From Swedenborg's Works

 

De Coelo et de Inferno #179

Study this Passage

  
/ 603  
  

179. Quia vestes angelorum correspondent intelligentiae illorum, ideo etiam correspondent vero, quoniam omnis intelligentia est ex Divino Vero quapropter sive dicas quod angeli induti sint secundum intelligentiam, sive secundum Divinum Verum, idem est. Quod vestes quorundam coruscent sicut ex flamma, et quorundam splendeant sicut ex luce, est quia flamma correspondet bono, et lux vero ex bono: 1 quod quorundam vestes sint candidae et albae absque splendore, et quorundam diversicolores, est quia Divinum bonum et verum minus fulgent, et quoque varie recipiuntur apud minus intelligentes; 2 candidum etiam et album correspondent vero; 3 et colores varietatibus ejus 4 Quod in intimo caelo sint nudi, est quia in innocentia sunt, et innocentia correspondet nuditati. 5

Footnotes:

1. [Swedenborg's footnote] Quod "vestes" in Verbo significent vera ex correspondentia (1073, 2576, 5319, 5054, 9212, 9216, 9952, 10536).

Quia vera investiunt bonum (5248).

Quod "velamen" significet intellectuale, quia intellectus est recipiens veri (6378).

Quod "vestes candidae ex bysso" significent vera ex Divino (5319, 9469).

Quod "flamma" significet bonum spirituale, et "lux" inde verum ex illo bono (3222, 6832).

2. [Swedenborg's footnote] Quod angeli et spiritus appareant induti vestibus secundum vera, ita secundum intelligentiam (165, 5248, 5954, 9212, 9216, 9812 [9814?] 9952, 10536).

Quod vestes angelorum sint cum splendore, et absque splendore (5248).

3. [Swedenborg's footnote] Quod "candidum" et "album" in Verbo significet verum, quia ex luce in caelo (3301, 3993, 4001 [4007?]).

4. [Swedenborg's footnote] Quod colores in caelo sint variegationes lucis ibi (1042, 1043, 1053, 1624, 3993, 4530, 4742, 4922).

Quod "colores" significent varia quae intelligentiae et sapientiae sunt (4530, 4922, 4677, 9466).

Quod "lapides pretiosi" in Urim et Thummim secundum colores significaverint omnia veri ex bono in caelis (9865, 9868, 9905).

Quod colores quantum trahunt ex rubro, significent bonum; quantum ex albo verum (9476).

5. [Swedenborg's footnote] Quod omnes in intimo caelo sint innocentiae, et quod ideo appareant nudi (154, 165, 297, 2736, 3887, 8375, 9960). Quod innocentia sistatur in caelo per nuditatem (165, 8375, 9960).

Quod innocentibus et castis nuditas non sit pudori, quia absque scandalo (165, 213, 8375).

  
/ 603  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9865

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9865. ‘Rubinus, topazius, carbunculus’: quod significet caelestem amorem boni, constat ex significatione 'illorum lapidum, quod sint bonum caelestis amoris; amor caelestis est amor in Dominum a Domino. Quod lapides illi eum amorem significent, est ex colore illorum rubro et flammeo, et rubrum significat amorem, n. 3300, similiter flammeum, n. 3222, 6832, 1 7620-7622, 9570, hic amorem caelestem, quia in primo ordine sunt; et quae in primo ordine, correspondent illis quae in caelo intimo, ubi amor caelestis, hoc est, amor in Dominum regnat; duodecim 2 lapides in pectorali, quia repraesentabant omnia vera ex bono, 3 inde repraesentabant quoque totum caelum, nam caelum est caelum ex Divino Vero procedente ex Divino Bono Domini; angeli ibi, qui constituunt caelum, sunt receptiones ejus; inde est quod tres lapides qui in primo ordine, repraesentent caelum intimum, proinde amorem qui ibi, qui vocatur amor caelestis boni, et amor caelestis veri; lapides qui in primo ordine amorem caelestem boni, qui in secundo amorem caelestem veri; quod illi lapides eum amorem repraesentent, trahunt ex colore, ut dictum est, nam lapides pretiosi secundum colores suos repraesentant;

