From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #221

Study this Passage

  
/ 603  
  

221. [XXV.] DE CULTU DIVINO IN CAELO.

Cultus Divinus in caelis non absimilis est cultui Divino in terris quoad externa, sed quoad interna differt; sunt illis aeque doctrinae, sunt praedicationes, et sunt templa. Doctrinae quoad essentialia conveniunt, sed interioris sapientiae sunt quae in caelis superioribus, quam quae in caelis inferioribus praedicationes sunt secundum doctrinas: et sicut illis sunt domus et palatia (183-190), ita quoque sunt templa in quibus praedicationes fiunt. Quod talia in caelis quoque sint, est quia angeli continue perficiuntur sapientia et amore est enim illis aeque ac hominibus intellectus et voluntas, ac intellectus talis est ut continue queat perfici, similiter voluntas; intellectus per vera quae sunt intelligentiae, et voluntas per bona quae sunt amoris. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod intellectus sit recipiens veri, et voluntas boni (3623, 6125, 7503, 9300, 9930).

Quod sicut omnia se referunt ad verum et bonum, ita omne vitae hominis ad intellectum et voluntatem (803, 10122).

Quod angeli in aeternum perficiantur (4803, 6648).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4803

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4803. Memoratu dignum est quod prorsus ignotum 1 in mundo, nempe quod spirituum bonorum et angelorum status continue mutentur et perficiantur et quod sic evehantur in interiora provinciae in qua sunt, ita in nobiliores functiones; est enim in caelo continua purificatio, ac ut ita dicatur, nova creatio; sed usque ita se res habet quod nusquam aliquis angelus ad absolutam 2 perfectionem pervenire possit in aeternum, Dominus solus est perfectus, in Ipso et ex Ipso est omnis perfectio. Qui correspondent ori, continue volunt loqui, nam in loquendo summum voluptatis captant 3 ; cum illi perficiuntur, rediguntur ad id ut non aliud loquantur quam quod conducit sociis, communi, caelo, Domino; augetur apud illos jucundum ita loquendi in tantum, in quantum perit cupido se spectandi in loquela, et ambiendi sapientiam ex proprio.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts est.

2. The Manuscript interpolates absolutam above line.

3. habent

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10123

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10123. ‘Et mundabis a peccato super altari’: quod significet purificationem a malis in caelo et in Ecclesia, constat ex significatione ‘mundare’ quod sit purificare, ex significatione ‘peccati’ quod sit malum, nam omne malum ab homine vocatur peccatum, et ex significatione ‘altaris’ quod sit repraesentativum Domini quoad Divinum Bonum et Ipsius cultus 1 , de qua n. 9714, 9964, hic quoad Divinum Bonum in caelo et in Ecclesia; quia continuatur adhuc de influxu, praesentia, et receptione Domini 2 ibi, inde est quod etiam per ‘altare’ significetur caelum et Ecclesia quoad receptionem Divini Boni a Domino ibi; est enim Divinum Domini quod facit caelum et Ecclesiam, quoniam Dominus habitat ibi in Suo et non in proprio hominis; inde 3 quoque est quod per ‘altare’ 4 etiam significetur ipse homo in quo est caelum, seu in quo est Ecclesia, ita in quo est Dominus, et abstracte a persona ‘altare’ est ipsum Bonum quod a Domino apud angelos caeli et apud homines Ecclesiae;

[2] in his sensibus dicitur ‘altare’ apud Johannem, Datus est mihi calamus similis baculo, et adstitit angelus, dixit mihi, Metire templum Dei et altare, et adorantes in eo, Apoc. 11:1;

ibi ‘templum Dei et altare’ sunt 5 caelum et Ecclesia, ‘templum’ est Ecclesia spiritualis, et ‘altare’ est Ecclesia caelestis; ‘metiri’ est cognoscere quantum et quale veri et boni 6 , quapropter modo dicitur metire templum et altare, sed etiam ‘adorantes in eo’; quod ‘templum’ sit Ecclesia spiritualis, videatur n. 3720, et quod ‘metiri’ sit cognoscere statum rei quoad verum et bonum, n. 9603:

apud eundem,

Audivi alium angelum ex altari, dicentem, Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia Tua, Apoc. 16:7;

‘ex altari’ est ex caelo intimo, ubi caeleste bonum regnat; caeleste bonum est bonum amoris in Dominum:

apud Jeremiam,

Deseruit Dominus altare Sunt, abominatus est sanctuarium Suum, Threni 2:7;

‘deserere altare et sanctuarium’ est omne Ecclesiae, ‘altare’ omne Ecclesiae quoad bonum, et ‘sanctuarium’ omne Ecclesiae quoad verum.

Footnotes:

1. The Manuscript places this before quoad.

2. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

3. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

4. The Manuscript places this after etiam.

5. est

6. The Manuscript inserts ibi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.