recedit ab illis et convertit se ad rationale;

[3] quia homo in ignorantia est de his et illis, idcirco nihil perceptionis habere potest de talibus; cognitio rei praecedet ut sit 4 ejus perceptio; at societates angelicae haec probe et clare sciunt et percipiunt, non modo quid illis gratis donatur sed etiam ubinam id est; quod constare potest ab hac experientia: cum aliquis spiritus qui in bono est et inde in facultate, in societatem angelicam venit, tunc is simul venit in omnem scientiam et intelligentiam quae societati est, in qua non prius fuerat, et tunc non aliter scit quam quod sciverit id et 5 intellexerit ita prius et a se; at cum reflectit, appercipit quod id ei per societatem illam angelicam a Domino gratis donetur; et quoque scit, ex societate angelica ubinam est, num id in naturali exteriore aut in naturali interiore sit; sunt enim societates angelicae quae in exteriore naturali, et sunt quae in interiore; at naturale non 6 illis est naturale quale 7 homini, sed est naturale spirituale, quod spirituale factum est per id quod conjunctum et subjectum sit spirituali.

[4] Ex his constare potest quod quae hic in sensu interno 8 memorantur, actualiter ita existant in altera vita, quod nempe appercipiant quid illis gratis donatur, tum ubinam id reponitur, tametsi homo hodie nihil de talibus sciat; at in antiquis temporibus illi qui fuerunt ab Ecclesia, talia sciverunt, scientifica eorum docebant, et quoque doctrinalia; 9 fuerunt illi interiores homines, sed ab illis temporibus 10 homines successive facti sunt exteriores, usque adeo ut hodie in corpore sint, ita in extremo; cujus rei indicium est quod ne quidem sciant quid spirituale et quid internum, et quod nec credant quod sint; immo ad tale extremum in corpore ab interioribus abiverunt ut ne quidem credant quod vita sit post mortem, nec quod caelum nec infernum; immo ex recessione ab interioribus usque in tale extremum, tam stupidi in spiritualibus facti sunt ut credant vitam hominis similem esse vitae 11 bestiarum, et sic hominem similiter moriturum; et quod mirabile, tale credunt eruditi prae simplicibus, et qui aliter credit, pro simplici ab illis habetur.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript places this after scientificis.

4. The Manuscript deletes ejus.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

7. The Manuscript inserts est.

8. continentur

9. inde fuerunt

10. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

11. The Manuscript deletes animalium, and inserts bestiarum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.