From Swedenborg's Works

 

De Amore Conjugiali #476

Study this Passage

  
/ 535  
  

476. XII. Quod quando hic concubinatus perstat, actualis conjunctio cum uxore non licita sit. Causa est, quia tunc Amor conjugialis, qui in se est spiritualis, castus, purus, et sanctus, fit naturalis, contaminatur, et obsolescit, et sic perit; quare ut hic amor conservetur, expedit, ut concubinatus ex causis sonticis realibus, 472, 473, fiat cum una, et non cum duabus simul.

  
/ 535  
  

From Swedenborg's Works

 

De Amore Conjugiali #472

Study this Passage

  
/ 535  
  

472. IX. Quod causae sonticae reales sint, quae ex justo sunt. Ad cognoscendum has causas, sufficit recensio aliquarum, quae sonticae reales sunt, sicut nulla storge et inde rejectio infantum, intemperantia, ebrietas, immunditia, impudicitia, cupiditas promulgandi secreta domus, litigandi, verberandi, vindicandi, malefaciendi, furandi, fallendi; dissimilitudo interna, ex qua antipathia; proterva expostulatio debiti conjugialis, ex qua vir fit frigidus lapis; applicatio ad magias et praestigias; summa impietas: et similia alia.

  
/ 535