From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #21

Study this Passage

  
/ 603  
  

21. Sunt angeli qui interius magis et minus recipiunt Divinum a Domino procedens; qui magis interius recipiunt, vocantur angeli caelestes, at qui minus interius vocantur angeli spirituales: inde caelum distinguitur in duo regna, quorum unum vocatur Regnum Caeleste; alterum Regnum Spirituale. 1

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod caelum in toto in duo regna distinctum sit, in regnum caeleste et in regnum spirituale (3887, 4138).

Quod angeli regni caelestis recipiant Divinum Domini in parte voluntaria, ita interius quam angeli spirituales, qui recipiunt illud in parte intellectuali (5113, 6367, 8521, 9935 [9936?] 9995, 10124).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3804

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3804. ‘Et cucurrit et indicavit patri suo’: quod significet agnitionem per interiora vera, constat ex significatione ‘currere et indicare’ quod sit affectio notum faciendi, hic ex agnitione; et ex significatione ‘patris sui’ quod sit bonum quod ‘Laban’; quod per vera interiora, repraesentatur per ‘Rachelem’, quae est affectio veri interioris; inde resultat quod per illa verba significetur agnitio per interiora vera. Cum his ita se 1 habet: bonum quod ‘Jacob’ repraesentat, quod est bonum naturalis, sicut omne bonum in genere, 2 cognoscitur et agnoscitur quod sit, non autem quale sit, nisi per vera; bonum enim suum quale accipit a veris, et sic per vera cognoscitur et agnoscitur; bonum enim non fit bonum quod charitatis vocatur, antequam implantata ei sunt vera; et qualia vera ei implantantur, tale fit bonum;

[2] inde est quod unius bonum, tametsi simillimum apparet, non tamen est sicut alterius, nam bonum in omnibus et singulis qui in universo terrarum orbe, inde differt; se habet hoc sicut facies humanae, in quibus se utplurimum affectiones effigiant, quod nusquam in universo genere humano dentur prorsus similes; ipsa vera faciunt sicut faciem boni, cujus pulchritudo est a forma veri, sed quod afficit, est bonum; tales sunt formae angelicae omnes, et talis foret homo, si in amore in Dominum et in charitate erga proximum ab interiore vita foret; in tales formas est homo creatus quia in similitudinem et imaginem Dei; et tales formae sunt illi qui regenerati sunt quoad spiritus suos, utcumque apparent quoad corpus. Inde constare potest quid intelligitur per quod agnoscatur bonum per interiora vera.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript inserts quidem.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3745

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3745. Quanta et qualis varietas est, constare potest a varietate in corpore humano; notum est quod unum organum et membrum non sit simile alteri, sicut organum visus non est simile organo auditus, pariter organum olfactus, et organum gustus, et quoque organum tactus quod se per universum corpus diffundit; sic etiam membra, ut brachia, manus, lumbi, pedes, plantae; et quoque viscera quae intus latent, ut illa quae sunt capitis, nempe cerebrum, cerebellum, medulla oblongata, et medulla spinalis, cum omnibus organulis, viscerulis, vasis, et fibris, ex quibus illa; tum ea quae sunt corporis infra caput, ut cor, pulmones, ventriculus, hepar, pancreas, lien, intestina, mesenterium, renes; et quoque ea quae generationi dicata sunt in utroque sexu; quae omnia et singula quod inter se dissimilia sint quoad formas, et quoad functiones, et tam dissimilia ut prorsus differant, notum est; similiter formae intra formas, quae quoque tali varietate sunt ut non una forma, ne quidem una particula sit prorsus similis alteri, nempe ita similis, ut loco alterius substitui possit, absque aliqua, etiamsi pusilla, alteratione. Haec omnia et singula correspondent caelis, sed ita ut quae corporea et materialia sunt apud hominem, ibi sint caelestia et spiritualia; ac ita correspondent ut inde existant et subsistant.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.