From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #20

Study this Passage

  
/ 603  
  

20. [IV.] QUOD CAELUM DISTINCTUM SIT IN DUO REGNA.

Quoniam in caelo sunt infinitae varietates, et una societas non prorsus similis alteri, ne quidem unus angelus alteri, 1 ideo distinguitur caelum in communi, in specie et in parte; in communi in duo regna, in specie in tres caelos, ac in parte in innumeras societaes: de singulis in nunc sequentibus dicetur. Regna dicuntur, quia caelum vocatur "Regnum Dei."

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod infinita varietas sit, et nusquam aliquid idem cum altero (7236, 9002).

Quod etiam in caelis infinita varietas sit (684, 690, 3744, 5598, 7236).

Quod varietates in caelis sint varietates boni (3744, 4005, 7236, 7883, 7836, 9002).

Quod per id omnes societates in caelis, et unusquisque angelus in societate, a se invicem distincti sint (690, 3241, 3519, 3804, 3986, 4067, 4149, 4263, 7236, 7833, 7836).

Sed quod usque omnes unum faciant per amorem a Domino (457, 3986).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4067

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4067. ‘Et ecce nullatenus is cum eo sicut heri nudius tertius’:

quod significet statum prorsus mutatum erga bonum per ‘Jacob’ significatum, a quo tamen nihil desumptum quin haberet sua sicut prius, praeter statum quoad conjunctionem, constare potest ex eo quod nullatenus is cum eo sicut heri nudius tertius sit status prorsus mutatus erga Jacobum, hoc est, erga bonum per ‘Jacob’ significatum; et ex illis quae praecedunt, quod [a] Labane, hoc est, a bono per ‘Labanem’ significato, nihil desumptum quin haberet sua sicut prius.

[2] Ut comprehendatur quomodo cum bonis et veris apud hominem se habet, revelandum est quod vix alicui notum est; scitur quidem et agnoscitur quod omne bonum et omne verum a Domino; et quoque agnoscitur a quibusdam quod influxus sit, sed talis ut homo non sciat; at quia non scitur, ad minimum non agnoscitur corde, quod circum hominem sint spiritus et angeli et quod internus homo sit in medio eorum et sic regatur a Domino, parum id creditur tametsi dicitur: sunt societates innumerabiles in altera vita, quae dispositae et ordinatae sunt a Domino secundum omnia genera boni et veri, et societates quae in opposito sunt secundum omnia genera mali et falsi; usque adeo ut non detur aliquod genus boni et veri, nec aliqua species illius generis, ne quidem aliqua differentia specifica, quae non habent societates angelicas tales, seu quibus non correspondent societates angelicae; et vicissim ut non detur aliquod genus mali et falsi, nec aliqua species illius generis, ne quidem aliqua differentia specifica, quibus non correspondent societes 1 diabolicae; in talium societate est unusquisque homo quoad interiora sua, hoc est, quoad cogitationes [et] affectiones, tametsi hoc nescit; omne quod homo cogitat et vult 2 , est inde, usque adeo ut si ei societates spirituum et angelorum in quibus est, auferrentur, momento illo nullius cogitationis et nullius voluntatis esset, immo momento illo occumberet plane mortuus; talis est status hominis, quamvis ille credit quod ex seipso omnia habeat, et quod nec infernum nec caelum sit, aut quod infernum sit longe remotum ab illo, et quoque caelum.

[3] Insuper bonum apud hominem apparet ei sicut simplex quoddam aut sicut unum, sed usque est tam multiplex, et constat ex tam 3 variis ut nusquam explorare possit quoad solum communia; similiter se habet cum malo apud hominem: quale autem bonum est apud hominem, talis societas angelorum est apud illum, et quale malum est apud hominem, talis societas spirituum malorum est apud eum; homo sibi ipsi adsciscit societates, seu semet ipsum ponit in societate talium, nam simile simili associatur, ut pro exemplo, qui avarus est, is adsciscit societates 4 similium qui in tali cupiditate sunt; qui amat se prae aliis et contemnit alios, is adsciscit similes; qui in vindictis jucundum habet, is tales qui in simili jucundo sunt; ita in reliquis; communicant illi cum inferno, in medio illorum homo est et regitur prorsus ab illis, usque adeo ut non sit sui juris sed illorum, tametsi 5 putat ex jucundo quod ei, et 6 inde libero’, quod semet ipsum regat; qui autem non avarus est, aut qui non amat se prae aliis et non contemnit alios, et qui non in vindictis jucundum habet, [is] in societate angelorum similium est et per illos ducitur a Domino, et quidem per liberum ad omne bonum et verum ad quod se duci patitur; et sicut ad bonum interius et perfectius se duci patitur, ita perducitur ad societates angelicas interiores et perfectiores; mutationes status ejus non aliud sunt quam mutationes societatum: quod ita se res habeat, constat mihi ex continua nunc plurium annorum experientia, ex qua mihi hoc tam familiare factum est, sicut quoddam familiare apud hominem ab infantia ejus.

