From Swedenborg's Works

 

De Amore Conjugiali #156b

Study this Passage

  
/ 535  
  

156b. 1 DE CONJUNCTIONE ANIMARUM ET MENTIUM PER CONJUGIUM, QUAE INTELLIGITUR PER DOMINI VERBA, QUOD NON AMPLIUS SINT DUO, SED UNA CARO

Quod Viro et Foeminae a Creatione indita sit Inclinatio et quoque Facultas conjunctionis sicut in unum, et quod utraque illa Viro et Foeminae insit adhuc, constat ex Libro creationis, et simul ex Domini verbis: in Libro creationis, qui vocatur genesis, legitur, "Jehovah Deus aedificavit Costam, quam sumserat de homine, in Mulierem; et adduxit eam ad hominem: et dixit homo, 2 haec vice hac, Os de ossibus meis et Caro de carne mea; huic vocabitur nomen Ischah, quia de Isch, Viro, sumpta est haec: propterea derelinquet vir patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt in Carnem unam," Cap 2:22-23, 24. Similia etiam dixit Dominus apud Matthaeum; "Annon legistis, quod Ille qui fecit ab initio Masculum et Foeminam, dixit, propterea deseret homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in Carnem unam; quare non amplius duo sunt, sed una Caro," Cap 19:4-5.

[2] Ex his patet, quod Foemina creata sit ex Viro, et quod sit utrique et Inclinatio et Facultas reuniendi se in unum; quod in Unum Hominem, patet etiam ex Libro creationis, ubi uterque simul dicitur Homo; legitur enim, Quo die creavit Deus Hominem, masculum et foeminam creavit illos, et vocavit nomen illorum Homo, [Genes.] Cap. Genesis 5:1-2; legitur ibi, "vocavit nomen illorum Adam," sed Adam et Homo sunt una vox in lingua Hebraea: insuper uterque simul vocatur Homo, ibi Genesis 1:27. Genesis 3:22, 23, 24: per unam Carnem etiam significatur unus Homo, quod patet ex locis in Verbo, ubi dicitur "Omnis Caro," per quod intelligitur Omnis Homo, ut Genes. 6:12-13, 17, 19. Esaj. 40:5-6. Esaj. 49:26. Esaj. 66:16, 23-24. Jerem. 25:31. Jerem. 32:27. Jerem. 45:5. Ezech. 20:48. Ezech. 21:4-5; et alibi.

[3] Quid autem intelligitur per Costam viri, quae in mulierem aedificata est, quid per Carnem quae loco ejus inclusa est, et sic quid per "Os ex ossibus meis et Caro ex carne mea," et quid per Patrem et Matrem, quos vir post conjugium relinquet, et quid per Adhaerere uxori, ostensum est in Arcanis Coelestibus, ubi duo Libri, Genesis et Exodus, quoad sensum spiritualem explicati sunt. Quod non Costa per costam, nec Caro per carnem, nec Os per os, neque Adhaerere per adhaerere, intellecta sint, sed Spiritualia, quae illis correspondent, et inde per illa significantur, ibi demonstratum est; quod intellecta sint Spiritualia, quae a duobus faciunt unum Hominem, patet ex eo, quod Amor conjugialis conjungat illos, et Amor ille est spiritualis. Quod Amor sapientiae Viri transcriptus sit in Uxorem, supra aliquoties dictum est, et in Transactionibus, quae hanc sequuntur, plenius confirmabitur; nunc non licet a materia hic proposita abire, et sic digredi, quae est de Conjunctione duorum Conjugum in unam carnem per unionem animarum et mentium. Sed haec Unio elucidabitur in hoc ordine.

I. Quod a creatione insita sit utrique Sexui facultas et inclinatio, ut possint et velint conjungi sicut in unum.

II. Quod Amor conjugialis conjungat duas animas et inde mentes in unum.

III. Quod Voluntas uxoris se conjungat cum Intellectu viri, et inde Intellectus viri cum Voluntate uxoris.

IV. Quod Inclinatio ad uniendum sibi Virum sit constans et perpetua apud Uxorem, sed inconstans et alterna apud Virum.

V. Quod conjunctio inspiretur Viro ab Uxore secundum ejus amorem, et recipiatur a Viro secundum ejus sapientiam.

VI. Quod Conjunctio illa fiat successive a primis diebus conjugii, et apud illos, qui in Amore vere conjugiali sunt, penitius et penitius in aeternum.

VII. Quod conjunctio Uxoris cum Sapientia rationali Mariti fiat ab intra, sed cum Sapientia morali ejus ab extra.

VIII. Quod propter conjunctionem illam ut finem, Uxori sit data perceptio affectionum Mariti, et quoque summa prudentia moderandi illas.

IX. Quod Uxores hanc perceptionem apud se recondant, et a maritis abscondant, propter causas quae sunt necessitates, ut Conjugialis amor, amicitia, et confidentia, et sic beatitudo cohabitationis et felicitas vitae, constabiliantur.

X. Quod perceptio haec sit Sapientia uxoris; quod haec non dabilis sit apud Virum, nec quod Sapientia rationalis viri dabilis sit apud Uxorem.

XI. Quod Uxor jugiter ex amore cogitet de Inclinatione viri ad se, animo conjungendi sibi illum; aliter Vir.

XII. Quod Uxor conjungat se Viro per applicationes ad ejus voluntatis desideria.

XIII. Quod Uxor conjungatur Viro suo per sphaeram vitae suae exeuntem ex amore ejus.

XIV. Quod Uxor conjungatur Marito per appropriationem virium virtutis ejus; sed quod hoc fiat secundum amorem mutuum spiritualem illorum.

XV. Quod sic Uxor imaginem sui Mariti recipiat in se, et inde percipiat, videat et sentiat ejus affectiones.

XVI. Quod sint Officia propria Viri, et Officia propria Uxoris; et quod Uxor non possit intrare in officia propria viri, nec Vir in officia propria uxoris, et illis rite fungi.

XVII. Quod Officia illa secundum mutuum auxilium etiam conjungant duos in unum; et simul faciant unam Domum.

XVIII. Quod Conjuges secundum conjunctiones supra dictas fiant unus Homo plus et plus.

XIX. Quod illi, qui in Amore vere conjugiali sunt, sentiant se unitum hominem, et sicut unam carnem.

XX. Quod Amor vere conjugialis in se spectatus, sit unio animarum, conjunctio mentium, nisus ad conjunctionem in pectoribus, et inde in corpore.

XXI. Quod status hujus Amoris sint Innocentia, Pax, Tranquillitas, Amicitia intima, Confidentia plena, ac Desiderium animi et cordis mutuum faciendi alteri omne bonum; et ex omnibus illis Beatitudo, Faustitas, Jucunditas, Voluptas, et ex harum fruitione aeterna, coelestis Felicitas.

XXII. Quod haec nullatenus possint dari, nisi in Conjugio unius Viri cum una Uxore. Sequitur nunc horum Explicatio.

Footnotes:

1. NCBS Editor's note: Swedenborg accidentally repeated sections 151-156, in his numbering. The second 156 begins a new chapter in the work. The numbering has been handled in various ways by different translators. The Latin edition that has served as the basis for this online version used this notation: 156 i. [Iteratum]. We have standardized on using 156b. as the notation across translations.

2. Prima editio: homo;

  
/ 535  
  

The Bible

 

Genesis 3:22

Study

       

22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.