From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #221

Study this Passage

  
/ 603  
  

221. [XXV.] DE CULTU DIVINO IN CAELO.

Cultus Divinus in caelis non absimilis est cultui Divino in terris quoad externa, sed quoad interna differt; sunt illis aeque doctrinae, sunt praedicationes, et sunt templa. Doctrinae quoad essentialia conveniunt, sed interioris sapientiae sunt quae in caelis superioribus, quam quae in caelis inferioribus praedicationes sunt secundum doctrinas: et sicut illis sunt domus et palatia (183-190), ita quoque sunt templa in quibus praedicationes fiunt. Quod talia in caelis quoque sint, est quia angeli continue perficiuntur sapientia et amore est enim illis aeque ac hominibus intellectus et voluntas, ac intellectus talis est ut continue queat perfici, similiter voluntas; intellectus per vera quae sunt intelligentiae, et voluntas per bona quae sunt amoris. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod intellectus sit recipiens veri, et voluntas boni (3623, 6125, 7503, 9300, 9930).

Quod sicut omnia se referunt ad verum et bonum, ita omne vitae hominis ad intellectum et voluntatem (803, 10122).

Quod angeli in aeternum perficiantur (4803, 6648).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4803

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4803. Memoratu dignum est quod prorsus ignotum 1 in mundo, nempe quod spirituum bonorum et angelorum status continue mutentur et perficiantur et quod sic evehantur in interiora provinciae in qua sunt, ita in nobiliores functiones; est enim in caelo continua purificatio, ac ut ita dicatur, nova creatio; sed usque ita se res habet quod nusquam aliquis angelus ad absolutam 2 perfectionem pervenire possit in aeternum, Dominus solus est perfectus, in Ipso et ex Ipso est omnis perfectio. Qui correspondent ori, continue volunt loqui, nam in loquendo summum voluptatis captant 3 ; cum illi perficiuntur, rediguntur ad id ut non aliud loquantur quam quod conducit sociis, communi, caelo, Domino; augetur apud illos jucundum ita loquendi in tantum, in quantum perit cupido se spectandi in loquela, et ambiendi sapientiam ex proprio.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts est.

2. The Manuscript interpolates absolutam above line.

3. habent

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10124

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10124. ‘In propitiando te super illo’: quod significet sic facultatem recipiendi bonum a Domino, constat ex significatione ‘propitiare super altari’ quod sit post remotionem malorum et inde falsorum, implantatio boni a Domino ac receptio illius ab homine Ecclesiae et ab angelo caeli, de qua n. 9506, nam per ‘altare’, ut nunc supra n. 10123 ostensum est, significatur caelum et Ecclesia quoad receptionem boni a Domino. Quia 1 per ‘altare’ significatur caelum et Ecclesia, ubi regnat caeleste bonum, quod est bonum amoris a Domino in Dominum, paucis dicetur quomodo se habet cum receptione boni in regno caelesti: quod caelum in duo regna distinctum sit, quorum unum vocatur regnum caeleste et alterum regnum spirituale, saepius prius dictum est; in utroque regno implantatur bonum per verum, sed apud illos qui in regno spirituali sunt, implantatur bonum per verum in parte intellectuali, at apud illos qui in regno caelesti sunt, implantatur bonum per verum in parte voluntaria; implantatio boni per verum apud illos qui in regno spirituali sunt fit alio modo quam apud eos qui in regno caelesti sunt; apud illos qui in regno spirituali sunt, implantatur verum in externo seu naturali homine, et ibi primum fit scientia, et quantum homo afficitur illo et vivitur secundum illud, evocatur in intellectuale et 2 fit fides et simul charitas erga proximum; charitas haec constituit novum ejus voluntarium et fides novum intellectuale, utrumque conscientiam;

[2] at apud eos qui in regno caelesti sunt, verum non fit scientia, nec fides, nec conscientia, sed fit receptio in bono amoris, et quantum 3 vivitur secundum illud, fit perceptio quae crescit et perficitur apud illos secundum amorem; hoc fit indies illis nescientibus paene sicut apud infantes; quod fiat illis nescientibus, est quia non haeret ut scientia 4 in memoria nec moratur ut intellectuale in cogitatione, sed transit extemplo in voluntarium ac fit vitae; quapropter hi non vident verum sed percipiunt illud; et tantum et taliter percipiunt, quantum et qualiter in bono amoris Domino in Dominum sunt; inde horum multa est differentia; et quia percipiunt verum ex bono, ideo nusquam confirmant illud per rationes, sed cum res est de veris, modo dicunt vel, Ita, ita, vel, Non, non; hi sunt qui intelliguntur a Domino apud Matthaeum, Esto sermo vester, Ita, ita, Non, non; quod ultra haec est, ex malo est, 5:37 5 ;

[3] nam ratiocinari de veris num ita sit, non ex bono est, quoniam tunc non percipitur verum sed modo creditur 6 ex auctoritate, et inde confirmatione a semet; 7 quod creditur ex auctoritate, hoc aliorum in se est et non suum, et quod 8 solum creditur inde 9 ex confirmationem hoc apparet post confirmationem ut verum, tametsi foret falsum; ut manifeste constare potest a fide cujusvis 10 religiosi, et ex ejus varietate in universo terrarum orbe; inde patet quae et qualis differentia est inter illos qui in regno caelesti Domini sunt, et inter illos qui in regno spirituali Ipsius sunt; causa differentiae est quia illi 11 vertunt vera Ecclesiae statim in bona per vitam, hi 12 autem manent in veris, et fidem praeferunt vitae. Qui vertunt vera Ecclesiae statim in bona per vitam, ita qui e regno caelesti sunt, describuntur a Domino apud Marcum 4:26-29, ac alibi pluries. De differentIa regni caelestis et regni spiritualis, videantur citata n. 9277.

Footnotes:

1. hic

2. ibi

3. ex illo

4. scientificum

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript inserts quod ita sit.

7. et

8. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

9. The Manuscript places this after confirmatione.

10. non

11. sui

12. illi

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.