[4] Ex his nunc constare potest quomodo se habet cum regeneratione hominis, et cum jucundis et bonis mediis per quae homo a statu veteris hominis perducitur ad statum novi hominis a Domino, quod nempe hoc fiat media non aliud sunt quam societates tales, quae homini applicantur a Domino, ut per illas introduci possit ad bona et vera spiritualia et caelestia; ad quae cum perductus est, tunc separantur illae societates, et interiores ac perfectiores adjunguntur: per bonum medium quod per ‘Labanem’ significatur, non aliud ‘intelligitur, et non aliud’ per separationem boni illius, de qua in hoc capite agitur.

Footnotes:

1. The Manuscript deletes infernales, and inserts diabolicae.

2. The Manuscript has et quod vult,

3. The Manuscript has tot

4. The Manuscript has spirituum

5. The Manuscript inserts homo.

6. The Manuscript has ex libero inde

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3986

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3986. ‘Et benedixit 1 tibi Jehovah’ ad pedem meum': quod significet a Divino quod naturali, constat a significatione ‘benedicere Jehovah’ quod sit donari bono, de qua n. 3406, et quod sit conjunctio, n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584, ita ‘benedicere Jehovah’ est donari bono Divino per conjunctionem, hic cum bono naturalis quod per ‘Jacobum’ repraesentatur; naturale est quod per ‘pedem’ significatur; quod ‘pes’ sit naturale, videatur n. 2162, 3147, 3761, et porro constabit a correspondentia Maximi Hominis cum singulis apud hominem ad finem capitum; inde patet quod per ‘benedixit tibi Jehovah ad pedem meum’ significetur a Divino quod naturali.

[2] Arcanum quod in his et in illis quae mox praecedunt, latet reconditum, paucis si ulli notum est, quapropter revelandum; bona quae apud homines tam intra Ecclesiam quam extra Ecclesiam, sunt prorsus varia, et tam varia ut bonum unius hominis non sit prorsus simile bono alterius; varietates existunt a veris cum quibus bona conjunguntur, omne enim bonum habet suum quale a veris, et vera habent suum essentiale a bonis, varietates etiam existunt ab affectionibus quae sunt amoris cujusvis, quae radicantur et appropriantur homini per vitam ejus; sunt apud hominem, etiam intra Ecclesiam, pauca vera genuina, et adhuc pauciora apud hominem extra Ecclesiam, inde raro sunt affectiones veri genuini;

[3] sed usque illi qui in bono vitae sunt, seu qui in amore in Deum et in charitate erga proximum vivunt, salvantur; quod salvari possint, est inde quia Divinum Domini inest bono amoris in Deum et bono charitatis erga proximum, et ubi Divinum inest, ibi disponuntur omnia in ordinem, ut conjungi possint cum genuinis bonis et genuinis veris quae in caelis; quod ita sit, constare potest a societatibus quae 2 caelum constituunt, quae innumerabiles sunt, et quarum omnes et singulae quoad bonum et verum variae sunt, at usque simul sumptae unum caelum 3 conformant; se habent illae sicut membra et organa corporis humani, quae tametsi ubivis varia, usque tamen unum hominem 4 constituunt; unum enim nusquam constituitur cum pluribus ab unis iisdem, seu prorsus similibus, sed a variis harmonice conjunctis; varia harmonice conjuncta sistunt omne unum; similiter se habet cum bonis et veris in mundo spirituali, quae tametsi varia sunt adeo ut non prorsus similia 5 apud unum sicut apud alterum, usque unum faciunt a Divino 6 per amorem et charitatem amor enim et charitas est conjunctio spiritualis; varietas eorum es caelestis harmonia, quae facit tale concors ut unum sint in Divino, hoc est, in Domino;

[4] praeterea bonum amoris in Deum et bonum charitatis erga proximum, utcumque 7 vera varia sunt, et veri affectiones variae, usque sunt receptibilia veri et boni genuini, sunt enim, ut ita dicatur, non dura et resistibilia, sed quasi mollia et cedentia, patiuntur enim se duci a Domino, et sic flecti ad bonum, et per bonum a Ipsum; aliter qui in amore sui et mundi sunt, illi non patiuntur enim se duci et flecti a Domino, et ad Dominum, sed duriter resistunt, nam semet ducere volunt, et magis adhuc cum iidem in principiis falsi confirmatis sunt;

[5] quamdiu tales sunt, non admittunt Divinum.

Ex hi nunc constare potest quid in sensu interno significatur per illa verba quae Jacobus ad Labanem locutus est; per ‘Labanem’ enim significatur tale bonum quod non genuinum est, quia non ei genuina vera implantata sunt, sed usque tale ut ei conjungi possint et in quo Divinum possit esse; quale bonum solet esse apud infantes pueros antequam receperint genuina vera; et quale bonum etiam apud simplices intra Ecclesiam qui pauca vera fidei sciunt, sed usque in charitate vivunt; et quale etiam apud gentes probas quae in sancto cultu suorum deorum sunt; per tale bonum introduci possunt vera et bona genuina, ut constare potest ab illis quae de infantibus et simplicibus intra Ecclesiam n. 3690 dicta sunt; et quae de gentibus probis extra Ecclesiam n. 2598-2603.

Footnotes:

1. cap. xxx and Arcana Coelestia 3978 have Jehovah tibimet

2. The Manuscript has caelos

3. The Manuscript has constituunt

4. The Manuscript has conformant

5. The Manuscript inserts sint.

6. The Manuscript has Domini

7. The Manuscript has varia sunt vera et variae affectiones veri

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.