From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #221

Study this Passage

  
/ 603  
  

221. [XXV.] DE CULTU DIVINO IN CAELO.

Cultus Divinus in caelis non absimilis est cultui Divino in terris quoad externa, sed quoad interna differt; sunt illis aeque doctrinae, sunt praedicationes, et sunt templa. Doctrinae quoad essentialia conveniunt, sed interioris sapientiae sunt quae in caelis superioribus, quam quae in caelis inferioribus praedicationes sunt secundum doctrinas: et sicut illis sunt domus et palatia (183-190), ita quoque sunt templa in quibus praedicationes fiunt. Quod talia in caelis quoque sint, est quia angeli continue perficiuntur sapientia et amore est enim illis aeque ac hominibus intellectus et voluntas, ac intellectus talis est ut continue queat perfici, similiter voluntas; intellectus per vera quae sunt intelligentiae, et voluntas per bona quae sunt amoris. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod intellectus sit recipiens veri, et voluntas boni (3623, 6125, 7503, 9300, 9930).

Quod sicut omnia se referunt ad verum et bonum, ita omne vitae hominis ad intellectum et voluntatem (803, 10122).

Quod angeli in aeternum perficiantur (4803, 6648).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10122

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10122. ‘Et juvencum peccati facies in diem super propitiationibus’: quod significet remotionem continuam malorum et inde falsorum in naturali homine per bonum innocentiae a Domino, constat ex significatione ‘juvenci’ quod sit bonum innocentiae in naturali homine, de qua n. 9391, 9990; ex significatione ‘peccati’ quod sit purificatio a malis et inde falsis, nam per ‘peccatum’ intelligitur sacrificium peccati, n. 10039, et per sacrificium peccati significatur purificatio a malis et falsis n. 1 9938, 9990, 10022, 10053; quod dicatur remotio malorum et inde falsorum, est causa quia mala et falsa apud hominem non ejiciuntur sed solum removentur, videantur citata n. 10057; ex significatione ‘in diem’ seu quovis die, quod sit continue; et ex significatione ‘propitiationum’ quod sint 2 receptio boni amoris et veri fidei a Domino 3 post remotionem malorum et inde falsorum, de qua n. 9506.

[2] Dicitur remotio malorum et inde falsorum, quoniam omnia falsa sunt ex malo quapropter quantum removetur malum tantum 4 removentur falsa cum his ita se habet: omnia in caelo se referunt ad bonum et inde verum, at 5 omnia in inferno se referunt ad malum et inde falsum inde similiter in homine; omnia quae e caelo sunt apud illum, se referunt ad bonum et verum, at 5 omnia quae ex inferno sunt apud illum se referunt ad malum et falsum; seu quod idem, omnia quae sunt Domino apud hominem, se referunt ad bonum et verum, at omnia quae sunt ab ipso homine, se referunt ad malum et falsum; quia illa sunt ad quae omnia in universo se referunt, et homo est receptaculum illorum, ideo 6 duo sunt apud hominem quae recipiunt illa, unum vocatur voluntas et alterum intellectus; 7 voluntas est receptaculum boni vel mali, et intellectus est receptaculum veri vel falsi; voluntas quae a Domino, quae etiam nova voluntas vocatur, est receptaculum boni, at intellectus qui a Domino, qui etiam vocatur novus intellectus, est receptaculum veri; at voluntas quae a proprio hominis, et quoque vocatur vetus voluntas, est receptaculum mali, et intellectus qui a proprio hominis, et quoque vocatur vetus intellectus, est receptaculum falsi; in hunc intellectum et in hanc voluntatem nascitur homo a parentibus, at in illum intellectum et in illam voluntatem nascitur homo a Domino, quod fit cum regeneratur; nam cum 8 homo regeneratur, concipitur ille et nascitur e novo;

[3] homo ita creatus est ut voluntas et intellectus unum faciant, ita ut duo illa simul constituant unum hominem; ' datus enim est homini 9 intellectus ut intelligere possit verum, sed ob finem ut implantetur voluntati et fiat bonum, et quantum fit voluntatis tantum est in homine, nam voluntas est intimum hominis, et est esse vitae ejus, intellectus autem exterius est, et existit inde; nam homo quod vult, hoc amat, et quod amat, hoc sentit jucundum, et ideo id vocat bonum; intellectus ei favet et confirmat per rationes, et 10 has vocat vera; inde est quod voluntas et intellectus unum faciant 11 re ipsa; sed quod appareat aliter, sicut fit, cum homo intelligit verum et tamen vult malum; ille usque, quando sibi relictus est, et ex se cogitat, prorsus intelligit sicut vult, hoc est, sicut amat 12 ;

