From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #232

Study this Passage

  
/ 603  
  

232. Quod Divino Vero quod procedit a Domino sit omnis potentia, et quod tantum angelis potentia sit, quantum receptiones Divini Veri a Domino sunt, videatur supra (137): sed angeli tantum receptiones Divini Veri sunt, quantum sunt receptiones Divini Boni, est enim omnis potentia veris ex bono, et nulla veris absque bono; et quoque est omnis potentia bono per vera, et nulla bono absque veris; ex conjunctione utriusque existit potentia. Simile est cum fide et amore; nam sive dicas verum aut fidem, idem est, quoniam omne fidei est verum; tum sive dicas bonum aut amorem, idem est, quoniam omne amoris est bonum. 1 Quanta potentia angelis est per vera ex bono, patuit etiam ex eo, quod malus spiritus solum inspectus ab angelis cadat in deliquium, et non appareat ut homo, et hoc usque dum angelus avertit oculos: causa quod tale per aspectum oculorum angelorum existat, est quia visus angelorum est ex luce caeli, et lux caeli est Divinum Verum (videatur supra, 126-132): oculi etiam correspondent veris ex bono. 2

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod omnis potentia in caelis sit veri ex bono, ita fidei ex amore (3091, 3563, 6413 [6423?] 8304, 9643, 10019, 10182).

Quod omnis potentia sit a Domino, quia ab Ipso omne verum quod fidei et bonum quod amoris (9327, 9410).

Quod haec potentia intelligatur per claves Petro [I]datas (6344).

Quod Divinum Verum procedens a Domino sit cui omnis potentia (6948, 8200).

Quod haec potentia Domini sit quae intelligitur per sedere ad dextram Jehovae (3387, 4592, 4933, 7518, 7673, 8281, 9133). Quod "dextra" sit potentia (10019).

2. [Swedenborg's footnote] Quod oculi correspondeant veris ex bono (4403-4421, 4523-4534, 6923).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6344

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6344. ‘Et principium virium mearum’: quod significet quod per illam prima potentia vero, constat ex significatione ‘principii virium’ quod sit prima potentia; et quia ‘vires’ praedicantur de vero, est prima potentia vero quae significatur; similiter ac apud Esaiam,

Jehovah dat defatigato robur, et cui non vires, potentiam multiplicat, 40:29;

ubi ‘robur’ praedicatur de bono, ac ‘vires’ de vero, ‘potentia’ de utroque. Quomodo intelligendum quod per fidem potentia bono, et prima potentia vero, quae significantur per ‘Reuben primogenitus meus, tu robur meum et principium virium, mearum’, paucis dicetur: omnis potentia in spirituali mundo est a bono per verum, absque bono verum prorsus nihil potest, est enim verum sicut corpus, et bonum est illius corporis sicut anima; ut anima aliquid efficiat, erit per corpus; inde patet quod vero absque bono sit prorsus nulla potentia, sicut est prorsus nulla corpori absque anima, nam corpus tunc est cadaver, ita quoque verum absque bono;

[2] cum primum nascitur fides veri per bonum, tunc apparet potentia in vero; illa potentia est quae vocatur prima potentia vero per fidem, et significatur per ‘principium virium’; ut quoque alibi in Verbo ubi de primogenitura agitur, ut apud Davidem,

Percussit omnem primogenitum in Aegypto, principium virium in tentoriis Hami, Ps. 78:51: et alibi, Percussit omnem primogenitum in terra eorum, 1 principium omnium virium ejus, 105:36:

tum in Deuteronomio, Primogenitum filium exosae agnoscet, ut det illi partes duas de omni quod invenietur illi; eo quod ille sit principium virium ejus, illi jus primogeniturae, 21:17.

