From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8093

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8093. ‘Et non duxit illos Deus via terrae Philistaeorum’: quod significet quod a Divino provisum ne transirent ad verum fidei quod non ex bono, constat ex significatione ‘non duxit illos Deus via’ quod sit quod provisum a Divino ne transirent; per ‘ducere’ enim, cum a Deo, significatur providentia, et per ‘viam’ significatur verum, n. 627, 2333, hic transire ad illud; et ex repraesentatione ‘Philistaeorum’ quod sint qui in scientia cognitionum quae fidei, et non in vita charitatis, de 1 qua n. 1197, 1198, 3412, 3413, ita qui in vero fidei quod non ex bono; quod per ‘Philistaeos et terram illorum’ id significetur, constare potest a locis in Verbo ubi nominantur, imprimis apud Jeremiam 47:1 ad fin. , ubi describuntur, 2 tum apud Joelem 4:5, 6 [KJV, 3:5, 6]; et quoque ab historicis Verbi ubi agitur de bellis inter filios Israelis et Philistaeos, 3 deque illorum subjugatione a Philistaeis, et nunc horum a filiis Israelis; per ‘Philistaeos’ ibi 4 repraesentantur illi qui in fide separata sunt, seu quibus scientia cognitionum fidei est 5 principale, non autem vita secundum illam, consequenter illi qui docent et credunt solam fidem salvare.

[2] Opinio 6 de fide 7 sola seu separata non est nova seu solum hujus temporis, sed fuerat in antiquis Ecclesiis, et invaluit cum malo vitae; describitur etiam in Verbo passim, sed per nomina; primum per ‘Cainum’ quod occiderit fratrem suum Abelem, n. 337, 340, 1179, ‘Cainus’ ibi in sensu interno repraesentativo est talis fides, et ‘Abel’ est charitas; describitur etiam per ‘Chamum’ cum maledictus a patre suo, n. 1062, 1063; postea per ‘Rubenem’ quod 8 ascenderit cubile patris sui, n. 3870, 4601; et per ‘Schimeonem’ et ‘Levi’ quod occiderint Chamorem et viros Sechemi, 9 ac ideo maledicti a patre suo, n. 3870, 6352; describitur etiam illa fides per ‘Aegyptios’ ac per eorum primogenita quod occisa, n. 7766, 7778, et quod illi immersi sint mari Suph; describitur etiam per ‘Philistaeos’, n. 3412, 3413, et quoque per ‘Tyrum et Sidonem’ passim apud Prophetas, apud quos per ‘Philistaeos’ significatur scientia cognitionum fidei, et per ‘Tyrum et Sidonem’ ipsae cognitiones interiores et exteriores 10 ; demum etiam per ‘Petrum’ cum ter abnegavit Dominum, n. 6000, 6073 fin. ; sed videantur quae de hac fide prius 11 ostensa sunt, n. 36, 379, 389, 916, 1017, 1076, 1077, 1162, 1176, 1798, 1799, 1834, 1844, 2049, 2116, 2228, 2231, 2261, 12 2343, 2349, 2364, 2383, 2385, 2401, 2435, 2982, 3146, 13 3242, 3325, 3412, 3413, 3416, 3427, 3773, 4663, 4672, 4673, 4683, 4721, 4730, 4766, 4783, 4925, 5351, 14 5820, 5826, 6269, 6272, 6273, 6348, 6353, 7039, 7097, 7127, 7317, 7502, 7545, 7623-7627, 7724, 7779, 7790, 7950.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. tunc

3. et nunc

4. significantur

5. essentiale Ecclesiae et inde essentiale salutis; (in the margin) quae per Philistaeos et terram illorum principaliter significatur, ad quam dicitur quod nontransirent

6. fide de, in the First Latin Edition.

7. separata seu sola

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. quapropter tres illi maledicti sunt a patre, Genes. xlix

10. The Manuscript inserts Arcana Coelestia 1201

11. The Manuscript inserts passim.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

The Bible

 

Matthaeus 18:21

Study

       

21 Tunc accedens Petrus ad eum, dixit : Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei ? usque septies ?

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4663

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4663. Qui non sensum internum novit, non aliter putare potest quam quod haec a Domino dicta sint de ultimo quodam die quo congregabuntur omnes in universo terrarum orbe coram Domino, et tunc judicandi; et quoque quod processus judicii prorsus talis sicut describitur in littera, futurus; nempe quod statuet illos a dextris et sinistris, et ita loquetur ad illos; sed qui sensum internum novit et qui ex aliis locis in Verbo didicerat quod Dominus nusquam aliquem judicet ad ignem aeternum, sed quod quisque semet judicet, hoc est, in illum se conjiciat, et quoque qui didicerat quod cujusvis ultimum judicium sit cum moritur, is aliquatenus scire potest quid in genere illa involvunt, et qui interiora vocum novit ex sensu interno et ex correspondentia, is scire potest quid illa in specie significant, quod nempe quisque secundum vitam suam in mundo accipiat mercedem in altera vita.

[2] Qui salvationem hominis per solam fidem venditant, ii non aliter illa explicare possunt quam quod illa quae Dominus de operibus 1 loquitur, sint fructus fidei, et quod hos solum memoraverit propter simplices qui non mysteria norunt; sed sit secundum opinionem illorum, usque inde patet quod fructus fidei sint qui beatum et felicem faciunt hominem post mortem; fructus fidei non aliud sunt quam vita secundum praecepta fidei, consequenter quod vita secundum illa salvet, non autem fides absque vita; homo enim post mortem secum fert omnes vitae suae status, sic ut talis sit qualis fuerat in corpore; qui nempe in vita corporis contempserat alios prae se, etiam in altera vita alios prae se contemnit; qui odio habuerat proximum in vita corporis, etiam in altera vita proximum odio habet; quique dolis egerat contra socios in vita corporis, etiam dolis agit contra socios in altera vita, et sic porro; quisque naturam quam induerat in vita corporis, retinet in altera vita; et notum est quod natura expelli nequeat, et si expellitur, quod nihil vitae remaneat; inde nunc est quod opera charitatis a Domino solum memorentur;

[3] qui enim in operibus charitatis est, seu quod idem, in vita fidei, is in facultate est recipiendi fidem, si non in corpore, usque in altera vita; at qui non in operibus charitatis est, seu in vita fidei, 2 nullatenus in aliqua facultate est recipiendi fidem, neque in corpore, neque in altera vita; malum enim nusquam concordat cum vero, sed 3 unum rejicit alterum; 4 sique illi qui in malo sunt, loquuntur vera, loquuntur illa ex ore et 5 non ex corde, et sic usque longissime a se invicem absunt.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts ibi.

2. nusquam

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. si

5. nusquam

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.