[2] apparent enim in caelis colores pulchritudine ineffabili, nam sunt 4 modificationes lucis caelestis, et lux caelestis est Divinum Verum procedens a Domino; inde patet quod colores ibi sistantur secundum variationes boni et veri; ita sunt modificationes lucis procedentis a Domino per angelos. Lux quae a Domino procedit apparet in intimo caelo sicut flamma, quapropter colores qui inde sunt rubent et fulgurant; at eadem lux apparet in medio caelo sicut lux candida, quapropter colores qui inde sunt candent, et quantum boni in se habent, coruscant; inde est quod bini colores fundamentales sint ad quos omnes reliqui se referunt, nempe color ruber et color albus, et quod color ruber sit repraesentativus boni, 5 et color albus repraesentativus veri, videatur n. 9467.

[3] Ex his nunc constat unde est quod lapides 6 tot colorum secundum ordines in pectorali positi 7 fuerint, ut nempe repraesentarent omnia bona et vera quae in caelis in suo ordine, proinde universum caelum; quod lapides primi ordinis, qui sunt rubinus, topazius, et carbunculus, repraesentarent amorem caelestem boni, est quia illi trahunt a rubro; rubinus etiam, qui in primo loco est, in lingua originali derivatur a voce quae significat rubedinem; et carbunculus, qui in tertio loco, in ea lingua derivatur a voce quae significat fulgurationem, qualis ab igne; topazius autem, qui in medio loco, e qua voce derivatur, ignotum est, quod a 8 rubro flammeo colore fuerit, verosimile est; inde est quod 9 simile de illo 10 quod de auro dicatur apud Hiobum, Cum sapientia non certabit topazius Aethiopiae, auro puro non aestimabitur, Hiob. 28:19 11 ; ‘aurum’ etiam est bonum amoris, n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 12 8932, 9490, 9510.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts enim.

3. exinde

4. The Manuscript inserts illi.

5. at

6. The Manuscript inserts pretiosi.

7. sint

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript inserts paene.

10. The Manuscript places this after dicatur.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3993

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3993. ‘Removendo abinde omne pecus punctatum et maculosum’: quod significet quod separabitur omne bonum et verum quod ejus cum quo mixtum malum quod est ‘punctatum’, et cum quo mixtum falsum quod est ‘maculosum’, constat ex significatione ‘removere’ quod sit separare; et ex significatione ‘pecudis’, quae hic sunt caprae et agni, quod sint bona et vera, de qua n. 1824, 3519. Quod his et sequentibus hujus capitis arcana insint, inde videri potest quod perplura sint quae 1 in Verbo Divino non memoratu digna forent, nisi in illis arcaniora sint quam qualia apparent in littera, sicut quod Jacob pro mercede petierit pecus punctatum et maculosum in capris, et nigrum in agnis; quod dein in canaliculis posuerit baculos ex corylo et platano decorticatos ad album ante greges Labanis; cum incalescerent, et quoad agnos quod dederit facies gregis ad variegatum et nigrum in grege Labanis; et quod sic non bona sed 2 mala arte dives factus; in his non aliquid Divinum apparet, cum tamen Verbum in omnibus et singulis et quoad minimam iotam Divinum est; et praeterea hoc scire nihil prodest, ne quidem minimum ad salutem, cum tamen Verbum quia Divinum, non nisi quam talia quae conducunt ad salutem et ad vitam aeternam, in se continet;

