From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #267

Study this Passage

  
/ 603  
  

267. Quod angeli tantam sapientiam recipere possint. est quia aperta sunt interiora eorum, et sapientia sicut omnis perfectio crescit versus interiora, ita secundum aperitionem eorum. 1 Sunt tres gradus vitae, qui correspondent tribus caelis, apud unumquemvis angelum (videatur 29-40); illi, apud quos primus gradus apertus est, in caelo primo seu ultimo sunt illi, apud quos secundus gradus apertus est, in caelo secundo seu medio sunt illi autem apud quos tertius gradus apertus est, in caelo tertio seu intimo sunt: secundum hos gradus est sapientia angelorum in caelis inde sapientia angelorum intimi caeli immensum transcendit sapientiam angelorum medii caeli, et horum sapientia sapientiam angelorum ultimi caeli (videatur supra, 209, 210; et quales gradus sint, 38). Quod talia discrimina sint, est quia illa quae in superiori gradu sunt, singularia sunt, et quae in inferiori communia, et communia sunt continentia singularium se habent singularia ad communia sicut millia aut myriades ad unum, ita sapientia angelorum superioris caeli ad sapientiam angelorum inferioris caeli respective. Sed horum sapientia usque similiter transcendit sapientiam hominis, nam homo in corporeo et ejus sensualibus est, et sensualia corporea hominis sunt in infimo gradu. inde patet. qualis sapientia est illis qui ex sensualibus cogitant, hoc est, illis qui sensuales homines vocantur, quod nempe non sint in aliqua sapientia, sed solum in scientia. 2 Aliter vero illi homines, quorum cogitationes elevatae sunt supra sensualia, et magis quorum interiora aperta sunt usque in lucem caeli.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod quantum homo ab externis elevatur versus interiora, tantum in lucem, ita tantum in intelligentiam veniat (6183, 6313).

Quod actualis sit elevatio (7816, 10330).

Quod elevatio ab externis ad interiora sit sicut a nimbo in lucem (4598).

Quod exteriora remotiora sint a Divino apud hominem, quare obscura respective sunt (6451).

Et quoque inordinata respective (996, 3855).

Quod interiora sint perfectiora quia propiora Divino (5146, 5147).

Quod in interno millia et millia sint, quae in externo apparent ut commune unum (5707).

Quod inde cogitatio et perceptio quo interior eo clarior (5920).

2. [Swedenborg's footnote] Quod sensuale sit ultimum vitae hominis adhaerens et inhaerens corporeo ejus (5077, 5767, 9212, 9216, 9331, 9730). Quod is sensualis homo dicatur, qui omnia judicat et concludit ex sensibus corporis, et qui nihil credit nisi quod oculis videt et manibus tangit (5094, 7693).

Quod talis homo cogitet in externis et non interius in se (5089, 5094, 6564, 7693).

Quod interiora ejus clausa sint, ut ibi nihil veri spiritualis videat (6564, 6844, 6845).

Verbo, qui in crasso lumine naturali est, et sic nihil percipit quod e luce caeli (6201, 6310, 6564, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6844, 6845).

Quod interius sit contra illa quae caeli et ecclesiae sunt (6201, 6316, 6844, 6845, 6948, 6949).

Quod tales fiant eruditi qui se confirmaverunt contra vera ecclesiae (6316).

Quod sensuales homines astuti sint et malitiosi prae reliquis (7693, 10236).

Quod ratiocinentur acriter et solerter, sed ex memoria corporea, in qua ponunt omnem intelligentiam (195, 196, 5700, 10236).

Sed quod ex fallaciis sensuum (5084, 6948, 6949, 7693).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5699

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5699. ‘Et posuerunt illi soli, et illis solis’: quod significet externam apparentiam quod internum quasi separatum ab illis, constat ex significatione ‘ponere illi soli et illis solis’ quod sit separatio; et quia per ‘Josephum’ repraesentatur internum, et per ‘decem filios Israelis’ externum, n. 5469, idcirco per illa verba significatur separatio interni ab externo 1 sed apparens, quia dedit illis cibum ex sua mensa, mittendo cuique portiones.

