De Amore Conjugiali #472

By Emanuel Swedenborg

Study this Passage

  
/ 535  
  

472. IX. Quod causae sonticae reales sint, quae ex justo sunt. Ad cognoscendum has causas, sufficit recensio aliquarum, quae sonticae reales sunt, sicut nulla storge et inde rejectio infantum, intemperantia, ebrietas, immunditia, impudicitia, cupiditas promulgandi secreta domus, litigandi, verberandi, vindicandi, malefaciendi, furandi, fallendi; dissimilitudo interna, ex qua antipathia; proterva expostulatio debiti conjugialis, ex qua vir fit frigidus lapis; applicatio ad magias et praestigias; summa impietas: et similia alia.

  
/ 535