[3] Quia per ‘primogenitum’ significatur in genuino sensu bonum quod charitatis, at in sensu secundum apparentiam, verum quod fidei, n. 3325, 4925, 4926, 4928, 4930; et quia illa bina sunt Ecclesiae fundamenta, ideo ab antiquis dictus est primogenitus ‘robur patris et principium virium ejus’; quod illa per primogenitum significata sint, patet manifeste ex eo quod Jehovae seu Domino fuerit omne primogenitum, et quod loco omnium primogenitorum tribus Levi acceptata 2 fuerit et ei datum sacerdotium.

[4] Quid potentia 3 vero ex bono, vix aliquis scire potest qui in mundo, sed qui in altera vita, ita ex revelatione inde; illi qui in vero sunt ex bono, hoc est, in fide ex charitate, in 4 potentia sunt per verum ex bono; in illa sunt omnes angeli; unde etiam 5 angeli vocantur ‘potentiae’ in Verbo; sunt enim in potentia coercendi spiritus malos, etiam unus 6 angelus millenos simul; potentiam suam maxime exercent apud hominem, illum tutando quandoque contra plura inferna, et hoc mille et mille modis;

[5] haec potentia illis est per verum quod fidei ex bono quod charitatis; sed quia 7 fides illis est ex Domino, est Dominus solus Qui est potentia apud illos; haec potentia quae per fidem est a Domino, intelligitur per verba Domini ad Petrum, Super 8 hac petra aedificabo Ecclesiam Meam; et portae inferni non praevalebunt illi; et dabo tibi claves regni caelorum, et quicquid ligaveris in terra, erit ligatum in caelis, et quicquid solveris in terra, erit solutum in caelis, Matth. 16:18, 19;

haec ad Petrum, dicta sunt quia per illum repraesentata est fides, videatur Praefatio ad Gen. xxii, ut et n. 3750, 4738, 6000, 6073 fin. ; et quoque per ‘ 9 petrum’, sicut Petrus ibi nominatur, ubivis in Verbo in sensu ejus interno significatur fides, ac in supremo sensu Dominus quoad fidem.

Footnotes:

1. Schmidius has praecipuum, Swedenborg wrote praecipuum at first, but altered to principium; Hebrew is (reshith) in all four places in this number.

2. est

3. veri

4. The Manuscript inserts tali.

5. illi potentiae in Verbo vocantur

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. omnis illis fides

8. hanc petram

9. petram

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7673

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7673. ‘Extende manum tuam’: quod significet dominium potentiae, constat ex significatione ‘extendere’ quod 1 praedicetur de dominio, de qua sequitur; et ex significatione ‘manus’ quod sit potentia, de qua n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 5544, 6292, 6947, 7011, 7188, 7189, 7518. Quod ‘extendere manum’ sit dominium potentiae, est quia potentia manui 2 seu brachio est cum extenditur; 3 idcirco cum dicitur de Jehovah quod extendat manum seu brachium, significatur potentia illimitata seu infinita actu. Inde est quod Jehovah toties dixerit ad Moschen, cum miracula fierent, quod extenderet manum aut baculum, sicut Extende manum tuam super aquas Aegypti, et erunt sanguis, 7:19: Extende manum tuam super flumina, et fac ascendere ranas, 8:1, 2 [KJV 5, 6]:

Extende baculum tuum, et percute pulverem terrae, et erit in pediculos, 8:11, 12 [KJV 16, 17]:

Extende manum tuam versus caelum, et erit grando, 9:22, 23; 4 ita nequaquam dictum fuisset, 5 nisi per ‘extensionem manus’ in supremo sensu' significaretur omnipotentia Jehovae.

[2] Similiter per quod dictum Joschuae, 6 quod extenderet lanceam, de qua ita apud illum, Dixit Jehovah ad Joschuam, Extende lanceam quae in manu tua versus Ajam; cum ergo extenderet Joschua lanceam quae in manu illius versus Ajam, insidiae surrexerunt ocius e loco suo, et cucurrerunt, cum primum extenderet manum suam, et venerunt ad urbem, et ceperunt illam: Joschua non retraxit manum suam quam extendit cum lancea, usque dum devotioni dati omnes habitatores Ajae, 8:18, 19, 26; quia hoc fuit repraesentativum omnipotentiae Divinae, etiam vim habuit, prout omnia repraesentativa cum mandata illo tempore.

