From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #249

Study this Passage

  
/ 603  
  

249. Sed loqui cum spiritibus hodie raro datur, quoniam periculosum est; 1 tunc enim sciunt spiritus quod apud hominem sint, quod alioqui non sciunt ac mali spiritus tales sunt ut odio internecino habeant hominem, et nihil plus cupiant quam perdere illum quoad animam et quoad corpus, quod etiam fit apud illos qui multum indulserunt phantasiis, usque ut removerint a se jucunda naturali homini convenientia. Aliqui etiam, qui solitariam vitam agunt, quandoque audiunt spiritus secum loquentes, et absque periculo sed spiritus apud illos per intervalla removentur a Domino, ne sciant quod apud hominem sint; nam plerique spiritus non norunt, quod alius mundus detur quam in quo illi, ita quoque quod non 2 alibi homines; quapropter non licet homini cum illis vicissim loqui, nam si loqueretur, scirent. Qui multum de religiosis cogitant, et inhaerent illis, usque ut quasi videant illa intus in se, etiam spiritus secum loquentes audire incipiunt; nam religiosa, quaecunque sunt, quando homo illis ex se inhaeret, nec interpolat variis quae usus sunt in mundo, interius vadunt, ac ibi subsistunt, et totum hominis spiritum occupant, ac intrant spiritualem mundum, et movent spiritus qui ibi; sed tales sunt visionarii et enthusiastae et quemcunque spiritum audiunt, credunt esse Spiritum Sanctum, cum tamen sunt spiritus enthusiastici. Qui tales sunt, vident falsa sicut vera, et quia vident illa persuadent sibi, et quoque persuadent illis apud quos influunt et quia illi spiritus etiam coeperunt persuadere mala, quibus etiam obeditum est, ideo per gradus remoti sunt. Spiritus enthusiastici ab aliis spiritibus distinguuntur per id, quod credant se esse Spiritum Sanctum, et quae dicunt esse Divina: illi spiritus non nocent homini, quia homo illos Divino cultu honorat. Cum illis etiam aliquoties locutus sum, et tunc quoque detecta sunt nefaria, quae cultoribus suis infuderunt: habitant simul ad sinistrum in loco deserto.

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod homo loqui possit cum spiritibus et angelis, et quod antiqui frequenter cum illis locuti sint (67-69, 784, 7634, 1636, 7802).

Quod in aliquibus telluribus appareant angeli et spiritus in forma humana, et loquantur cum illis (10751, 10752).

Sed quod in hac tellure hodie periculosum sit loqui cum spiritibus, nisi homo in vera fide sit, et ducatur a Domino (784, 9438, 10751).

2. [Editor's footnote] sic, nisi deleveris "non"

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9438

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9438. De Telluribus in Caelo Astrifero; deque eorum incolis, spiritibus et angelis Qui in caelo sunt, illi loqui et conversari possunt cum angelis et spiritibus qui non solum ex telluribus in solari hoc mundo sunt sed etiam cum illis qui ex telluribus extra hunc mundum in universo; nec modo cum spiritibus et angelis inde sed etiam ibi cum ipsis incolis quibus interiora aperta sunt ut possint audire loquentes e caelo; similiter potest homo cum vivit in mundo, cui datum est a Domino loqui cum spiritibus et angelis, nam homo est spiritus et angelus quoad interiora sua, corpus quod in mundo circumfert modo ei inservit pro functionibus in naturali 1 seu terrestri hac sphaera, quae est ultima.

[2] Sed cum angelis et spiritibus nulli datur sicut spiritus et angelus loqui nisi talis sit ut consociari possit illis quoad fidem et amorem; nec consociari potest nisi fides sit in Dominum et amor in Dominum, quoniam homo per fidem in Ipsum, ita per vera doctrinae, et per amorem in Ipsum, 2 conjungitur, et cum Ipsi conjunctus est, tutus est ab 3 insultu malorum spirituum qui ab inferno; apud alios interiora aperiri prorsus nequeunt, nam non in Domino sunt.

[3] Haec causa est quod 4 pauci sint hodie quibus datur loqui et conversari cum angelis; cujus rei manifestum indicium est quod vix credatur hodie quod spiritus et angeli sint, minus quod sint apud quemcumque hominem, et quod per illos nexus sit homini cum caelo, et per caelum cum Domino; et quod adhuc minus credatur quod homo cum quoad corpus moritur, vivat spiritus, etiam in humana forma sicut prius.

Footnotes:

1. et

2. The Manuscript inserts ita per bonum vitae.

3. The Manuscript inserts omni.

4. The Manuscript places this after hodie.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.