Footnotes:

1. at quod apparentia sit quod internum se separet, hoc est Dominus, qui influit per internum, videatur Arcana Coelestia 5696; quamdiu perstat initiatio ad conjunctionem, illa apparentia est

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5077

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5077. ‘Pincerna regis Aegypti’: quod significet apud illa in corpore quae subjecta sunt parti intellectuali, constat ex significatione ‘pincernae’ quod sit sensuale externum seu sensuale corporis quod subordinatum seu subjectum est parti intellectuali interni hominis, de qua sequitur; et ex significatione ‘regis Aegypti’ quod sit naturalis homo, de 1 qua infra n. 5079. Quia in sequentibus agitur de ‘pincerna et pistore’, et per illos significantur sensualia externa quae corporis, primum aliquid de sensualibus his dicendum est quod sensus externi seu corporis sint quinque, nempe visus, auditus, olfactus, gestus et tactus, notum est, et quoque quod hi constituant omne vitale corporis; corpus enim absque 2 illis sensibus prorsus non vivit, quapropter etiam quando privatur illis, moritur et fit cadaver; ipsum itaque corporeum hominis non aliud est quam receptaculum sensationum, consequenter vitae ex illis; principale est sensitivum, et instrumentale est corporeum, instrumentale absque suo principali cui adaptatum est, ne quidem dici potest corporeum quale circumfert homo cum vivit in mundo, sed instrumentale simul cum principali, quando haec unum agunt hoc itaque est corporeum.

[2] Sensualia externa hominis omnia se referunt ad sensualia interna ejus, data enim sunt homini et posita in corpore, ut interno homini inserviant dum est in mundo, et 3 ejus sensualibus subjecta sint; quapropter cum sensualia hominis externa incipiunt dominari super sensualia hominis interna, actum est cum homine; tunc enim sensualia interna non aliter considerantur quam famulitia quae inserviant confirmandis illis quae sensualia externa ex imperio jubent; cum in hoc statu sunt sensualia externa, tunc in inverso ordine sunt, de quo mox supra n. 5076.

[3] Sensualia externa hominis se referunt, ut dictum, ad interna, in genere ad intellectuale et ad voluntarium; quapropter sensualia externa sunt quae subjecta seu subordinata sunt parti hominis intellectuali et quae subjecta sunt parti ejus voluntariae; sensuale quod subjectum est parti intellectuali est imprimis visus, quod parti intellectuali et dein voluntariae est auditus, quod utrique simul est odoratus, et adhuc magis gustus, quod autem parti voluntariae est tactus; quod sensualia externa illis partibus subjecta sint, multis ostendi potest, et quoque quomodo subjecta sunt; sed nimis prolixum est illuc explicationem hic extendere; aliquatenus 4 sciri potest ab illis quae de correspondentia illorum sensuum ad finem capitum praecedentium ostensa sunt. Porro sciendum 5 quod omnia vera quae fidei dicuntur, pertineant ad partem intellectualem, et quod bona quae amoris et charitatis sunt, sint partis voluntariae; consequenter partis intellectualis est credere, agnoscere, scire et videre verum et quoque bonum, sed partis voluntariae est affici illo et amare illud, et quo homo afficitur et quod amat, est bonum; sed quomodo intellectuale influit in voluntarium cum verum transit in bonum, et quomodo voluntarium influit in intellectuale cum agit illud, est adhuc altioris indaginis, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus passim dicetur.

[5] Quod ‘pincerna’ sit sensuale quod subjectum seu subordinatum est parti intellectuali interni hominis, est quia omne quod potui inservit, seu quod propinatur, sicut ‘vinum, lac, aqua’, se refert ad verum, quod est partis intellectualis, ita ad partem intellectualem, et quia sensuale externum seu corporis est quod subministrat, idcirco per ‘pincernam’ id sensuale seu id sensualium significatur; quod ‘potare et bibere’ in genere praedicetur de veris quae partis intellectualis, videatur n. 3069, 3071, 3168, 3772, 4017, 4018; quod in specie ' 6 vinum' sit verum quod ex bono, seu fides quae ex charitate, n. 1071, 1798; et quod ‘aqua’ sit verum, n. 680, 2702, 3058, 3424, 4976; ex his nunc constare potest quid ‘pincerna’.

Footnotes:

1. quo

2. his

3. hujus

4. scire, in the First Latin Edition

5. The Manuscript inserts est.

6. enim, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.