[4] quod homo qui vult malum, usque loqui possit verum, ut et facere bonum, est ex hypocrisi, cui inservit verum et bonum pro mediis; talis homo, si media illa ei auferuntur, ac relinquitur in 13 libero, ruit in mala secundum lubitum voluntatis, et patrocinatur illis per facultatem suam intellectualem; hoc apprime patet a similibus in altera vita; ibi venit 14 unusquisque in 15 statum similem suae voluntatis, et tunc illi quibus non nova voluntas a Domino, ruant in mala omnis generis ac cogitant talia quae favent malis, utcumque in mundo prorsus aliter locuti fuerint ac aliter fecerint; lex enim ordinis Divini est ut voluntas et intellectus unam mentem faciant, ita unum hominem, proinde ut totus homo sit vel in caelo vel in inferno, et non pendeat inter utrumque, hoc est, ut oculo spectet ad illa quae caeli sunt, et corde ad illa quae inferni; per cor intelligitur voluntas et per oculum intellectus.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. sit

3. The Manuscript places this after falsorum.

4. removentur mala, tantum etiam

5. et

6. ita

7. The Manuscript inserts et.

8. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

9. nam homini datus est

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. ex illa ideo est ejus intellectus, nam quod homo vult, hoc amat, et quod amat hoc sentit jucundum et hoc vocat bonum, intellectus etiam favet, et omne quod favet vocat verum, talis est homo quoad interiora sua; nam homo qui intelligit verum et usque vult malum, ille quando sibi relictus est, et ex se cogitat tunc prorsus intelligit plane sicut amat, hoc est, sicut vult

13. The Manuscript inserts suo.

14. redigitur

15. ad

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10057

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10057. ‘Et accipies arietem secundum’: quod significet statum sequentem, qui est Divini Veri procedentis ex Divino Bono Domini in caelis, constat ex illis quae praecedunt et quae sequuntur; in praecedentibus actum est de sacrificiis 1 ex juvenco, et de holocausto ex ariete primo; in sequentibus agitur de ariete secundo, 2 et de impletione manus per illum 3 , et demum de sacrificio ex juvenco, et de holocausto quotidiano ex agnis. Quis non videre potest, qui 4 ex ratione aliquantum illustrata cogitat, quod in singulis illis arcana caeli lateant? nam ad quid alioquin fuissent 5 sacrificia et holocausta cum tot ritualibus? ut quod altare inundaretur sanguine, ac quod sanguis daretur super auriculam auris, pollicem manus, et pollicem pedis, Aharonis et filiorum ejus, et quoque super vestes illorum 6 ; et quod in sacrificio adeps intestinorum, jecoris, et renum cum ipsis renibus, adolerentur super altari, et reliqua comburerentur igne extra castra, vel comederentur, et in holocausto quod intestina et crura posita 7 super segmenta et caput adolerentur; tum quod illa quae 8 ex secundo ariete 9 primum super volis Aharonis et filiorum ejus agitarentur, et quod aliquae partes ex illo comederentur; expendat qui velit, annon talia fuissent terrestria nullius rei 10 si non involvissent sancta arcana? et si sancta arcana, omnino erunt talia quae sunt caeli et Ecclesiae, et in supremo sensu quae sunt Domini, nam haec solum sancta sunt, quia Divina; si fides sit quod Verbum sit sanctum, et a Divino quoad omnia et singula inspiratum, etiam fides erit quod omnia et singula quae de sacrificiis et holocaustis instituta sunt, intus in se comprehendant et contineant talia; quid autem comprehendunt et continent in se, nequaquam sciri potest in terris nisi sciatur quid per talia significatur in caelis; quid autem significatur, docet solus 11 sensus internus Verbi, quoniam hic evolvit correspondentias, omnia enim quae in naturali mundo sunt correspondent illis quae in spirituali mundo, ex causa quia ille ex hoc existit et subsistit.

[2] Quid autem sacrificia et holocausta quae in hoc capite describuntur involvunt, ex evolutione correspondentiarum per sensum internum in serie dicetur. In supremo sensu, in quo omnia sancta Divina sunt, agitur de glorificatione 12 Humani Domini, ac in sensu repraesentativo de regeneratione hominis; ipse processus glorificationis Humani Domini ac regenerationis hominis, plene per illa quae de sacrificiis et holocaustis mandata sunt describuntur; qui processus ut capiatur, illum exponere licet 13 per talia quae cadere possunt in intellectum; notum est quod visa oculis et audita auribus appercipiantur intus apud hominem, et quasi transeant e mundo per oculos aut per aures in cogitationem, ita in intellectum, nam cogitatio est intellectus; et si talia sunt quae amantur, inde transeunt in voluntatem, ac dein e voluntate per viam intellectualem 14 in loquelam oris, et quoque 15 in actum corporis; talis circulus rerum est e mundo per naturalem hominem in ejus spiritualem, et ab hoc iterum in mundum; sed sciendum est quod circulus ille instituatur ex voluntate, quae est intimum vitae hominis, et quod ibi incohet, et inde peragatur, et voluntas hominis qui in bono est regitur e caelo a Domino, tametsi aliter apparet; est enim influxus e spirituali mundo in naturalem, ita per internum hominem in ejus externum, non autem vicissim 16 ; internus enim homo est in caelo, externus autem in mundo.