[2] 3 ex illis et ex similibus alibi, quisque concludere potest quod arcanum inibi sit, et quod singula, tametsi talia sunt in sensu litterae, diviniora ferant intus; quid autem intus ferunt, nusquam alicui constare potest nisi ex sensu interno, hoc est, nisi sciat quomodo haec percipiuntur ab angelis, 4 ii enim in sensu spirituali sunt cum homo in historico naturali; qui bini sensus, quam remoti appareant a se invicem, tametsi conjunctissimi sunt, ab his et reliquis luculenter patere potest. Ipsum arcanum quod in his et sequentibus hujus capitis inest, quidem aliquatenus sciri potest ab illis quae prius de Labane et de Jacobo dicta sunt, quod nempe ‘Laban’ sit tale bonum per quod bona et vera genuina introduci possint, et quod ‘Jacob’ sit bonum veri; sed quia pauci sciunt quid sit naturale correspondens bono spirituali, et pauciores quid bonum spirituale, et quod correspondentia esse debeat, et adhuc pauciores quod bonum quoddam apparens ut bonum sit medium introducendi bona et vera genuina, ideo arcana quae de illis agunt, non facile ad captum possunt exponi, nam in umbram intellectus cadunt, et est sicut 5 quis aliena lingua loquitur, et in ea utcumque clare exponit rem, usque audiens non intelligit; sed tametsi ita est, usque dicendum quia quid Verbum in sensu interno recondit, aperiendum est.

[3] Agitur hic in sensu supremo de Domino quomodo Ipse Naturale Suum Divinum fecit; et in sensu 6 repraesentativo de naturali apud hominem quomodo Dominus id regenerat, et redigit ad correspondentiam cum interiore ejus homine, hoc est, cum illo qui victurus post obitum corporis, 7 et tunc spiritus hominis vocatur, qui cum solutus est a corpore, secum habet omnia quae externi hominis sunt, praeter ossa et carnem; nisi correspondentia interni hominis cum externo facta 8 fuerit in tempore seu in vita corporis, postmodum non fit; de conjunctione utriusque per regenerationem a Domino in sensu interno hic agitur.

[4] Actum est de communibus veris, quae homo recipere et agnoscere debet antequam regenerari potest; per ‘decem filios Jacobi ex Lea et ancillis’ illa significata sunt; et postquam illa receperit et agnoverit, de conjunctione externi hominis cum interiore, seu naturalis cum spirituali, quod significatum est per ‘Josephum’;

nunc secundum ordinem agitur de fructificatione boni et multiplicatione veri, quae tunc primum existit quando conjunctio facta est, et tantum existit quantum conjunctio fit; haec sunt quae significantur per gregem quem sibi Jacobus comparavit per gregem Labanis; ‘grex’ ibi significat bonum et verum, ut alibi multoties in Verbo, ‘grex Labanis’ bonum quod per Labanem repraesentatur, quod quale sit, supra dictum est; ‘grex Jacobi’ significat bonum et verum genuinum, quod comparatur per illud.

[5] Sed quomodo bona et vera genuina comparantur, hic describitur; sed hoc nullatenus comprehendi potest nisi sciatur quid per punctatum, quid per maculosum, quid per nigrum, et quid per album, in sensu interno significatur, quapropter hic primum de illis agendum: punctatum et maculosum est quod ex nigro et albo; ‘nigrum’ significat in genere malum, in specie proprium hominis, quia hoc non nisi quam malum est; ‘tenebricosum’ autem significat falsum, et in specie principia falsi; ‘album’ in sensu 9 interno significat verum, proprie Justitiam et Meritum Domini, et inde justitiam et meritum Domini apud hominem; hoc album vocatur candidum, splendet enim a luce quae a Domino; ‘album’ autem in opposito sensu significat justitiam propriam, seu meritum proprium; verum enim absque bono secum habet tale meritum, nam cum quis facit bonum, non ex bono veri, tunc semper vult retribui, nam propter se facit, at cum 10 verum facit ex bono, tunc illustratur 11 illud ex luce quae a Domino; inde patet quid ‘maculosum’, quod nempe sit verum cum quo mixtum falsum; et quid ‘punctatum’, quod nempe sit bonum cum quo mixtum malum.