[3] Pluribus quoque in locis 7 describitur omnipotentia per quod ‘Jehovah extendat manum’, tum per ‘manum Ipsius extensam’, et per ‘brachium Ipsius extensum’; per quod ‘Jehovah extendat manum’, apud Esaiam,

Accensa est ira contra populum Suum, et extendit manum Suam super illum, et percussit illum, et commoti sunt montes 5:25:

apud Ezechielem,

Extendam manum Meam contra illum, et perdam illum 14:9, 13:

apud eandem, Extendam manum Meam contra te, et dabo te in praedam gentibus, 25:7: Extendam manum Meam super Edomum, et exscindam ex illa hominem et bestiam. Extendam manum Meam super Philisthaeos, et exscindam, ibid. vers. 13, 16:

pariter Ezech. 35:3; Esai. 31:3; Zeph. 1:4, 2:13: describitur omnipotentia per ‘manum extensam’ apud Esaiam,

Manus Jehovae extensa super omnes gentes, quis reprimet illam? 14:27, 28:

apud Jeremiam,

Pugnabo 8 vobiscum per manum extensam, et per brachium forte, et in ira et in furore, 9 21:5:

apud 10 Esaiam, Adhuc manus Ipsius extensa est, 9:11, 16, 10:4.

Tum per ‘brachium extensum’ apud Jeremiam,

Ego feci terram, hominem, et bestiam, per virtutem Meam magnam, et per brachium Meum extensum, 27:5:

apud eundem,

Tu fecisti caelum et terram per virtutem Tuam magnam, et brachium Tuum extensum; non impossibile est prae Te ullum verbum, 32:17;

quod hic per ‘brachium extensum’ significetur omnipotentia, patet; similiter pluribus aliis in locis ubi dicitur ‘per manum fortem et brachium extensum’, ut Deut. 4:34, 5:15, 7:19, 9:29 11 , 11:2, 26:8; 1 Reg. 8:42; 2 Reg. 17:36; Jer. 32:21; Ezech. 20:33, 34.

[4] 12 Dicitur etiam de Jehovah quod ‘extendat caelos’ et tunc quoque per ‘extendere’ significatur omnipotentia, quod nempe limites caeli amplificet, et impleat illos qui ibi vita et sapientia, ut apud Esaiam,

Jehovah Qui extendit sicut tenue caelos, et expandit illos sicut tentorium ad habitandum, 40:22:

apud eundem,

Jehovah extendens caelos, expandens terram, dans animam populo super illa, et spiritum ambulantibus in illa, 42:5:

apud Jeremiam,

Qui facit terram virtute Sua, parat orbem sapientia Sua, et intelligentia Sua extendit caelos, 51:15:

apud Sachariam, Jehovah extendens caelos, et fundans terram, et formans spiritum hominis in medio ejus, 12:1; praeter alibi, ut Esai. 44:24, 45:12; Ps. 104:2.

Ex his nunc constare potest cur Moschi mandatum ut extenderet manum et baculum 13 , et quod tunc miracula facta sint; quodque sic per ‘extendere manum’ significetur dominium potentiae, et in supremo sensu omnipotentia.

Footnotes:

1. sit dominium

2. et

3. ideo quoque,

4. quod

5. si non

6. The Manuscript deletes quod and inserts ut.

7. omnipotentia Jehovae describitur per extendere manum, per manum extensam, et per brachium extensum; per extendere manum

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. Vox extendere etiam alibi praedicatur de omnipotentia, ut quod Jehovah extendat coelos, per quod significatur quod limites amplificet et illos qui ibi impleat vitaet sapientia

13. The Manuscript inserts suum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.