[3] Quia hic circulus est circulus vitae hominis, ideo cum homo regeneratur, secundum eundem regeneratur, et cum regeneratus est, secundum eundem vivit et agit; quapropter, cum regeneratur homo, per auditum et visum insinuantur vera quae fidei erunt, ac illa implantantur memoriae naturalis ejus hominis, e memoria illa subducuntur in cogitationem quae intellectus, et quae amantur fiunt voluntatis; et quantum fiunt voluntatis, tantum fiunt vitae, nam voluntas hominis est ipsa vita ejus, et quantum fiunt vitae, tantum fiunt affectionis ejus, ita charitatis in voluntate, et 17 fidei in intellectu; postea homo ex illa vita, quae est vita charitatis et fidei, loquitur et agit, ex charitate quae est voluntatis exit loquela oris, et quoque actus corporis, utrumque per viam intellectualem, ita per viam fidei; ex his 18 constat quod circulus regenerationis hominis sit similis circulo vitae ejus in communi, et quod ille similiter instituatur in voluntate per influxum e caelo a Domino.

[4] Inde quoque patet quod bini status sint homini qui regeneratur, primus cum implantantur vera fidei et conjunguntur bono charitatis, alter cum ex bono charitatis per vera fidei loquitur et secundum illa agit; sic quod primus status sit e mundo per naturalem hominem in spiritualem, ita in caelum, et alter e caelo per spiritualem hominem in naturalem, ita in mundum; 19 spiritualis seu internus homo est, ut supra dictum est, in caelo, ac naturalis seu externus homo 20 in mundo; hic circulus est circulus regenerationis hominis, et inde est circulus vitae spiritualis ejus; de bino illo statu hominis qui regeneratur, videantur citata n. 9274.

[5] Ex dictis aliqua idea 21 capi potest de glorificatione Humani Domini, nam sicut Dominus glorificavit Humanum Suum, ita 22 regenerat hominem, quapropter, ut prius aliquoties dictum est, regeneratio hominis est imago glorificationis Domini; inde patet quod primus status glorificationis Ipsius fuerit Humanum Suum Divinum Verum facere, et unire illud cum Divino Bono quod in Ipso, et quod alter status fuerit ex Divino Bono agere 23 per Divinum Verum, nam per Divinum Verum procedens ex Divino Bono Domini 24 conditur caelum et conditur Ecclesia, et per illud omnes qui in Ecclesia regenerantur. Haec sunt quae per sacrificia et holocausta, et eorum ritualia, de quibus in hoc capite, describuntur; per sacrificium ex juvenco et per holocaustum ex primo ariete, primus status, et per impletiones manus ex secundo ariete secundus status; et tandem per sacrificium ex juvenco 25 , et per holocausta quotidiana ex agnis significatur continuum ejus.

[6] Sciendum est quod apud hominem qui regeneratur, purificatio a malis et inde falsis continue perstet, nam quantum homo a malis et falsis purificatur, tantum implantantur vera quae fidei, et haec conjunguntur bono quod charitatis, et tantum dein homo ex bono charitatis agit; purificatio a malis et falsis apud hominem non est liberatio ab illis, sed est remotio eorum, videatur n. 868, 887, 894, 929, 1581, 2269, 2406, 4564, 8206, 8393, 8988, 9014, 9333, 9446-9451, 9938. Ast apud Dominum non fuit remotio, sed ejectio eorum quae ex matre 26 traxit, ita plenaria liberatio ab illis, usque adeo ut non amplius filius Mariae esset, videantur citata n. 9315 fin. Haec praemissa sunt ut sciatur quid significatur per impletionem manus ex secundo ariete, de quo nunc sequitur.

Footnotes:

1. sacrificio

2. The Manuscript inserts et de holocausto, .

3. ex illo

4. si

5. forent

6. illos et vestes eorum

7. The Manuscript deletes posita, and inserts ponerentur.

8. et in holocausto

9. The Manuscript inserts quod omnia quae sacrificarentur, .

10. ludibria

11. solum

12. agitur in supremo sensu de glorificatione altered to involvunt glorificationem [but agitur was not deleted]

13. instituta ex mandato Divino ibi describitur is deleted, but nothing has been inserted its place. The Manuscript has continues qui ut capiatur, exponere licet

14. The Manuscript inserts vel.

15. vel

16. et non vice versa

17. ac tantum

18. quibus

19. nam

20. est

21. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

22. The Manuscript inserts quoque.

23. The Manuscript inserts quod fit.

24. quod procedit ex Divino Bono Ipsius, per illud

25. juvencis

26. haereditario

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.