[6] Apparent actualiter colores in altera vita tam pulchri et splendidi ut non describi queant, n. 1053, 1624; sunt illi ex variegatione lucis et umbrae in albo et nigro, sed lux ibi, tametsi ut lux coram oculis apparet, non tamen est sicut lux in mundo; lux in caelo in se habet intelligentiam et sapientiam, nam Divina Intelligentia et Sapientia a Domino ut lux ibi sistitur, et quoque illuminat universum caelum, n. 2776, 3138, 3167, 3190, 3195, 3222, 3223, 3225, 3339-3341, 3485, 3636, 3643, 3862; umbra etiam in altera vita, tametsi ut umbra apparet, non tamen est sicut umbra in mundo, umbra enim ibi est absentia lucis, proinde carentia intelligentiae et sapientiae; inde nunc album et nigrum, quae quia ex luce ibi in qua est intelligentia et sapientia, et ex umbra quae est carentia earum, existunt, patet quod per illa, nempe per album et nigrum, significentur talia quae supra dicta sunt; inde nunc colores qui sunt modificationes lucis et umbrae in albis et nigris, ut in planis, variegationes inde sunt quae vocantur colores, n. 1042, 1043, 1053;

[7] 12 ex his nunc constare potest quid punctatum, seu signatum et discretum punctis, nempe nigris et albis, quod sit bonum cum quo mixtum malum, tum quid maculosum quod sit verum cum quo mixtum falsum; haec sunt quae ex bono Labanis desumpta sunt, inservitura introducendis bonis et veris genuinis; sed quomodo haec inservire possint, est arcanum, quod quidem clare sisti potest coram illis qui in luce caeli sunt, quia in hac, ut dictam, est intelligentia, sed non clare coram illis qui in luce mundi sunt, nisi lux mundi illorum illustrata sit a luce caeli, ut apud illos qui regenerati sunt; quisque enim regeneratus videt bona et vera in naturali suo lumine ex luce caeli, nam lux caeli facit visum ejus intellectualem, et lumen mundi visum naturalem; at quomodo se habent, paucis usque dicendum est;

[8] apud hominem non datur bonum purum, seu bonum cum quo non mixtum est malum, nec verum purum, seu verum cum quo non mixtum est falsum; voluntarium enim hominis non est nisi quam malum, e quo continue in intellectuale ejus influit falsum, nam sicut notum est, homo hereditario secum trahit malum successive a parentibus cumulatum; ex hoc 13 ipse actualiter producit malum et facit suum, et adhuc malum a se superaddit; sed mala apud hominem sunt varii generis; sunt mala cum quibus bona non misceri possunt, et sunt mala cum quibus possunt; similiter falsa; nisi hoc foret, nusquam aliquis homo potuisset regenerari; mala et falsa cum quibus non misceri possunt bona et vera, sunt quae contraria sunt amori in Deum, et amori erga proximum, sicut sunt odia, vindictae, crudelitates, et inde contemptus aliorum prae se; tum quoque inde persuasiones falsi; at mala et falsa cum quibus misceri possunt bona et vera, sunt quae non contraria sunt amori in Deum et amori erga proximum, ut pro exemplo:

[9] si quis amat se prae aliis, et ex illo amore studet excellere aliis in vita morali et civili, in scientificis et doctrinalibus, et ad dignitates evehi, et quoque ad opes prae aliis et tamen agnoscit et adorat Deum, officia ex corde praestat proxima ac justum et aequum ex conscientia agit, malum illius amoris sui es cum quo bonum et verum misceri possunt; est enim 14 malum quod proprium est hominis,

15 in quod hereditario nascitur, quod si ei cito auferretur, foret ignem vitae ejus primae exstinguere; at qui amat se prae aliis, et ex illo amore contemnit alios prae se, odio habet qui non honorant, et quasi adorant, et jucundum odii in vindicta e crudelitate propterea sentit, talis amoris malum est cum quo bonum et verum misceri non possunt, nam sunt contraria.

[10] Sit quoque pro exemplo, si quis credit se purum esse a peccatis, et ita abstersum sicut qui per aquas abluitur a sordibus, cum semel paenitentiam egit, et 16 poenitentialia imposita absolvit, aut post confessionem enuntiatum tale a confessore audivit, aut postquam sacram cenam frequentavit is si novam vitam vivit, in affectione boni et veri, illud falsum est cum quo bonum mixtum esse potest; at 17 si vivit vitam carnis et mundi, ut prius, tunc est falsum cum quo bonum misceri nequit. Porro, qui credit salvari hominem ex bene credere, et non ex bene velle, et tamen bene vult et inde bene facit, id falsum est cui adjungi potest bonum et verum, non autem si non bene vult et inde bene facit.

[11] Tum, si quis ignorat quod resurgit homo post mortem et inde non credit resurrectionem, ut et qui novit sed usque dubitat et paene negat, et tamen in vero et bono vivit, cum illo falso etiam misceri potest bonum et verum; at qui in falso et malo vivit, tunc cum falso illo non misceri potest, quia contraria sunt, et falsum destruit verum, et malum destruit bonum.

[12] Adhuc, simulatio et astutia quae pro fine habet bonum, sive proximi, sive patriae, sive Ecclesiae, est prudentia; mala quae ei admixta sunt, misceri possunt cum bono, ex fine et propter finem; at simulatio et astutia quae pro fine habet malum, non est prudentia, sed est astus et dolus; cum hoc bonum nullatenus potest conjungi, nam dolus qui est finis mali, inducit infernale omnibus et singulis quae apud hominem, ac in medio ponit malum, et ad peripherias rejicit bonum, qui ordo est ipse ordo infernalis:

ita in innumerabilibus aliis.

[13] Quod sint mala et falsa 18 quibus adjungi 19 queunt bona et vera, solum constare potest ex eo quod tot diversa dogmata et doctrinalia sint quorum 20 plura sunt prorsus haeretica, et tamen in unoquovis 21 sunt qui salvantur: tum quod inter gentes quae extra Ecclesiam sunt, etiam sit Ecclesia Domini, et tametsi in falsis sunt, usque illi qui 22 vitam charitatis vivunt, salventur n. 2589-2604, quod fieri nequicquam potuisset nisi mala sint cum quibus misceri 23 possunt bona, et falsa cum quibus vera; mala enim cum quibus miscentur bona, et falsa cum quibus vera, mirabiliter in ordinem disponuntur a Domino, non enim conjunguntur, minus uniuntur, sed adjunguntur et applicantur, et quidem ita ut in medio quasi in centro sint bona cum veris, et per gradus ad circuitus seu peripherias, talia mala et falsa; inde est quod haec illustrentur ab illis, et variegentur sicut alba et nigra a luce e medio aut e centro; 24 hic est ordo caelestis. Haec sunt quae per ‘punctata et maculosa’ in sensu interno significantur.

Footnotes:

1. The Manuscript places this after digna.

2. The Manuscript inserts potius.

3. The Manuscript has exinde

4. The Manuscript inserts cum leguntur ab homine.

5. The Manuscript has qui

6. The Manuscript has interno

7. The Manuscript has qui

8. The Manuscript has sit

9. The Manuscript has bono

10. The Manuscript has habet bonum

11. The Manuscript has verum

12. The Manuscript has inde

13. The Manuscript has etiam

14. The Manuscript has proprium hominis, in quod etiam haereditario nascitur, quod si cito auferretur

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The Manuscript has cum

18. The Manuscript inserts cum.

19. The Manuscript has queant

20. The Manuscript has perplurima

21. The Manuscript has sint

22. The Manuscript has in vita

23. The Manuscript has possint

24. The Manuscript has et hic ordo

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.